Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

quid autem et angeli aduentu et uisitatione egebat animam reficientis in experimento malorum, confortantis eius alacritatem, [*]( 15 Cap. IIII = Act. Syn. 4. ubi \'Ex eodem libro\' (sc. Theodori tertio contra Apollinarium) praeponit C 26 Hebr. 5, 7 28 Luc. 22, 44 ) [*]( 7 imponeret V, corr. o2 19 illis VCt, illi CJC3: utrumque ut uidelur corruptum, sed eius quod uulgo scribitur plane peruersam infert sententiam. fortasse iam Graeca uerba corruptela deprauata erant 26 detinebatur C 28 simililis C2, om. C1 29 et ante angeli om. V anima C1, om. C2 30 confortantes V excitantes V )

241
excitantis eum ad inminentem passionis necessitatem, tolerare fortiter mala suadentis, unguentis ad patientiam et tolerantiam malorum, ostendentis praesentium malorum fructum, ex passione mutationem futuram, gloriam bonam circa eum post passionem futuram? qui enim secundum euangelistae uocem confortabat eum, angelus scilicet, uerbis istis fortem eum faciebat et infirmitate naturae superiorem fieri hortabatur et corroborando cogitationes eius fortem eum faciebat.

In supra scripto quarto capitulo quia dici intellegitur, quod sicut aliis hominibus donauit suam cooperationem deus, ita et ei, qui adsumptus est, licet praecipua, tamen similiter ut aliis hominibus dicitur esse donata et ita purum atque infirmum hominem circa passionem angeli eguisse praesidio, ut ei pro corroborandis cogitationibus eius futura gloria promitteretur de tolerantia passionis: quae si quis ita sapit docet credit aut praedicat, anathema sit.\'

Capitulum V.

\'Uade post me, satanas; scandalum mihi es, quod 11 non sapis ea quae dei sunt sed ea quae hominum: non est confusio mihi mors, non fugiam ipsam ut indecentem ad humanam gloriam respiciens; sustinebo autem meliore animo experimentum mortis pro plurimis bonis futurae, in quibus et ipse fuero et per me omnes. ne mihi animum laedas neque turbes tamquam confusione dignum fugere admonens mortis experimentum.\'

In supra scripto quinto capitulo dicitur, quod ideo Iesus Christus uerba Petri apostoli fuerit aspernatus, quando ei [*]( 5 Luc. 22, 43 17 Cap. V = Act. Syn. 5, ubi \'Et post alia in eodem libro (sc. III contra Apollinarium) idem Theodorus e.r, persona Christi quasi respondentis ad Petrum dicentem Christo de passione crucis JPropitius tibi domine, non erit tibi istud IMatth. 16, 22) ita intulit praefigit C 18 Matth. 16, 23 ) [*]( 2 unguentis VC2. ungentis C3: urgueutis (tis add. man. 2) Cl, urgentis uulgo tollerantiam VCl 3 molorum V 4 futuram VC: in Bar. mutationem, futuram gloriam, bona .. futura Surius 6 infirmitate C: infirinitatg V 7 hortabatur VCl: cohortabatnr C2C3 coroborando V 11 praecipuam Bar. 12 donata ex donatQ corr. V man. 1: donatam a Bar. 15 tollerantia V 18 satanas VC1: satana C2 Sur. 22 futurig Bar. ) [*]( XXXV. ) [*]( 16 )

242
dixit: uade post me, satanas; scandalum es mihi. quia non sapis ea quae dei sunt sed.ea quae hominum, ne dissuasione eius animus ipsius perturbatus refugeret passionem et quia passione sua proficeret et pro plurimis bonis exinde sibi adipiscendis futurae mortis experimentum susciperet. qui igitur haec ita sapit docet credit aut praedicat et non magis nobis mortem ipsius, quam propria carne suscepit, aeternae credit uitae praemia contulisse, anathema sit.

Capitulum VI.

Quod enim dictum est: ducebatur a spiritu, aperte hoc significat, quod ab eo regebatur, ab eo ad uirtutem propositorum confortabatur, ab eo ad haec quae oportebat ducebatur, ab eo quod decebat docebatur, ab eo cogitationibus corroborabatur, ut ad tantum certamen sufficeret, sicut et beatus dicit Paulus: quicumque enim spiritu dei aguntur, hi sunt filii dei, dnci spiritu dicens illos, qui ab eo gubernantur, ab eo docentur. ab eo ad melius constituuntur, ab eo competentium doctrinam accipiunt.

cum dixisset autem euangelista, quod spiritu sancto plenus regressus est ab Iordane, aperte demonstrauit, quod huius causa sancti spiritus habitationem in baptismate suscepit, ut inde ad proposita caperet uirtutem. unde et ad certamen illud, quod pro nobis erat ad diabolum effecturus, spiritu ducebatur.

