Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

quod doctor egregius quousque perducat, diligentius intuendum est. non solum inquiens illa (hoc est creatura populi Christiani) sed nos ipsi primitias spiritus habentes (ipsi utique apostoli, ipsi ecclesiae principes et parentes, qui primordialiter sancti spiritus dona sumpserunt. quae ecclesiasticis ministrarent spiritaliter incrementis; ubi sine controuersia semet ipsos quoque in una eademque quamuis maiore gratia praeditos — unde et ait [*]( 3 Rom. 8, 21 8 Cor. I 15. 53-57 9 Rom. 8, 22 24 sqq. Rom. 8, 23. ) [*]( 1 sic supr. liu. add. V man. 1 4 libertate V, corr. Car. 11 absorta V 12 mors <uictoria tua? ubi est mors> Car. secundum Yulgatam, sed cf. infra p. 419, 17 28 ecclesiasticiis V )

419
primitias spiritus habentes quasi primates gratiae dei — in una tamen eademque se cunctamque ecclesiam generali conditione constituit) — sed etiam nosmet ipsi dicens primitias spiritus habentes intra nos gemimus aperuit, quorum ille gemitus, quem supra dixerat, esse noscatur, et, quid gemeret, euidenter exposuit: adoptionem expectantes.

certe iam sacramento regenerationis pignus adoptionis accepit: quae est ergo ista adoptio, quae post adoptionem initam sustinetur, quaeue redemptio corporis nostri, quae uentura proponitur? ergo non accepisti, quae expectare te dicis? "accepi" inquit, \'sed mysteriis sum renouatus initiatusque caelestibus, quibus superstes -et in hac adhuc mortalitate consistens, quae sua sunt, in me conpetenter operantibus ad eorum plenitudinem perfectionemque ualeam atque hic pugnantium ibi sit consummata uictoria, ubi dicendum est: absorpta est mors in uictoria. ubi est, mors, stimulus tuus? nunc autem spe salui facti sumus; spes autem quae uidetur, non est spes; nam quod uidet quis, quid sperat? si autem quod non uidemus, speramus, per patientiam expectamus.

\' satis clara luce patefecit, qui sit status in hac uita fidelium, quid in fide teneant, quid in spe sustineant, quid tota caritate desiderent. quod totum incunctanter ideo fit, sicut quidam magister ecclesiae sapienter edocuit dicens: ad magnam enim utilitatem fidelium materia est seruata certaminum, ut non superbiat sanctitas, dum pulsatur infirmitas, quo scilicet sua saltem fragilitate commonita post ruinam non in se fidat nostra conditio sed ad illius incessabiliter recurrat misericordiam reformanda, so cuius gratiam non quaerendo nec in paradisi potuit intemerata [*](16 Cor. I 15, 54 sq. 17 Rom. 8, 24 sq. 24 Anonym. De uocatione omnium gentium I 8 (= Leonis opp. edd. Baller. II 177) ) [*]( 9 adoptionum Car. initam Hartel: initia V Car. 15 consumata V 16 absorta V 26 reseruata editiones citati opusculi ) [*]( .27* )

420
felicitate constare, discatque sine tali praesidio inde lapsam, per quod instruitur post aerumnas ad gaudia redire perpetua, multoque se magis incolumem hoc subsidio durare potuisse. quo non solum ad creationis suae reducitur institutum sed ad caeleste praeparatur habitaculum.

huic autem disputationi nullatenus aestimetur esse contrarium, quod in epistola sua beatus Iohannes apostolus et euangelista disseruit: quia qui natus est ex deo, non peccat, ut ex hoc uidelicet, qui regenerati sunt, non peccare credantur. quod utique si eo sensu, sicut quidam non recte iudicantes arbitrantur, uir magnificus ille promisisset, uniuersaliter utique, quisque renatus esset, iam peccare non posset.

deinde contra hunc eundem apostolum sentire conuincitur, si quis hoc eum definisse praetendit. idem quippe dicit alibi: si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus et ueritas in nobis non est. et iterum: si dixerimus, quia non peccauimus, mendacem faciemus eum et uerbum eius non erit in nobis. et utique hoc tantus et talis dicebat apostolus, cuius si quis potiorem se meritis aestimare contendit, ipse uideat caueatque, ne incidat mortiferae praecipitationis abruptum. certe enim ipse, qui haec dicebat, ex deo utique natus erat et tamen docebat atque praedicabat dicens: si dixerimus quia peccatum non habemus nos ipsos seducimus et cetera, quae superius conprehensa sunt.

