Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

Capitulum XI.

Ita et animam utpote humanam et inmortalem constitutam et sensus participem prius accipiens et per resurrectionem in immutabilitatem constituens sic et nobis eorundem istorum per resnr--rectionem praebuit communionem.

ideo ante resurrectionem ex mortuis increpat quidem Petrum ut suis eum uocibus scandalizantem et in magna trepidatione per tempus passionis constitutus apparitione angeli indiget confortantis eum ad patientiam et tolerantiam inminentium malorum. post resurrectionem autem ex mortuis et in caelos ascensum impassibilis factus et immutabilis omnino et ad dexteram sedens dei iudex uniuersi est orbis terrarum utpote in eo diuina natura faciente indicium.

In supra scripto undecimo capitulo eadem repeti uidentur, quae superius in quarto iam dicta sunt, quod ante passionem ita infirmus fuerit Christus, ut in magna trepidatione passionis tempore constitutus angeli uideretur eguisse solatio. quod quia uelut purum hominem, qui huiusmodi auxiliis egeat, significare uidetur, si quis ita sapit docet credit aut praedicat, anathema sit.

Capitulum XII.

Sic igitur et hic, sapientissime omnium. habere nos doces Christi sensum ut sanctum spiritum habentes illum, qui sensui Christi aliquam uirtutem adimplebat, prudentiam ei praestans ad omnia quae agenda erant;

sicut et in praecedentibus demonstrauimus, quod ab ipso quidem in eremum ad certamina. quae contra diabolum erant, ducebatur, unctione autem illius et scientiam et uim eorum, quae agenda erant, accipiebat et illius particeps factus non solum miracula faciebat sed etiam, quomodo uti oportebat [*]( 3 Cap. XI = Act. Syn. 11 (\'Et post alia\' praefigit C) 9 cf. Matth. 16, 23 22 Cap. XII = Act. Syn. 12 (• Et post alia\' praefigit e) ) [*]( 5 in V: om. C 10 tollerantiam Y 15 repenti V, corr. o 24 sensus Christo C 27 heremum VC 28 unctione Surius: unctionem YC2, coniunctionem Cl 30 oporteha V )

248
miraculis, sciebat subtiliter, ut notam quidem faceret gentibus pietatem, pateretur autem laborantium infimitates et sic ad effectum suam uoluntatem educeret, et iustificabatur inde et inmaculatus ostendebatur sine reparatione peiorum sine custodia meliorum siue etiam paulatim ad meliora profectibus.

In supra scripto duodecimo capitulo eadem, quae in septimo capitulo, uidentur exponi, asserendo dominum nostrum Iesum Christum per habitationem sancti spiritus ad omnia informatum et per tempora ad perfectionem unctionis eius auxilio peruenisse. si quis igitur eum non sua deitate perfectum esse credens sed tamquam purum hominem unctione sancti spiritus indigentem fuisse adiutum sapit docet credit aut praedicat. anathema sit.

Capitulum XIII.

Quomodo igitur sequentiam habet eo, quod homo factus est deus, istum hominem deum uerbum esse dicere? si enim homo est deus uerbum, ut ipse dicis, omnimodo de homine dicimus ea, quae de deo uerbo cuangelista dicit. quid autem dicit? in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum. iste erat in principio ad deum. omnia per ipsum facta sunt et sine eo factum est nihil.

quod factum est. ergo si homo est deus uerbum, dicimus de ipso: (in principio erat homo et homo erat ad deum et deus erat homo. erat homo in principio ad deum. omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil, quod factum est.\' si enim homo est deus uerbum, sicut dicis, conuenient omnia ipsi, quae de deo uerbo dicit euangelista.