In supra dicto sexto capitulo rursus tamquam purus homo ab spiritu, cuius praesentiam post baptisma suscepisse dicitur. ad omnia ductus perhibetur, confortatus et edoctus sicut ceteri homines, de quibus, ut hic uidetur dici, apostolus ait: quicumque spiritu dei aguntur, hi filii dei sunt. si quis igitur haec ita sapit docet credit aut praedicat et non deum uerbum incarnatum unum esse credit et confitetur et praedicat Christum. anathema sit. [*]( 1 Matth. 16, 23 10 Cap. VI = Act. Syn. 6, ubi lEt post alia\' prae- figit C 11 Matth. 4. 1 15 et 28 Rom. 8, 14 19 Luc. 4, 1 ) [*]( 1 mihi es trsp. Bar. 11 uerba quod enim dictum usque ad 16 filii dei adfert Pelagius papa l. c p. 442 16 liii VCl 19 euangelista I\' 22 ad proposita CPC3: ad propositam VCI, propositam Bar. 24 suprascripto Binius 25 ab V: a o 28 hii V sunt filii dei trsp. Edit. Rtfi )

243

Capitulum VII.

Dicant igitur nobis omnium sapientissimi: si pro sensu domino Christo, qui est secundum carnem, deitas facta esset, sicut dicunt, quid sancti spiritus cooperatione ad haec Christus indigebat? nec enim unigeniti deitas spiritu indigebat ad iustificationem, spiritu indigebat ad uincendum diabolum, spiritu indigebat ad operanda miracula, spiritu indigebat ut doceretur ea quae decebat peragere,.spiritu indigebat, ut inmaculatus appareret.

si enim pro sensu quidem deitas, sufficiebat autem ad omnia eius uirtus, necesse erat inde omnia fieri, ut superflua esset sancti spiritus habitatio. sed nunc unctum esse dicit ipsum spiritu et habitasse in eo spiritum et ad omnia adiutasse proposita et doctrinam inde ipsum accepisse et uirtutem et inde impetrasse iustificationem et inde inmaculatum factum esse.

In supra scripto septimo capitulo hoc dici intellegitur. quia ut ceteri homines ad iustificationem suam et ad uincendum diabolum et ad operanda miracula et ut doceretur ea, quae decebat eum agere. et ut inmaculatus appareret, habitatione sancti spiritus eguisset et ipso spiritu eum ad omnia adiutum fuisse proposita. quicumque ergo haec ita sapit docet credit aut praedicat et non sua deitate Christum utpote uerum deum omnia operatum fuisse quae uoluit et operari quae uolet sed tamquam purum hominem sancti spiritus eguisse solatio, anathema sit. [*]( 1 Cap. VII = Act. Syn. 7, ubi \'Et post alia\' praefigit C ) [*]( 2 dicant igitur .. 8 appareret adfert Pelagius l. c. p. 442 3 factus r 8 inmaculatus ex inmaculatos Cl man. 2, immaculus C2 11 ipsum spiritum V 12 adiutasse VG1C3: adiuuasse C* 18 habitatione V, con\'. Bar. 19 eguisse oJ 21 sua: su 1\' ) [*]( 16* )

244

Capitulum VIII.

Hoc, quod ante saecula erat, dicit in ultimis factum esse temporibus (utpote quibusdam hoc confitentibus, cum nemo ex his, qui pietatis curam habent, istum patitur morbum habere dementiae, ut dicat eum, qui ante saecula est, in ultimis factum esse) et his infert, quod necesse est et hoc, quod in ultimis est, ante saecula esse, et accusat eos, qui non omnia similiter cum obuersione dicunt, quasi his, qui unum esse filium confitentur, necessitatem habentibus cum obuersione omnia dicere.

et quis non beatificet uestram dementiam? quis autem non optet tales impetrare doctores tantam confusionem rationi pietatis introducentes, ut dicerent \'hoc. quod ante saecula est, factum est in ultimis\' et hoc alienarent sua natura et ad deterius deducerent, deinde obuerterent quod et hoc, quod est in ultimis, ante saecula est, cum oporteret forte dicere quod, qui ante saecula erat, adsumpsit hunc, qui in ultimis erat secundum beati Pauli uocem?

