Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

intererat enim aequitatis inmensae, ut non abrupte diuina potentia diabolus sed ipsius hominis etiam, quem se prostrauisse iactabat, iustitia uinceretur. quibus non satis habuit reparator excelsus, ut ipse tantummodo in ea natura, quam sumpserat, gereret de hoste humani generis hunc triumphum (quid enim praestaretur uniuersae nostrae creaturae, si uictor diaboli solus Christus existeret?): tribuit ergo fidelibus suis dignanter inmensa pietate consortium, tribuit per gratiam suam fidemque [*]( 2 substantia ex substantia corr. V 3 atque delendum uidetur non supra linea V 6 dispensatione ex dispensationS V 7 proposuit Coust. 8 mortii - erat> scripsi: mortis V, mortua erat Coust., mortua Thiel 9 peccat in se scius V. corr. Thiel 10 susceperat <apparuit> Thiel 12 per add. Car., ob o5 14 iustitiam <spoliaret:> Coust : ego certa medela non suppetente satis habeo post debentem indicasse lacunam, qua praeter uerbum aliquod uelut uinceret (sic Thielius) fortasse etiam alia exciderunt 15 et V: ut Coust. 17 addictus o: au hètus V 20 abrupte V 25 naturae temere Thielius )

416
conlatam, ut hominum milia ineffabilis conpendio sacramenti participatum eius adquirerent renouataeque in suo saluatore naturae facti consimiles ipsi quoque fierent deceptoris sui mutata sorte uictores.

itaque contra superbum spiritum permanentem hac est prouisum curatione saluandis. ut conpetentibus modis ad suae conditionis integritatem proficerent dignitatemque caelestem, quatenus elationis exitialis affectum, qui non solum humanam sed ipsam quoque, sicut dictum est, angelicam prostrauerat ante naturam, humanitate necessaria medicinaliter declinaret ad integritatem reparandam; quippe post lapsum carere debuit illo malo, quo integra perstare nequiuerat.

oportebat autem, ut ipsa quoque rationabilis humana creatura, quod propria uoluntate perdiderat, etiam secundum dei gratiam propria reciperet uoluntate et, quae sine merito \'curabatur, tribueretur ei, ut etiam hoc sequeretur ex merito. propterea maluit singularis ille saluator perfici potius in infirmitate uirtutem quam prorsus sine infirmitate uel de se confidentem uel auctoris neglegentem fieri humanam substantiam sine infirmitate securam.

hinc est igitur, quod beatus Paulus, qui et ruinam conditionis humanae et restaurationem ceteris copiosius intimauit, etiam de se ipso clamat: ne magnitudo reuelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae. angelus satanae, qui me colafizet. propter quod ter dominum rogaui, ut discederet a me, et dixit mihi \'sufficit tibi gratia mea, nam uirtus in infirmitate perficitur'. lib enter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me uirtus Christi, et item ipse: uanitati enim creatura subiecta est:

adhuc utique uanitati, quantum adhuc mundanis sensibus implicatur corruptibilique conditione deprimitur; illa utique [*]( 16 Cor. II 12, 9 22 ibid. 12, 7-9 29 Rom. 8, 20 ) [*]( 1 conpedio V 5 hac pl: hec V, hoc 0 Car. 9 humilitate p2 COlUt.. fort. recte 14 propriam rec. uoluntatem V, corr. Thiel 15 hoc lx: haec Car. 17 uirtutem ex uirtutum V 24 satbanę V )

417
creatura, de qua idem dicit alibi: si qua igitur noua creatura, uetera transierunt; ecce facta sunt omnia noua, et de qua idem alibi dicit: ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo, in operibus bonis, itemque ipse de eadem: in Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid ualet neque praeputium sed noua creatura: haec utique creatura, qua in Christo refecti sumus, non qua ab initio facti sumus.

de qua etiam beatus Iacobus apostolus sic ait: uoluntarie genuit nos uerbo ueritatis, ut simus initium aliquod creaturae eius, non illius creaturae, quae in Adam condita est, sed quae patris luminum, a quo est omne datum optimum et do num perfectum, uoluntate genita uerbo ueritatis initium sumpsit in Christo et hoc ipsum ideo, ne in quibuscumque suis bonis fideret humana substantia sed, quicquid recti in se esse cognosceret, desursum descendens esse perpenderet ab illa incommutabili et sine uicissitudinis obumbratione luce semper inmensa, per quam sibi mutabili et uicissitudinum obumbratione fuscatae luminis ueri munus sentiret impendi.

haec igitur est illa creatura, quae spiritaliter uiuens non uolens sustinet mortalis infestationis affectus, contra quos indesinenter pugnans mallet non habere, quos uinceret, quam cum infesto iugiter hoste confligere. non uolens ergo subiacet in tantum uanis desideriis in quantum sine dubitatione perituris (unde dicit apostolus: caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem, ut non, quae uultis, illa faciatis), sed propter eum, inquit, qui subiecit in spe, ut nemo in hac scilicet uita rursus de plena felicitate sit arrogans, ac ne rursus forsitan desperatione [*]( 1 Cor. II 5, 17 3 Eph. 2, 10 5 Gal. 6, 15 9 Iac. 1, 18 12 sqq. cf. ibid. 17 21 Rom. 8, 20 24 et 28 Rom. 8, 20 26 Gal. 5, 17 ) [*]( 8 non quia V, corr. p1 17 incomutabili V -20 inpendi ex inpen- ■dit V 23 uincere V, corr. 0 29 plana V, corr. o ) [*]( xxxv). [*]( 27 )

418
succumberet. sic eam subiecit his molestiis perferendis, ut tamen spe consoletur erecta.

haec est igitur sine ambiguo creatura, de qua ait: quia et ipsa creatura liberabitur a seruitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum dei. patefecit, de qua creatura uellet intellegi, in libertatem inquiens filiorum dei: quae in hoc mundo ex ea parte nunc seruit, qua uitiis infestatur humanis, tunc ad libertatem filiorum dei perfecta securitate uentura, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem et mortale hoc induerit inmortalitatem, ut fiat sermo, qui scriptus est \'absorpta est mors in uictoria. ubi est, mors, stimulus tuus?\' stimulus autem mortis peccatum est, uirtus uero peccati lex. deo autem gratias, qui dedit nobis uictoriam per dominum nostrum Iesum Christum.

quapropter beatus apostolus manifestius uolens et de qua creatura ageret, et de qua eius seruitute quaue libertate dissereret, utpote per quem Christus loquebatur, ostendere adhuc inculcat et dicit: scimus enim, quod omnis creatura ingemescit et parturit: non nisi rationabilis creatura est et illa rationabilis, quae quid ingemescat quidue parturiat, iam renata cognoscit et infirmitatem suam deflens promissionem perpetuae tranquillitatis expectat.