Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

eodem enim modo et nos nominari Christianos iudicauerunt apostoli tamquam per hoc certum facientes, quod istius doctrinam oportet adtendere: sic et, quod ab ipso datum est, susciperent baptisma in ipso quidem primo constitutum, qui et primus baptizatus est, ab ipso autem et ceteris traditum, ut secundum praeformationem futurorum celebretur.

In supra scripto septimo decimo capitulo ex uerbis beati Petri, quibus in actibus apostolorum dicit baptizetur unusquisque uestrum in nomine Iesu Christi, hoc astruitur, quia in ea inuocatione, quae in nomine patris et filii et spiritus sancti fit, non contineatur et Christus et, quod dixit Petrus apostolus debere eos in Christi nomine baptizari, non uideatur trinitatis significasse mysterium, ac per hoc consequens est ut, cum in trinitatis nomine baptizatur, non uideatur in Christi nomine baptizari, ut secundum hunc intellectum appareat introducta quaternitas.

adicitur etiam in eodem capitulo. quia sic a Christo Christiani uocemur, quomodo diuersarum sectarum uel errorum sequaces ab inuentoribus et magistris suis sunt sortiti uocabula, id est ut a Platone Platonici et a Marcione Marcionistae et a Manichaeo Manichaei. si quis igitur haec ita sapit docet credit aut praedicat, anathema sit. nos enim ideo Christiani uocamur et sumus, quia ipsum dominum nostrum Iesum Christum baptisma percipientes induimus et ipso nobis existente capite omnes in eodem unum corpus efficimur. [*]( 5 epicurii C2: epicuri V, epicurei C1 26 aut o: ut V )

253

Capitulum XVIII.

Et secundum duas rationes locum imaginis optinet. qui enim amant quosdam, post mortem eorum saepius imagines statuentes hoc sufficiens mortis solatium habere arbitrantur et eum. qui non uidetur nec praesens est, tamquam in imagine aspicientes putant uidere. ita flammam desiderii et uigorem placantes. sed etiam illi, qui per ciuitates habent imperatorum imagines, tamquam praesentes et uidendos honorare uidentur eos, qui non sunt praesentes, cultu et adoratione imaginum.

ista autem utraque per illum adimplentnr: omnes enim. qui cum illo sunt, et uirtutem sequuntur et debitorum dei parati redditores diligunt eum et ualde honorant, et caritatem quidem ei diuina natura. licet non aspicitur, adimplet in illo, qui ah omnibus uidetur, sic omnibus existimantibus ut ipsum uidentibus per illum et illi semper praesentibus; et honorem uero omnem sic adtribuunt tamquam imagini imperiali, cum quasi in ipso sit diuinae natura et in ipso spectetur.

si enim et filius est. qui inhabitare dicitur: sed cum eo est etiam pater et inseparabiliter omnimodo ad filium esse ab omni creditur creatura; et spiritus autem non abest, utpote etiam in loco unctionis factus ei, et cum eo est semper, qui adsumptus est, et non mirandum est, cum etiam quibuslibet hominibus uirtutem sequentibus cum filio et pater esse dicitur: ueniemus enim et ego et pater et mansionem apud ipsum faciemus. quod autem et spiritus huiusmodi hominum inseparabilis est, certum est omnibus.

In supra scripto octauo decimo capitulo ita inuisibilis uerbi dei imago asseritur esse Christus, tamquam si absentum principum imagines pro eorum colantur honoribus. quae si quis ita sapit docet credit aut praedicat, anathema sit.

Capitulum XVIIII.

