Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

ITEM EXEMFLAR PROFESSIONIS qi AM RESIDUI EPISCOl\'1 THEO- PHANIORVM DIE NOBIS FECERUNT. Scientes, quantorum bonorum causa est pax dei custodiens corda et sensus fidelium et colligens eos ut unum idemque sapiant in recta fidei confessione et ad perficienda diuina mandata, et propitium deum faciens in his, quae recta sunt, concordantibus:

ideo festinantes unitatem conseruare ad apostolicam sedem uestrae beatitudinis manifestum facimus, quod nos semper conseruauimus et conseruamus [*]( 15 excomunicatos V 16 coinmunioncm Bar. 20 tharsensis T* 22 BXPLAR V 23 Scientes etc.l legitur haec professio etiam in Actis concilii quinti Constantinopolitani (Mansi IX 186): contuli, qui extant codices, C1 = Paris. lat. 16SX2 et C2 = Sangall. 672, quorum consensum significabo littera C non fere adnotatis utriusque propriis mendis lettioribus (CJ = codex Bellouacensis Baluzii nunc deperditus); Gr = eiusdem formae in concilio recitatae tenor Graecus OVansi IX 185), quem saepius cum V stare contra C facile uidebis 25 in recta fidei confessione VC: ἐν rjj περὶ τὴς ὸρϑη̃ς πίστεως όμολογία̩ Gr 29 conseruauimus et conseruamus v. ὲϕυλάξαμεν ϰαὶ ϕυλάττομεν Gr.: et serua. uimus et seruamus C )

233
fidem ab initio traditam a magno deo et saluatore nostro Iesu Christo sanctis apostolis et ab illis in omni mundo praedicatam et a sanctis patribus explanatam et maxime ab his, qui in sanctis quattuor synodis congregati sunt:

quos per omnia et in omnibus sequimur et suscipimus, id est trecentos decem et octo sanctos patres, qui Nicaeae congregati sunt et sanctum symbolum siue mathema fidei exposuerunt et Arrianam impietatem anathematizauerunt ei eos, qui eam sapuerunt uel sapiunt;

suscipimus autem et centum quinquaginta sanctos patres Constantinopoli congregatos, qui idem sanctum mathema explanauerunt et de deitate sancti spiritus dilucidauerunt et haeresem Macedonianam spiritum sanctum impugnantem et impium Apollinarium condemnauerunt cum his, qui eadem illis sapuerunt uel sapiunt;

suscipimus autem et sanctos ducentos patres in Ephesena prima synodo collectos, qui per omnia secuti sunt idem sanctum symbolum siue mathema et condemnauerunt Nestorium impium et scelerata eius dogmata et eos, qui similia ei aliquando sapuerunt uel sapiunt;