Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

sed quaecumque communi consensu cum legatis atque uicariis sedis apostolicae orthodoxa esse ibidem dicta sunt, ea orthodoxa ueneramur atque suscipimus; quaecumque anathematizauerunt uel damnauerunt, et nos anathematizamus atque damnamus et uniuersa. sicut in isdem synodis communi consensu cum uicariis sedis apostolicae iudicata aut definita uel constituta sine disposita lecta [*]( 5 sq. cf. Hcbr. 12, 14 ) [*]( 1 posteritate V, correxi: posteris Bar. 2 habet inserta liar. pagina V, correxi 3 EXPLAR V, corr. α SANCTA EUPHIMIA V, correxi: S. Euphemiae templum Bar. 8 seruare Bar. at cf. p. 236, 8 impleri 9 sancta V, corr. Bar. hisdem V 12 uieanis V, corr. o 13 episcopis Bar.: episcopo V phylippo V 14 noscitur ex nocitur corr. V 18 hisdem V 21 de add. Bar. 25 imminutione Bar. 33 hisdem V )

232
inueniuntur, inretractabiliter atque impermutabiliter conseruamus.

sed et beatae recordationis papae Leonis epistolas et sedis apostolicae constituta, quae tam de fide quam de firmitate supra dictarum quattuor synodorum processerunt, nos in omnibus secuturos seruaturosque promittimus, anathematizantes omnem hominem ad ordines et dignitates ecclesiasticas pertinentem, quicumque contra ea, quae superius promisimus, sub qualibet occasione uel altercatione uenire temptauerit.

libellum autem in causa trium capitulorum, de quibus quaestio nata est, contra constitutum piissimi principis et beatitudinis uestrae ego quidem nullum feci sed uolo atque consentio, ut omnes libelli, qui facti sunt, sub hac forma beatitudini uestrae reddantur.

de iniuriis autem, quaecnmque beatitudini et sedi uestrae factae sunt, eas quidem non feci sed, quia pro pace ecclesiae modis est omnibus festinandum, uelut si eas fecissem, ueniam postulo. quia uero tempore discordiae excommunicatos uel non receptos a beatitudune uestra in communione suscepi, pariter ueniam postulo.

In hac forma fecerunt Menas Constantinopolitanus episcopus, Theodorus Caesareae Cappadociae, Andreas Ephesenus, Theo. dorus Antiochiae Pisidiae, Petrus Tarsensis, sed et multi alii idem fecerunt.