In supra scripto tertio decimo capitulo negari uidetur deum uerbum hominem factum et rursus hominem deum uerbum esse, ut per hoc inducatur. sicut superius dictum est, dualitas personarum. si quis igitur ita sapit docet credit aut praedicat [*]( 18 Ioh. 1, 1—3 ) [*]( 1 sciebat subtiliter .. u profectibus exhibet Pelagitts l. c. 442 4 separatione C 6 eademque V 7 dnun 1\' 14 hoc capitulum non exhibet C 17 dices V, corr. 0 18 uerba V, corr. Bar. 20 erit in printipio 1* 21 eo V: ipso Bar. 22 decimus V, corr. a )

249
et non potius manente in domino deo nostro Iesu Christo inconuertibiliter atque indiuise differentia naturarum sic una persona siue una subsistentia eius esse creditur, ut et deus uerbum sine ulla diuinae naturae suae conuertibilitate homo esse et adsumpta humanitas propter singularitatem personae inconuertibiliter deus esse credatur, anathema sit.

Capitulum XIIII.

Hoc quidem, quod est ad patrem meum et patrem uestrum et deum meum et deum uestrum, nemo sic demens est, ut alii cuidam conuenire diceret nisi templo dei uerbi, adsumpto pro nostra salute homini, qui et mortuus est et resurrexit et ascensurus esset in caelos et patrem sibi ascribit cum discipulis deum, et ipse gratia adoptionem meritus. et deum suum appellat, quia cum ceteris hominibus similiter, ut esset, accepit.

unde propter communitatem quidem naturae patrem meum et patrem uestrum dicit et deum meum et deum uestrum; diuisit autem iterum suam personam ab ipsis praecipuum gratiae significans, propter quam ad deum uerbum coniunctione in loco ueri filii ab omnibus honoratur hominibus.

In supra scripto quarto decimo capitulo per hoc, quod legitur in euangelio ascendo ad patrem meum et patrem uestrum, ad deum meum et ad deum uestrum, ita intellegitur, quod Iesus Christus dominus et deus noster sicut ceteri homines gratiam adoptionis, ut filius dei diceretur, acceperit et quasi per coniunctionem ad deum uerbum in locum ueri filii ab omnibus adoretur. quod si quis ita sapit docet credit aut praedicat et non magis unum Iesum Christum filium dei et dominum nostrum in duabus inconfusis et inseparabilibus intellegit et credit esse naturis, anathema sit. [*]( 7 Cap. XIV = Act. Syn. 13: \'Eiusdem (sc. Theodori) ex interpretatione euangelii secundum Iohannem libro sexto\' C (lib. VII C1, om. CZ, 8 15 21 Ioh. 20, 17 ) [*]( 4 conuertibilitate os: conuertibilię tue V 8 quod C: quid V 12 as- sensurus V adacripsit C 18 gratia C: gratiam V atoptionem Cl, adoptionum C1 17 ab C: om. V 26 furt. loco )

250

Capitulum XV.

Hoc, quod dictum est accipite, pro \'accipietis* dicit. si enim, cum insufflasset, spiritum dedisset discipulis, quod ualde quidam stulte existimauerunt, superfluum erat dicere postea his et maxime in tempore ascensus ad caelos non separari ab Hierusalem sed expectare promissionem spiritus et in sequentibus sed accipietis uirtutem superueniente spiritu sancto in uos.

et aduentum autem ipsum sancti spiritus super discipulos aperte Lucas factam esse dicit quinquagesimo die resurrectionis post ascensum. et illud autem animaduertendum est, quod, si ab insufflatu suscepissent spiritum, non diceret accipite sed 'quoniam accepistis\'; hoc enim, quod dictum est accipite, his conuenit qui nondum acceperunt.

In supra scripto quinto decimo capitulo dicitur, quia insufflans dominus noster Iesus Christus post resurrectionem suam in facies discipulorum suorum non dederit eis spiritum sanctum sed dandum significauerit, ut per hoc aut ueritas ipsa, quod absit, putetur esse mentita aut tamquam purum hominem illo flatu non habuisse quod daret aut dare minime potuisse. si quis igitur haec ita sapit docet credit aut praedicat, anathema sit.

Capitulum XVI.