uestras igitur leges sequentes et a tua sapientia constitutam obuersionem immo magis snbuersionem suscipientes age omnia simul confundamus et nulla iam sit discretio nec dei formae nec serui formae, nec templi sumpti nec eius qui in templo habitauit, nec eius qui solutus est nec eius qui suscitauit, nec eius qui perfectus est in passionibus nec eius [*]( 1 Cap. VIII = Act. Syn. 8 (\'Fiusdem Theodori ex quarto libro contra impium Apollinarium\' C); Graeca seruauit Leontius 2—5: \'O πρὸ αι̍ώνων γέγονεν έπ\' έσχάτων, πάλιν ώς τιών δεδωϰότων (?) xat τούτο λεγόντων, ούδενὸς τών εύσεβει̍ν έσπουδαϰότων ταύτην έλομένων (leg. ξλομένου νοσήσαι τήν άνοιαν, ώστε τὸν πρὸ αι̍ώνων ει̍πει̍ν ὲπ \' έσχάτων γεγενήσϑαι (Script. ueter. xioua colI. VI 310, 32) et 16 usque aA finem Ούϰούν ποι̍ς όμετέροις έπομενοι νόμοις ϰαι̍ τήν όπὸ τής σής άγχινοι̍ας νομοϑετουμένην άντιστροϕην, μάλλον δὲ ϰαταστροϕήν δεξάμενοι ϕέρε δή πάντα ει̍ς αύτὸν (leg. ταύτὸν) συγχέωμεν xCtt μηδεμι̍α λοιπὸν ε̌στω διάϰρισις μή ϑεού μορϕής μή δούλου μορϕης, μή vao5 ληϕϑέντος μή τού ένοιϰούντος έν τψ̄ ναψ̄, μή τού λυϑέντος μή του έγει̍ραντος, μή του τελειωϑέντος εν πάϑεσι μή τού τελειώσαντος, μή τού μνημο. νευϑέντος μή TOO μνημονεύσαντος, μή τού ὲπισϰεϕϑέντος μή τού έπισϰεψα- μένου, μή τού βραχύ τι παρ\' άγγέλους ήλαττωμένου μή τού έλαττωσαντος, μή τού δόξη ϰαι̍ τιμή έστεϕανωμένου μή τού στεϕανώσαντος; μη του xaTO- στάντος ὲπι̍ τά ε̌ργα τών χειρω̄ν 〈τού ϑεού μή add.〉 Tou ϰαταστησαντος, μή τού λαβόντος αύτά ὲν ύποταγή μή τού δώσαντος τήν ύποταγήν (ibid. 33). ) [*]( 2 esset V 4 causam V habet C 5 his VC2C3: in his Cl, ex his Bar. 7 acusat V, occusat Cl 9 obuersiong V diceret et V beatificat V 10 oportet V 14 dicere ex diceret corr. V 15 quod qui C: quod quia V )

245
qui perfecit,

nec eius qui memoriam meritus est nec eius qui memor factus est, nec eius qui uisitatus est nec eius qui uisitauit, nec eius qui paulo minus ab angelis minoratus est nec eius qui minorauit, nec eius qui gloria et honore coronatus est nec eius qui coronauit, nec eius qui constitutus est super opera manuum dei nec eius qui constituit, nec eius qui accepit ista ad subiectionem nec eius qui dedit subiectionem.

In supra dicto octauo capitulo diuersis modis uidetur induci dualitas personarum per hoc quod dicitur \'non ipse, qui ante saecula erat, in ultimis dicendus est uenisse temporibus\', sed quasi altera sit adsumentis humanitatem, altera adsumpti persona. si quis igitur haec ita sapit docet credit aut praedicat et non eundem deum uerbum, qui ante saecula ex patre natus est, in ultimis temporibus ex beata uirgine Maria incarnatum et natum esse fatetur, ut unus idemque sit Christus in utraque natura, anathema sit.

Capitulum IX.

Istum igitur uirum, in quo statuit omnium facere iudicium ad . fidem futurorum, cum resuscitasset eum ex mortuis et iudicem omnium demonstrasset secundum beati Pauli uocem. merito unitate ad se ipsum dignatus est et per coniunctionem ad se factam talium participem eum fecit, ut et adorationis communionem haberet, omnibus quidem diuinae naturae debitam adorationem reddentibus, comprehendentibus autem adoratione et illum, quem inseparabiliter scit sibi coniunctum. ex quo manifestum est, quod ad maiora eum perduxerit.

