Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

GLORIOSISSIMO ET CLEMENTISSIMO FILIO IUSTINIANO AUGUSTO UIGI- LIUS EPISCOPUS. Inter innumeras sollicitudines, quibus oneratur imperiale fastigium, laudabile clementiae uestrae cognoscimus esse propositum, per quod summotis omnibus discordiae seminibus, quae in agro dominico humani generis inimicus asperserat, uniuersos domini sacerdotes praemissis ad testimonium conscientiae suae professionibus. per quas sanctorum patrum et uenerabilium quattuor synodorum ac praesulum sedis apostolicae inhaerere definitionibus atque iudiciis monstrarentur. ad unitatem atque concordiam restituere properastis.

quarum professionum forma ut ecclesiasticae pacis [*]( 2 studium corr. ex studius V 7 submouendā V, corr. 0 9 eius que V 11 suspensos Vh: suspensus V actenus V 16 puritatem quę V ) [*](83. Dat. die 14 Mai a. 553. Bdd. Bar. ad a. 553, 50 et Collect Concil. 19 -f GLORIOSISSIMO V IUSSTINIANO V 20 numeras V. corr. o2 honeratur V 21 cognouimus Bar. 29 formam Bar. )

231
amplectendum posteritati tradatur exemplum, praesenti, quemadmodum se habeat, insertam paginae declaramus.

EXEXPLAR PRIMAE PROFESSIONIS QUAM AP SANCTAM EIPHI- XIAM FECERUNT. Omnes quidem fideles, maxime uero dei sacerdotes pacem et sanctificationem sequi cum omnibus oportet, sine quibus nemo secundum apostolum uidebit dominum. et nos igitur apostolicam sequentes doctrinam et festinantes concordiam ecclesiarum seruari pracsentem facimus libellum.

in primis quattuor sanctas synodos patresque, qui in isdem synodis consederunt, Nicaenam trecentorum decem et octo, Constantinopolitanam centum quinquaginta, Ephesenam primam ducentorum (in qua in legatis suis atque uicariis, id est beatissimo Cyrillo Alexandrinae urbis episcopo et Arcadio et Proiecto episcopis et Philippo presbytero, beatissimus Caelestinus papa senioris Romae noscitur praesedisse)

et Calcedonensem sexcentorum triginta sanctorum patrum suscipimus et per omnia et in omnibus, quaecumque in omnibus gestis Calchedonensis concilii aliarumque praedictarum synodorum, sicut in isdem quattuor synodis scriptum inuenitur, communi consensu cum legatis atque uicariis sedis apostolicae, in quibus iuxta tempora sua prodecessores sanctitatis uestrae beatissimi papae senioris Romae ipsis synodis praesederunt, tam de fide quam de aliis omnibus causis iudiciis constitutionibus aut dispositionibus definita aut iudicata uel constituta siue disposita sunt, inconcusse inuiolabiliter inreprehensibiliter atque inretractabiliter sine adiectione uel inmutatione aliqua nos promittimus secuturos nec quicquam contrarium, quod ad earum reprehensionem et retractationem uel permutationem siue iniuriam sub qualibet occasione uel nouitate pertineat, ammissuros aut tale aliquid praesumentibus consensuros: