Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

nam si comparatione leuium uel grauium peccatorum iustificatus dicitur ab eo, qui maioribus est uitiis inuolutus, ille quem minor reatus inuoluit (sicut dicitur ad Hierusalem, quae tunc criminum et praeuaricationum inmanitate feruebat: . iustificasti sororem tuam Sodomam): quanto magis iustificatio uel sanctificatio etsi non plena atque perfecta, secundum tamen quendam modum conpetenter accipitur, ubi non solum a fide< li> coniuge minus peccatur sed ab eo etiam [*]( 11 cf. Tira. I 4, 5 12 Act. 11, 0 25 cf. Ezech. 16, 46—51. ) [*](2 fort, reddit utrum Y, corr. ps 4 extemus Y: \'aut externura legendum aut supplendum est\' Thiel 10 affectus Y, corr. pJ 12 comune V 14 fidelcs coniuges V, corr. p1 16 quam pJ: qnę V 19 uisitatione (?) Thiel: uisitarie V, uoluntarie Mansi 20 inmundo utrisque Y. corr. o 28 hirJm Y 28 fideli o: fide V )

423
coniugi peccatori remedium summae diuinitatis exposcitur, quam ubi a coniugibus utrisque peccatur?

nam secundum quendam modum hanc sanctificationem per fidelem coniugem etiam infideli coniugi peruenire haec ipsa uerba testantur apostoli, siquidem non iam < in >fidelem coniugem legitimam sanctificationem sumpsisse confirmat, quia per fidelem coniugem quippiam sanctificationis adquirat; denique, qua sit conditione censendus, secutus adiunxit: nam si infidelis <discedit> discedat, non iam inde tamquam fidelem suscipi designans, quia per haec, quae dicta <sunt>, aliquid ad eum peruenit, fidelis coniugis siue consortium seu precem, diuinae sanctificationis et gratiae; sed nisi ipse quoque fidelis existat, pro infideli sit procul dubio iudicandus.

est etiam ille modus infideli coniugi sanctificationis impertiendae per coniugem iam fidelem, si huic exhortationem conuersionis ad deum et credulitatem summae diuinitatis insinuet, maiestatem uirtutemque eius inculcet et per affectum coniugii eum facilius informet et inclinet ad fidem, adstruens, quae sit spes in unum deum credentibus uel in huius uitae cursu, uel post eius transitum quae requies sit futura. haec cum per fiduciam coniugii sanctis uerbis cor eius adsidua uoce pulsando coniux fidelis frequenter insinuat, diuinae sanctificationis eidem, et menti eius et corpori, propinat effectum, sicut ait beatus Petrus apostolus: similiter mulieres subditae sint uiris, ut, si qui non credunt uerbo, per mulierum conuersationem sine uerbo lucrifiant considerantes in timore castam conuersationem uestram.

quam si per familiaritatem suscipiat [*](8 Cor. I 7, 15 23 Petr. I 3, 1 sq. ) [*]( 1 coniuge peccatore V, corr. p2 4 coniugii V, corr. Car. peruenire Car.: puenire V, prouenire p2 5 infidelem Car.: fidelem V 8 discedit inserui secundum Vulgatam 10 sunt add. Car. 11 fidelis p2: fidelibua V uerb 8 fidelis coniugis .. precem adcuratilts explicantur ea quae praecedunt quae dicta <sunt\' 15 exortationem V 25 conuersatione V, corr. o )

424
coniugalem et dei gratiam sibi per affectum coniugii ministratam non in uacuum recipiat et refutet, fit sanctificatio per fidelem coniugem coniugis infidelis, dum hisce modis ex infidelitate in consortium sanctificationis adtrahitur; alioquin si oblatam sibi gratiam nec per affectum suscipit coniugalem (recipiens)que in uacuum tam diuinae dignationis quam etiam humanae singularis affectionis oblitus aestimat abnuendam atque ob hoc ipsam quoque coniugis affectionem nititur abiurare et ab ipsius pii consortii lege discedere, digne permittitur eidem licentia discedendi, quia non est illo coniugio dignus, quo se ipse iudicauit indignum, patienterque ferat fidelis coniux illo se caruisse coniugio, quod fornicatur a deo, cui idem coniux fidelis inhaerendo principalem dei retinet castitatem itaque et adultero caret et eo, qui respuit una ueraciter fieri caro cum coniuge iam fideli, nec aestimet fuisse legitimum, quod diuina sibi despexerit lege coniungi, ac potius libenter accipiat eum, qui anima separatus a deo est, a se quoque corpore fuisse diuisum.