Hoc enim. quod hic est filius meus dilectus in quo mihi complacuit, in baptismate adoptionem demonstrat [*]( 30 Cap. XVIII = Act. Syn. 17 (\'Eiusdem Theodori ex libro quartodecimo de incarnatione..’ C) 22 Ioh. 14, 23 29 Cap. XVIIII = Act. Syn. 18 (\'Eiusdem Theodori Mopsuesteni de commento secundum Lucam euangelii\' C) 30 Luc. 3, 22 ) [*]( 3 post mortem V: ppf mortem C7 (pennultis locis in hoc codice pro post falto propter scriptum est), ex morte 01 4 aruitrantur V 5 emagine V 12 caritatem C: caritate V aspiciatur Bar. 13 exsistimantibus V 16 spectatur C 21 <in) quibuslibet Surius 26 absentium uulgo )

254
secundum comparationem Iudaicae adoptionis, quia et ad illos dictum erat: ego dixi (dii estis et filii excelsi omnes\' et: filios genui et exaltaui. eius adoptionis praecipuum eo Quod dixit dilectus et in quo mihi complacuit, ostendens.

propter hoc et uox patris fiebat adoptionem confirmans et filii nominatione per adoptionem secundum gratiam eum, qui uere filius est, demonstrabat: cuius coniunctio ad ueram et firmam adoptionem istum constituebat et spiritus sanctus in specie columbae descendens permansit super eum, quatenus in coniunctione ad eum, qui uere filius est, eius cooperatione tentus maneat firmam adoptionis habens dignitatem. per omnia autem, in quo primo adoptionis praeformabatur baptisma, dico autem domini Christi ex patre et filio et spiritu sancto, hoc quod fiebat complebatur.

In supra scripto nono decimo capitulo. ubi euangelium secundum Lucam de baptismo Christi uidetur exponi, duae sunt reprehensiones: una, quia dualitas inducitur filiorum, cum per adoptionem uidetur dici Christus filius dei; alia, quia in nomine trinitatis ipse quoque asseritur baptizatus, per quod quaternitas sine dubitatione monstratur. si quis igitur haec ita sapit docet credit aut praedicat, anathema sit. [*]( 2 Psalm. 81, 6 Esai. 1, 2 4 Luc.\'3, 22 ) [*]( 5 nominationem V 10 cooperatione fcooperatione ras. ex cooperatione V, cooperationem C2 et teste Baluzio C3) tentus VC: cooperationi intentus Surius, falso, cum id uoluerit TheodorttS: spiritus sanctus .. permansit super eum, ut in coniunctione patris is, qui uere filius est. eius (sc. spiritus) cooperatione tentus maneat 11 prefonnatur Cl. preforbatur C2, performabatur 1\' 14 euangelio Y, corr. 0* 16 qua F. ui corr. Bar. 17 detur V )

255

Capitulum XX.

Ideo ergo differentiam quidem dei uerbi et recepti hominis tantam nobis ostendit psalmus. diuisa uero haec in nouo testamento inueniuntur: domino quidem in so accipiente primordia psalmi, in quibus factorem eum dicit esse creaturae et eleuatam habere super caelos magnificentiam et mirificari in omni terra; apostolo autem secunda. quae de homine sunt, qui tantum beneficium meruit, in Iesu accipiente. quomodo non manifestum, quod alterum quidem nos diuina scriptura docet euidenter esse deum uerbum, alterum uero hominem et multam eorum esse ostendit nobis differentiam? nam iste quidem memorat, ille autem memoriam meretur;