sed qualiter peccare non possit, qui ex deo nascitur, ipse potius uir deo plenus exponat. si dixerimus inquit, quia non peccauimus, mendacem faciemus eum; quod si confessi fuerimus delicta nostra, fidelis est et iustus, qui dimittat nobis peccata et mundet nos ab omni iniquitate. patefecit, so quomodo, qui ex deo nascitur, peccare non possit, ut scilicet [*](7 Ioh. I 5, 18 14 et 23 ibid. 1, 8 16 ibid. 1, 10 26 ibid. 1, 10 et 9 ) [*]( 1 discat qug Y 4 ad 0: a F 11 prompsisset 0 quisquis 02 20 <in> mortiferae Binius )

421
unusquisque fidelium, postquam ex deo natus est, sicut se non habere peccatum pronuntiare non debet, sic, quod admittendo contraxerit, confitenti relaxatione submotum peccatum inesse non possit, sicut ipse etiam secutus adiunxit: haec scribo uobis, ut non peccetis; sed si quis peccauerit, aduocatum habemus apud patrem iustum et ipse est propitiatio peccatorum nostrorum, non tantum nostrorum sed totius mundi. quod breuiter indicatum prudens lector per totum scripturarum corpus copiosis poterit testificationibus inuenire et manifestius adprobare sic temperatum nostrae salutis antidotum, ut omni proteruitate deposita qui gloriatur non in se sed in domino glorietur.

Etiam illud praeterea diligentius intuendum est, quod quosdam mouere perspeximus, id est quod ait apostolus, cum coniugibus fidelibus infidelibusque loqueretur, sanctificari scilicet siue uirum siue mulierem infidelem per cuiuslibet sexus fidele consortium.

et inprimis non inconuenienter occurrit, quod dictum est de foedere coniugali: erunt duo in carne una, per quod possit consequenter intellegi, ut quoniam cuiuslibet coniugis fidelis corpus templum est dei et regeneratione purgatum diuinique sanctificatum per purificationem mysterii, secundum quendam modum per coniugalis unitatem carnis etiam coniugis infidelis sanctificatio corpus attingat longeque distet ista societas ab illo consortio, quod in utrisque coniugibus idolis mancipatum est et inmundi spiritus habitatione pollutum, dum in illo genere nuptiarum per legem foedusque coniugii ad alterum tametsi nescientem forsitan nec uolentem diuina benedictio per <fidem> alterius unitae sibi carnis accedit, in isto uero et principalis illa [*](4 loh. I 2, 1 sq. 11 Cor. I 1, 31 16 cf. ibid. 7, 14 18 Gen. 2, 24, unde saepius adferuntur in Nouo Testamento ) [*]( 14 id (qua ligatura, is qui hanc partem codicis scripsit, semper ita utatur, ut exprimat id est cf. Proleg. cap. I) V: id o, idem Thiel 21 purificatione Y, corr. 0 28 fidem inserui: quae tradita sunt Thielius ita explicanda putat, ut ex eis quae praecedunt, subaudiatur benedictionem )

422
fornicatio, qua anima alienatur a deo, et spiritus praui contagium tam reddat utrum<que> coniugem detestanda coninquinatione maculatum, quam ab illa fide, quae corda purificat, summae diuinitatis externus.

deinde non inrationabiliter, quantum arbitror, et illud concurrit, ut oratione fidelis cuiusque coniugis etiam infideli misericordia quantacumque praestetur. uel ipsa certe, quae ad salutem pertineat temporalem. in qua misericordia non parum diuinae pietatis adquirit et per hoc secundum quendam modum particeps diuinae dignationis effectus edicitur. si enim cibos, qui per legem sacram describuntur inmundi, per uerbum dei sanctificari testatur apostolus (unde etiam illud est: quod deus mundauit, tu commune ne dixeris), non erit absurdum nec inconueniens, quod per fidelis coniugis precem, quam fieri pro ipsa certum est affectione coniugii, aliquid etiam infidelis coniux sanctificationis per misericordiam diuinam, quam fidelis coniugis implorat supplicatio, consequatur longeque differat, sicut dictum est, ab illo conubio, in quo utrique coniuges a uerae diuinitatis puritate sunt exteri et uisitatione submoti sed inmundos utrique spiritus inuocantes pari inmunditia sunt referti.