secundum hunc igitur modum etiam de talium filiis accipiendum est. quod illic consequenter adseritur, ubi ait apostolus, quod, nisi haec sanctificatio inter huiusmodi coniuges proueniret, filii eorum inmundi essent, nunc autem sancti sunt. sancti sunt enim secundum quendam modum in comparatione illorum, qui ex utrisque parentibus inmunditiae diabolicae mancipatis contaminatisque nascuntur. isti enim ex ea parte, qua de sancta carne fidelis parentis et templo dei et deum unum in suo corde gestantis exorti sunt, <non)nibil diuinae benedictionis hauserunt: in qua utique benedictione sanctitas continetur, cuius dignatione perstricti sancti non [*]( 21 Cor. I 7, 14 ) [*]( 1 coniugiis V, corr. Car.: coniugis p2 2 6t a4: sit V 5 recipiens:que scripsi, cf. p. 401, 20 et p. 424, 2: que V, <eam>que p1, <at>que Coust., quam Thiel 9 promittitur V, corr. 0 16 coniugi V, correxi: coniugii a, unde diuini.. coniugii Thiel 17 est <eb a Car. 19 illi V, corr. p2 .26 non add. pJ 27 auxerunt V, corr. p2 28 perstrincti r. corr. a )

425
inmerito nuncupantur.

per hanc quidem et gratiam sanctificationis adsumunt et, ut ad eam sicut conpetit perueniant consequendam, iam eius per parentem fidelem rudimenta percipiunt et odorem sanctae notionis agnoscunt. precibus Christiani parentis, quibus eis sine ambiguo imploratur diuina misericordia, utique sanctificatio iam praebetur et plerumque fidelis studio parentis uel ad uenerabilia loca paruuli deferuntur uel etiam nescientibus renatis fonte baptismatis sanctificatio plena confertur aut, ubi iam capaces rationis extiterint, adhortatione et insinuatione pii parentis ingeritur.

quae omnia sanctificationis instrumenta esse manifestum est, quibus aut ad eius ueniant firmitatem aut, si ista despiciunt, semet ipsos sanctificatione dispolient et gratiam dei, quae his per affectum parentis ingeritur, euidenter euacuant atque ita de sanctis, id est de eruditionibus sanctitatis, abscisi in non sanctorum consortia profana rediguntur. de quibus nihilominus sic dicatur, quomodo de parentibus eorum infidelibus praeceptum: si infidelis uult is discedere, discedat.

numquidnam haec genera sanctitatis uel sanctificationis de I utroque profano parente progenitis filiis intimantur? ecce, quid interest inter sobolem ex illo uel isto coniugio procreatam: ecce, quemadmodum isti familiares et propinqui sunt sanctificatis atque ideo non inmerito sancti sunt editi, et quibus diuina misericordia consequenter eius precibus imploratur quique cum sanctis educationibus inbuuntur et sacrae religionis initiantur affectu; ad cuius si peruenerint firmitatem, illius per sacramentum sanctificationis plenitudinem consecuntur, cuius per fidelem parentem etiam ante sacramentum rudimenta [*]( 18 Cor. I 7, 15 ) [*]( 1 nunccupantur V quidam V, correxi et gratiam Hartel: etiam V Car. sanctificationem Car., 10 adoratione V, corr. o adhortatio et insinuatio Car. 12 ueniunt .. dispoliant Thiel 15 id (= id est) V: uel 0 18 uult is Car.: uultis Y, uult Thiel 22 sanctificati Car., sanctificationi Coust. 24 eiusJ scil. parentis fidelis 26 infirmitatem V, corr. p* )

426
sumpserunt, per quae rudimenta iam sancti, qui sancta institutione praeparabantur, non incongrue sunt uocati.

numquid autem, quia dictum est sanctificari infidelem coniugem per fidelem, ita dictum est, ut iam propriae credulitatis sanctificatione non egeat, ac non magis ideo, quia per illam familiaritatem fidelis coniugis percipiendae sanctificationi proximus sit et propinquus effectus ? nam si iam sanctificatus diceretur, ut sanctificatione penitus non egeret, non de eodem in consequentibus diceretur: infidelis si uult discedere, discedat.