et iste quidem uisitat, alter autem. cum uisitationem meretur, beatus dicitur; et iste quidem beneficium dando minuit paulo minus ab angelis. ille autem et per talem minutionem beneficium accepit; et iste quidem gloria et honore coronat, alter autem coronatur et pro his beatus dicitur; et iste quidem constituit ipsum supra omnia opera manuum eius et omnia subiecit sub pedibus eius, alter autem meritus est dominari eis, quorum antea non habebat potestatem. [*]( 1 Cap. XX = Act. Syn. 19. ubi \'Eiusdem (sc. TheoJori) ex interpretatione octaui psalmi\' praeponit C; Graeca seruauit Leontius (Script. ueter. noua colI. VI 811, 36): Ata του̃το τοίνυν τὴν μὲν διαϕορἀν του̃ TE ϑεοῡ λόγου ϰαὶ του̃ ἀναληϕϑέντος ἀνϑρώπου τοσαὑτην ἡμἰν δείϰνυσιν 6 ψαλμός* διη̡ρημένα δὲ ταυ̃τα iv τη̗̃ ϰαινη̗̃ διαϑήϰη̗ εὑρίσϰεται, του̃ μὲν ϰυρίου i?\' έαυτὀν λαμβάνοντος τὰ πρότερα του̃ ψαλμου̃, έν οι̉ς ποιητήν TS αὐτὀν λέγει add. είναι τη̃ς ϰτίσεως ϰαὶ ἐπη̗ρμένην ἔχειν ύπεράνω τω̃ν οὐρανω̃ν add.> τὴν μεγαλοπρέπειαν xat τεϑαυμασϑω̃σϑαι sv πάση̗ τη̗̃ γη̗̃, του̃ δὲ aito- στόλου τὰ δεύτερα περὶ του̃ ἀνϑρώπου του̃ rrj; τοσαύτης εὐεργεσίας ἀξιω- ϑἐντος του̃ ’Ιησοῡ λαμβάνοντος. nw; οὐ πρόδηλον ο̃τι STSOOV μὲν ἡμα̃ς ἠ ϑεια γραϕὴ διδάσϰει σαϕω̃ς εὶναι τόν ϑεὀν λόγον, ἕτερον 51 τόν ἄνϑρωπον, πολλήν TS αὐτω̃ν ού̓̕σαν δείϰνυσιν ἡμι̃ν τὴν διαϕοράν; o jilv γὰρ μνημονεύει * * (lacunani indicaui), o δὲ xat ταύτης ἀξιούμενος μαϰαρίζεται* ϰαὶ 6 μὲν εὐεργετω̃ν ἐλαττοι̃ βραχύ tt παρ’ ἀγγέλους, o δὲ εὐεργετει̃ται xat sitt τη̗̃ τοιαύτη̗ ἐλαττώσει* xaC o μὲν δόξη̗ xat τιμη̗̃ στεϕανοὶ, o 51 στεϕανου̃ται ϰαὶ tret τούτοις μαϰαρίζεται* ϰαὶ o μὲν ϰατέστησεν autiv ἐπὶ itavra Ta spfa τω̃ν χειρω̃ν αὐτοῡ ϰαὶ πάντα ύπέταξεν ὑποϰάτω τω̃ν ποδω̃ν auTou, 6 54 ἠξιώϑη του̃ δεσπόζειν τούτων, ών πρότερον οὐϰ εἴχε τὴν ἐξουσἰαν. 4 cf. Psalm. 8, 2 11 sqq. cf. ibid. 5-8 ) [*]( 3 tantam CJ: tantum VC1 11 memoriam C: memoria V 12 alterum V 14 munitionem V )

256

In supra scripto uicesimo capitulo, ubi octauus psalmus uidetur exponi, et nudus homo, sicut et in aliis iam dictum est, Christus asseritur et diuisus a deo uerbo monstratur et dualitas inducitur personarum. quae si quis ita sapit docet credit aut praedicat et non ita in Christo domino ac deo nostro duas naturas indiuisibiliter et inconfuse unitas intellegit, ut manente earundem differentia naturarum ipse unus atque idem uerus sit dei et uerus hominis filius, anathema sit.

Capitulum XXI.

Sed non uolentes ista considerare noces omnes trahere ad dominum temptant Christum, ut et quae de populo factae sunt, simili modo intellegerent et risum praestarent Iudaeis, quando ex scriptorum sequentia nihil ad dominum Christum pertinentes ostendunt uoces.

Capitulum XXII.

Tale est et, quod non derelicta est anima eius in inferno nec caro eius uidit corruptionem; nam propheta quidem supra modum ipsum ponit circa populum, prouidentiam dicens, uolens dicere, quoniam inextemptabiles eos ab omnibus conseruauit malis. quoniam autem hoc uerum et ex ipsis rebus euentum accepit in domino Christo, sequentissime de eo loquens beatus Petrus utitur uoce ostendens, quoniam quod de populo supra modum dictum est ex quadam ratione utente uoce propheta, hoc uerum euentum in ipsis rebus accepit nunc in domino Christo. [*]( 9 Cap. XXI = Act. Syn. 20, ubi ‘Eiusdem (se. Theodori) ex principio commenti quod in duodecim prophetas scripsit ..\' praefigit C (in ipso illo conmientario nobis Graece seruato cum nec haec uerba nec capp. XXII et XXIII leguntur, fuisse uidentur generalis cuiusdam prooemii nunc deperditi; cf. Ang. Mai, Script. uet. nou. colI. VI p. XIV. minus recte iudicasse uidetur 0. F. Fritzsche, De Theod. Mops. uita et scriptis p. 53) 15 Cap. XXII = Act. Syn. 21 (lEt post alia inferf praemittit C) 16 cf. Psalm. 15, 10 ) [*]( 7 differentiam V, corr. 0 10 non uolentes V(C3): non uoluntas C1, nolentes Cl 11 temptent V factae C: facta V 13 criptorum Y ostendunt C: ostendent V 17 corruptione V 19 fort. conseruabit 20 accipit V 21 sequentissime VC2, sequenstissime Cl: frequentissime α3 Bar. Raluz. 23 quidam V )

257

In supra scripto uicesimo primo et secundo capitulo hoc uidetur dici, quia prophetiam, quae ei persona Christi loquens ait: non derelinques animam meam in inferno neque dabis sanctum tuum uidere corruptionem, non de ipso Christo praedictam fuisse sed de populo Israheliticae generationis, beatum uero Petrum apostolum ad Christum hanc prophetiam per euentum aptare uoluisse. et ideo, qui haec ita sapit docet credit aut praedicat, anathema sit.

Capitulum XXIII.

Eundem intellectum habet et illud: diuiserunt sibi uestimenta mea et super uestimentum meum miserunt sortem. quod enim psalmus nullatenus conuenit domino, certum est. neque enim erat domini Christi, qui peccatum non fecit nec inuentus est dolus in ore eius, dicere:

longe a salute mea uerba delictorum meorum. sed ei ipse dominus secundum communem hominum legem, dum in passione opprimeretur, deus meus, deus meus, quare me dereliquisti? emisit uocem et apostoli diuiserunt sibi uestimenta mea et super uestimentum meam miserunt sortem ad eum traxerunt manifeste, quoniam quod supra modum dictum fuerat prius a Dauid propter inlata ei mala, hoc ex operibus euenit in domino Christo, cuius et uestimenta diuiserunt et sorti tunicam subiecerunt.

In supra scripto uicesimo tertio capitulo exponendo quaedam uicesimi primi psalmi uerba, quibus dicitur: diuiserunt sibi uestimenta mea et super uestem meam miserunt sortem, negantur Iesu Christo domino conuenire, sed, quod Dauid propter quaedam mala, quae perpessus est, de se dixerit. euangelistam ex euentu ad Christum traxisse, et adicitur, quia non poterat dicere dominus Iesus Christus, qui [*]( 3 Psalm. 15, 10 6 cf. Act. 2, 27 9 Cap. XXIII = Act. Syn. 22, ubi \'Item (sc. Theodorus) post alia\' praemittit C1 (om. C2, \'et post alia infert\' ut uidetur C3) 10 18 25 Psalm. 21, 19 13 Petro I 2, 22 (cf. Esai. 53, 9) 14 Psalm. 21, 2 17 Matth. 27, 46 2 quia scripsi: qui V, quod o 3 infernum V, correxi 16 legem dum V et Cl man. 2: legendum C2Cl man. 1 17 oprimeretur V quare C: qr V 22 sq. sortitum cum subicerunt V ) [*]( XXXV. ) [*]( 17 )

258
peccatum non fecit:

longe a salute mea uerba delietorum meorum. et ideo, qui haec <ita> sapit docet credit aut praedicat et non ea, in quibus delictorum meminit, ad corpus ipsius, quod est ecclesia, quae in hoc mundo sine delicto esse non potest, intellegit pertinere, illa autem de diuisione uestimentorum non specialiter de ipso capite id est domino deo nostro Iesu Christo praedicta et in ipso credit esse completa, anathema sit.