Dicit ad Thomam: infer digitum tuum huc et uide manus meas et porrige manum tuam et mitte in latus meum et noli esse incredulus sed fidelis. \'quoniam\' dicit (non credis et tactum solum sufficere tibi ad credendum putas (haec enim dicens non me latuisti), tange manu et cape experimentum et disce credere et non diffidere\'. Thomas quidem cum sic credidisset, dominus meus et deus meus dicit, non [*]( 1 Cap. XV = Act. Syn. 14 (lEiusdem Theodori ex eodem libro commenti secundum Iohannem’ C) 2 Ioh. 20, 22 5 cf. Act. 1, 4 6 Act. 1, 8 22 Cap. XVI = Act. Syn. 15 (\'Eiusdem Theodori ex commento secundum Iohannem\' C) 23 Ioh. 20, 27 29 Ioh. 20, 28 ) [*]( 2 hoc C: hic V 3 insuflasset V quidam Cl: quidem VC2 5 separati V 10 insuflatu V 14 insuflans V 19 daremini me V 22 totum capitulum adfert Pelagius l. c. 442 23 thoman V 26 actum V 27 manu C: manum V, manu m e) Hartel )

251
ipsum dominum et deum dicens (non enim resurrectionis scientia docebat et deum esse eum qui resurrexit), sed quasi pro miraculo facto deum conlaudat.

In supra scripto sexto decimo capitulo de illo loco euangelii, ubi Thomas apostolus palpans fixuras clauorum dixit: dominus meus et deus meus, asseritur, quod Thomas apostolus non ipsum legum Christum dominum deumque confessus sit, quia resurrectionis scientia non doceret uel quia deus esset qui resurrexit. sed quia magis pro miraculo facto Thomas apostolus deum laudauerit. si quis igitur haec ita sapit docet credit aut praedicat et non potius Thomae confessione et uerum deum esse Iesum Christum et in uera carne eum resurrexisse declaratum credit, anathema sit.

Capitulum XVII.

Ille autem dixit oportere paenitentiam agentes eos pro crucis iniquitate et agnoscentes saluatorem et dominum et omnium auctorem bonorum Iesum Christum, quoniam propter ista peruenit et adsumptus est de diuina natura, in ipsum fidem suscipere et eius discipulos fieri, ante omnia autem ad baptisma accedentes, quod et ipse tradidit nobis, praeformationem quidem habens sperationis futurorum, in nomine autem celebrandum patris et filii et sancti spiritus. hoc enim.

quod est ut baptizetur unusquisque in nomine Iesu Christi, non hoc dicit, ut uocationem, quae in nomine patris et filii et sancti spiritus est, relinquentes Iesum Christum in baptismate uocent, sed quale est hoc, quod in Mosen baptizati sunt in nube et in mari. ut diceret. quia sub nube et mari Aegyptiorum separati sunt liberati eorum seruitute, ut Mosae leges adtenderent, tale est ut baptizetur unusquisque in nomine Iesu Christi,

ut cum ad ipsum accessissent [*]( 14 Cap. XVII = Act. Syn. 16 (\'Eiusdem Theodori ex commento quod est in Actus apostolorum libro primo..\' C) 22 et 28 Act. 2. 88 25 Cor. I 10, 2 ) [*]( x 5 figuras V 8 sit Hartel: sit et V scientiam Y, correxi 15 ille autem .. 252, 6 iudicauerunt apostoli adfert Pelagius l. c. 443 16 et omnium C Pelag.: omnium V 25 niosen V: moysen C2, moyse C1 Pelag. b Vulgaia 26 nubạ V 28 mosae C2, mose V: moysi C1, Moysis Pelag. )

252
tamquam saluatorem et omnium bonorum auctorem et doctorem ueritatis, ab ipso utpote auctore bonorum et doctore ueritatis uocarentur, sicut omnibus hominibus quamcumque sectam sequentibus consuetudo est ab ipso dogmatis inuentore uocari, ut Platonici et Epicurii et Manichaei et Marcionistae et si Quidam tales dicuntur.