Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

AGAPITUS EPISCOPUS IUSTINIANO AUGUSTO. Gratulamur, uenerabilis imperator, quod tanto catholicae fidei ardore succenderis, ut omnibus piissimae uitae uestrae temporibus piam sollicitudinem circa seruandam augendamque ecclesiarum concordiam clementer adhibeas et unam fidem suaque per [*]( 2 amplectendes V 11 et omnibus ex ep. 89 § 5 add. Pitra 14 presbyter exenodocus V, corr. o (et Xenoduchus Vat. 4903) 16 papa V, corr. o 1» <et> indiuise Bar. ) [*](91. Dat. die 18 lltart. a. 536. Hae Agapiti litterae sine duabus, quae hic insertae sunt Iustiniani epistulis, fere totae extant etiam n. 82; ubi quae rectius qtiam hic leguntur. hic subnotaui adscripta littera ra. Edd, Car. P 592 et Collect. Concil. 23 uenerabilis F*: uenerabilibus V 24 succenderis Va: succendens V )

343
omnia firmitate consimilem omnibus populis Christianis cupias praedicari.

nec mirum in eiusmodi clementiam uestram placita deo cogitatione persistere, cum non alius imperii uestri beatior sit prouectus quam religionis augmentum. quapropter libenti hoc et prophetica uoce cantabo: repletum est gaudio os nostrum et lingua nostra exultatione, quod florentissimum principatum uestrum diuinis cotidie conspicimus beneficiis adornari.

capis etenim, uenerabilis imperator, ut tuae pietatis epistolam de fidei uestrae expositione nuper ad beatae memoriae decessorem nostrum Iohannem Romanae sedis antistitem per Hypatium atque Demetrium episcopos destinatam et a praefato praesule roboratam nostra quoque auctoritate firmemus: laudamus, amplectimur; non quia laicis auctoritatem praedicationis admittimus sed quia studium fidei uestrae patrum nostrorum regulis congruens confirmamus atque roboramus, per quod iam et unitas prouenit ecclesiae et reliqua catholicae. membra ecclesiae ad eius conpagem < uestrae > christianitatis constantia reditura confidimus.

cuius professionis uel epistolae uestrae tenorem inferius adnectentes studium, quod circa deum integre geritis, nostra auctoritate firmamus, praedicantes huiusmodi fidem omnibus patrum nostrorum regulis conuenire et apostolicae sedis concordare dogmatibus, constituentes ut, si quis nostrae catholicae fidei contraire temptauerit, quam pro submouenda haereticorum suspicione paternis regulis consonantem praesenti definitione firmamus, <a> sancta communione efficiatur extraneus.

unde et Cyrum eiusque sequaces iam ante pro hac insania ab ecclesiae catholicae communione suspensos et in sua hactenus perfidia permanentes, nisi sub satisfactione canonica doctrinam apostolicam fuerint consecuti, [*](5 Psalm. 125. 2 ) [*]( 3 dco Va: do V 7 conspicimus Fa: inspicimus V 11 ypatium V 12 praephato V 15 conGruens ex confruens corr. V 17 uestrae Fa: om. V 19 anectentes V 23 quis Fa: qua V 24 pro supra linea add. V submouendam V 25 a F*: om. F 26 eius que V 29 doctrinam apostolicam Fa: doctrina apustolica V )

344
nullatenus patimur eos sacrae communioni restitui sed etiam ut haereticos anathemati subicimus. <dignum etenim iudicamus, > ut qui nostris constitutionibus parere contempserit, ecclesiasticum statum puritatemque non maculet. textus autem epistolae hic est:

IN NOMINE POMINL NOSTRI IESU CHRISTI DEI IMTERATOR CAESAR FL. IUSTINIANUS ALAMANNICUS GOTHICUS FRANCICUS GERXANICUS ANTICUS ALANICUS UANDALICUS AFRICANUS PIUS FELIX 1XCLITUS UICTOR AC TRIUMPHATOR SEMPER AUGUSTUS AGAPITO SANCTISSIMO AC BEATISSIMO ARCHIEPISCOPO ALMAE URBIS ROXAE ET PATRIARCHAE. Ante tempus in hac regia urbe nostra quorundam de causa fidei extitit morbosa contentio, quam nos congrue respuentes interposito edicto repressimus.

et quia studii nostri est emergentes huiusmodi causas ad apostolicae sedis uestrae referre iudicium, eiusdem fidei, quamsequendamduximus, tenorem epistolae nostrae insertum ad beatae memoriae decessorem uestrum Iohannem per Hypatium et Demetrium uenerabiles episcopos missa legatione direximus; quam pro integritate fidei memoratus decessor uester libenti gratulatione suscipiens suo ac totius ecclesiae Romanae firmauit adsensu. cuius epistolae nostrae tenor huiusmodi est: