Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

Prima salus est rectae fidei regulam custodire et a patrum traditione nullatenus deuiare, quia non potest domini nostri Iesu Christi praetermitti sententia dicentis: tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. [*]( 26 Matth. 16, 18 ) [*]( 1 pamcidam V, corr. 02 3 cacium V, corr. 0 5 et perseu. in eorum communione addidi ex ep. 90 § 5 (p. 342, 7) 6 participatione V, correxi 18 Constantinopolin V, corr. Car. 19 Bilisari V ) [*]( 90. Dat. simul. cum cp. 89 die 16 Mart. 536. Ed. Pitra, Iuris eccl. Graec. histor. et monum. II 217; nil nisi ultima verba inde a § 7 Menas misericordia adfert Bar. ad. a. 536, 26. 21 Xenodocus V, correxi: xenodochi o2 24 recte V 26 dicentes V, corr. 0 )

341
haec, quae dicta sunt, rerum probantur effectibus, quia in sede apostolica inuiolabilis semper catholica custoditur religio.

de hac igitur fide non cadere cupientes et patrum sequentes in omnibus constituta, id est trecentorum decem et octo sanctorum patrum, qui in Nicaea sunt <congregati et sanctum mathema> siue symbolum fidei exposuerunt, et centum quinquaginta sanctorum patrum, qui in Constantinopolitana ciuitate conuenerunt et id ipsum sanctum mathema dilucidauerunt atque manifestauerunt, et sanctorum patrum, qui in Epheso prima synodo congregati sunt, et sanctorum patrum, qui in Calchedone conuenerunt, et quae in unaquaque earum de fide continentur sequentes dogmata, per quae omnis aufertur haeresis impugnans sanctam et apostolicam ecclesiam,

et probantes per omnia atque amplectentes epistolas beatae memoriae Leonis omnes, quas de fide Christiana conscripsit, et confitentes unum eundemque Christum dominum filium unigenitum in duabus naturis id est in diuinitate et humanitate inconfuse incommutabiliter inseparabiliter agnoscendum, nusquam sublata differentia naturarum propter unitionem magisque salua proprietate utriusque naturae, et in unam personam atque subsistentiam concurrentem et non in duas personas partitum atque diuisum sed unum eundemque filium unigenitum deum uerbum dominum Iesum Christum, sicut ante prophetae de eo et ipse nos Iesus Christus erudiuit et sanctorum patrum nobis symbolum tradidit:

omnem haereticum anathematizamus, qui praeter haec, quae dicta sunt, sapuerunt atque sapiunt, praecipue Nestorium haereticum Constantinopolitanae ciuitatis quondam episcopum damnatum in synodo Ephesia a beatae memoriae Caelestino papa urbis Romae et a sancto Cyrillo Alexandrinae ciuitatis antistite: et cum eo anathematizamus Eutychen et Dioscorum Alexandrinae quondam [*]( 5 congregati et sanctum mathema ex ep. 89 § 2 restituit Pitra 8 delucidauerunt V 9 epheoso V 11 chalchedone V 13 lllJl (eras. in) heresis in a man. post.: in heresis V 18 confuse V 26 hec ex hoc corr. F sapuer V 28 episcoporum V, corr. Pitra )

342
ciuitatis episcopum damnatum in sancta synodo Calchedonensi, quam amplectentes sequimur, his coniungentes Timotheum parricidam Helurum cognominatum eiusque discipulum et sequacem in omnibus Petrum Alexandrinum similiter condemnantes.

auersamur autem et Acacium quondam Constantinopolitanae urbis episcopum cohaereticum et sequacem horum factum nec non et perseuerantes in eorum communione et participatione. quorum enim quis communionem amplectitur, eorum et similem sententiam in condemnatione consequitur. simili modo et Petrum Antiochenum condemnamus cum sequacibus suis < et omnibus> supra scriptis.

quapropter. sicut praefati sumus, sequentes in omnibus sedem apostolicam. quae ab ea statuta sunt, praedicamus.

ET ALIA MANU: Menas misericordia dei presbyter et xenodocus suscipio praedictas sanctas quattuor synodos et omnia, quae in ipsis continentur, dogmata et epistolas papae Leonis, quas pro fide conscripsit, et confiteor in duabus naturis, id est in diuinitate et humanitate, Christum deum nostrum inconfuse indiuise agnoscendum et anathematizans omnes, qui praeter ea sapiunt, una cum omnibus, qui condemnati sunt, ut superius dictum est. subscripsi.