Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

nec enim alium deum uerbum et alium Christum cognoscimus sed unum atque eundem ipsum consubstantialem patri secundum diuinitatem et consubstantialem nobis eundem ipsum secundum humanitatem, passibilem carne, eundem ipsum impassibilem deitate. ut enim est in diuinitate perfectus, < ita idem ipse et in humanitate perfectus> est: in una enim subsistentia unitatem suscipimus et confitemur, quod dicunt Graeci rfjv ϰαϑ uzoataoiv <evo)3iv> όμολογοσμεν.

et quoniam unigenitus filius et uerbum dei ante saecula et sine tempore de patre natus, idem ipse et in ultimis diebus descendens de caelis, incarnatus ex sancto spiritu et sancta atque gloriosa uirgine et dei genitrice Maria et homo factus dominus noster Iesus Christus proprie et uere deus est, ideo et sanctam atque gloriosam uirginem Mariam proprie et uere dei genitricem dicimus: non quia deus uerbum principium ex ipsa sumpserit sed quod in ultimis diebus descendit de caelis et ex ipsa incarnatus et homo factus natus est.

quem confitemur et credimus, sicut dictum est. consubstantialem esse patri secundum deitatem et consubstantialem nobis eundem ipsum secundum humanitatem, eiusdem miracula et passiones, quas sponte carne sustinuit, cognoscentes;

suscipimus antem sancta quattuor concilia, id est trecentorum decem et octo sanctorum patrum. qui in Nicaea congregati sunt, et centum quinquaginta sanctorum patrum, qui in hac regia urbe conuenerunt, <et sanctorum patrum, qui in Epheso primo congregati sunt, et sanctorum patrum, qui in Calchedona conuenerunt, > sicut uestra apostolica sedes docet atque praedicat,

omnes ergo sacerdotes sequentes doctrinam apostolicae uestrae sedis ita credunt et confitentur et praedicant. unde properauimus haec ad notitiam deferre uestrae sanctitatis per Hypatium et [*](1 actenus V 4 dominum (pro deum) V 12 carnC V 13 ita idem.. perfectus om. V 15 THNKAOVTIOXTAIINOMOAOTOVMEN V 19 sanctp V 20 factus et dominus V 27 sponte et carne V 31 et sanctoruin .. conuenerunt om. V 35 properauimus ex properamus corr. V 36 ypatium V )

347
Demetrium beatissimos episcopos, ut nec uestram sanctitatem lateat, quae a quibusdam paucis monachis male et Iudaice secundum N estorii perfidiam denegata sunt.

petimus ergo uestrum paternum affectum, ut uestris ad nos destinatis litteris et ad sanctissimum episcopum huius almae urbis et patriarcham uestrum fratrem, quoniam et ipse per eosdem scripsit ad uestram sanctitatem festinans in omnibus consequi sedem apostolicam beatitudinis uestrae, manifestum nobis faciatis, quod omnes, qui praedicta recte confitentur, suscipit uestra sanctitas et eorum! qui Iudaice ausi sunt rectam denegare fidem, condemnat perfidiam.

plus enim ita et circa uos omnium amor et uestrae sedis crescit auctoritas et, quae ad nos est, unitas sanctarum ecclesiarum inturbata seruabitur, quando per uos < di) dicerint omnes beatissimi episcopi horum, quae ad uos relata sunt, sinceram uestrae sanctitatis doctrinam. petimus autem uestram bi-atitudinem orare pro nobis et dei nobis adquirere prouidentiam.