In supra scripto nono capitulo coniunctionis et participationis cuiusdam uocabulo quasi dei ad hominem Christum factae diuinis Christus asseritur operibus decorari: per quae rursus dualitas inducitur personarum. si quis igitur ita sapit [*]( 3 sqq. cf. Psalm. 8, 6 sqq. 17 Cap. IX = Act. Syn. 9 (\'Eiusdem Tlteodori ex tertio libro contra impium Apollinarium\' C) 20 cf. Act. 17, 31 ) [*]( 6 subiectionem C1C2: sublectionem V, subuectionem C3 7 subiectionem Cl: subiectione CJ, sublectionem V, subuectionem C3; subleuationera utroque loco Bar. 8 suprascripto Bar. 20 unitatè C 22 eum C: om. Y 24 adoratione Y 25 scit VC: fort. fecit 26 perduxit C )

246
docet credit aut praedicat et non unum eundemque Christum deum ac dominum nostrum manente in suis proprietatibus differentia naturarum agnoscit et credit, anathema sit.

Capitulum X.

\'Ego quidem, quem uidetis, nihil quidem facere possum secundum meam naturam, cum homo sim; operor autem, quia in me manens pater omnia facit. quoniam enim et ego in patre et pater in me, deus autem uerbum unigenitus dei in me est, certum est quod et pater cum ipso in me manet et opera facit'.

et non est mirandum de Christo haec existimari, cum euidenter ipse de ceteris hominibus dicit: qui diligit me, uerbum meum obseruet et pater meus diliget eum et ad eum ueniemus et mansionem apud ipsum faciemus. si enim apud unumquemque huiusmodi hominem et pater et filius mansionem faciunt, quid mirandum est, si in domino secundum carnem Christo ambo simul putarentur manere communione eorum secundum substantiam communionem etiam mansionis forsitan suscipiente?

[*]( In supra scripto decimo capitulo ita in homine Christo deus uerbum inesse dicitur sicut et pater, ut per hoc aut et pater incarnatus esse uideatur sicut et filius, aut nec filius sit 20 incarnatus sicut nec pater, aut magis uterque in tertia persona )[*]( 4 Cap. X = Act. Syn. 10 (\'Et post alia praefigit C); Graeca seruauit Leontins (Script. uet. noua colI. VI 310, 31): ’Εγὼ μὲν, ov opdts, δύναμαι μὲν ποιει̃ν οὐδὲν ϰατὰ τὴν οἰϰείαν ϕύσιν ἅτε ἄνϑρωπος ω̌ν* ἐργάζομαι δὲ, ἐπειδὴ iv ἐμοὶ μένων ὁ πατὴρ ἅπαντα ποιει̃* ἐπειδὴ γὰρ ἐγώ ts ϕησιν sv τω̩̃ itatpt xai 6 πατὴρ sv ἐμοὶ, ϑεός δὲ λόγος ἐν ἐμοὶ ó του̃ ϑεου̃ μονο- γενὴς, δηλονότι ϰαὶ πατὴρ σὺν αὐτω̩̃ ἐν ijioi τε μένων ϰαὶ ἔργα ποιω̃ν, xat ϑαυμαστόν γε οὐδὲν ἐπὶ του̃ Χριστου̃ του̃το νομίζειν σαϕω̃ς aatoO περὶ τω̃ν λοιπω̃ν λέγοντος ἀνϑρώπων* Ó ἀγαπω̃ν με τόν λόγον μου τηρήσει xa: Ó ttatyjp μου ἀγαπήσει aot6v xat πρὀς abzbv ἐλευσόμεϑα ϰαὶ μονὴv παρ’ αὐτω̩̃ ποιήσομεν* et yap ttap\' ἑϰάστω̩ tWV τοιοὑτων 0 ts πατὴρ ϰαὶ 6 υἱός tYjv μονὴν jtotoOvtat, tt ϑαυμαστόν, si ev τω̩̃ xata oapxa δεσπότη Χριστω̩̃ ἄμϕω xat\' autiuv νομίζοιτο (leg. νομίζοιντο) μένειν τη̃ς xata rfjv cootav ϰοινωνίας προσιεμένης ὡς εἰϰός xat rfjv τη̃ς μετοχη̃ς xotvwviav; 5 sqq. cf. Ioh. 14, 10 11 loh. 14, 23 )[*]( 5 ego quidem .. 13 faciemus adfert Pelagim l. c. 442 11 obseruabit Bar. 12 diliget Pelag.: diligit VC 14 hominem FC1: hoininum C2 16 substantia§ V 17 suscipientem V )

247
hominis habitare. qui ergo haec ita sapit docet credit aut praedicat, anathema sit.