Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

UICTOR IUSTINIANUS PIUS FELIX INCLITUS TRIUMPHATOR SEMPER AUGUSTUS IOIIANNI SANCTISSIMO ARCHIEPISCOPO ALMAE URBIS ROMAE ET PATRIARCHAE. Reddentes honorem apostolicae sedi et uestrae [*]( 2 dignum etenim iudicamus Fx: om. V 3 parere contempserit т-...: parare contenserit V ecclesiaticum V 6 Iustiniani ad Agapetum epistula data est die 14 Mart. 536 6 imperante cesare V, corr. o2 7 goticus francius V 12 moruos a V, corr. 0 13 congrueres puentes F 15 refferre V 19 ypatium V 23 adsensQ V, corr. 0 epistola V, corr. o 25 Iustiniani ad Iohannem epistula data die 6 Iun. 533 inserta est etiam epistulae 84, ubi cum codicis quoque lustiniani et collectionis Anselmi Lucensis uarias lectiones adtulerim, hic codicis V scripturam subscripsisse satis habui 27 sedis V )

345
sanctitati, quod semper nobis in uoto fuit et est, et ut decet patrem honorantes uestram beatitudinem omnia, quae ad ecclesiarum statum pertinent, festinamus ad notitiam deferre uestrae sanctitatis, quoniam semper magnum nobis fuit studium unitatem uestrae apostolicae sedis et statum sanctarum dei ecclesiarum custodiri, qui hactenus optinet < et incommote permanet> nulla intercedente contrarietate, ideoque omnes sacerdotes uniuersi orientalis tractus et subicere et unire sedi uestrae sanctitatis properauimus.

et in praesenti ergo quae hic commota sunt, quamuis manifesta et indubita<ta> sint et secundum apostolicae uestrae sedis doctrinam ab omnibus semper sacerdotibus firme custodita et praedicata, necessarium duximus, ut ad notitiam uestrae sanctitatis <per>ueniant. nec enim patimur quicquam, quod ad ecclesiarum statum pertinet, quamuis manifestum et indubitatum sit, quod mouetur, ut non etiam uestrae innotescat sanctitati, quia caput est omnium sanctarum ecclesiarum. per omnia enim, ut dictum est, properamus honorem et auctoritatem crescere uestrae sedis.

manifestum igitur facimus uestrae sanctitati, quod pauci quidam infideles et alieni sanctae dei catholicae atque apostolicae ecclesiae contradicere Iudaice ausi sunt aduersus ea, quae ab omnibus sacerdotibus secundum uestram doctrinam recte tenentur

et glorificantur atque praedicantur, denegantes dominum nostrum Iesum Christum, unigenitum filium dei et deum nostrum, incarnatum ex sancto spiritu et sancta atque gloriosa uirgine et dei genitrice Maria, hominem factum atque crucifixum, unum esse sanctae et consubstantialis trinitatis, coadorandum et conglorificandum patri et spiritui sancto, consubstantialem patri secundum diuinitatem et consubstantialem nobis eundem ipsum secundum humanitatem, passibilem carne, eundem ipsum impassibilem deitate.

recusantes enim dominum nostrum Iesum Christum unigenitum filium dei et deum nostrum fateri unum esse sanctae et consubstantialis trinitatis uidentur Nestorii malam sequentes doctrinam, secundum gratiam dicentes eum filium dei et alium dicentes < deum) uerbum et alium Christum.

omnes uero sacerdotes sanctae catholicae atque apostolicae ecclesiae et reuerentissimi archimandritae sacrorum monasteriorum sequentes sanctitatem uestram et custodientes statum et unitatem sanctarum dei ecclesiarum, quem habent ad apostolicam uestrae sanctitatis sedem, nihil [*]( 3 pertinet V 6 actenus V et incommote permanet om. V 7 orientis V 9 indubita V 11 custodiat 12 ueniant V 13 ad om. V 15 capud V 18 quidem V 20 uram Y 29 deitatem V 30 filiu V 33 deum om. V 36 sanctaru V )

346
penitus inmutantes de ecclesiastico statu, qui hactenus optinuit

atque optinet, uno consensu confitentur et glorificant praedicantes dominum nostrum Iesum Christum, unigenitum filium et uerbum dei et deum nostrum ante saecula et sine tempore de patre natum, in ultimis diebus descendisse de caelis et incarnatum ex spiritu sancto et sancta atque gloriosa uirgine dei genitrice Maria natum et hominem factum et crucifixum unum esse sanctae et consubstantialis trinitatis, coadorandum et conglorificandum patri et sancto spiritui.