Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

Anatolius reuerentissimus archiepiscopus Constantinopolis nouae Romae dixit: (Reuerentissimorum episcoporum et iudicum fides ac lectio omnium, quae sunt subsecuta, demonstrant innoxium Ibam reuerentissimum ab his accusationibus, quae ei inlatae sunt. unde omnem impraesenti de eo suspicionem abicio, quoniam et consentit et suscribit et ei quae nunc de fide data est definitioni a sancto concilio et epistolae sanctissimi archiepiscopi Romae Leonis, et dignum eum iudico episcopatu et habere curam, in qua pridem existebat, ecclesiae. de Nonno autem reuerentissimo episcopo, qui pro eo factus est, formam dabit Maximus reuerentissimus Antiochenus episcopus\'.

Maximus reuerentissimus Antiochenae ciuitatis episcopus dixit: \'Ex his, quae modo relecta sunt, manifestum est, quia ab omnibus ei inlatis reuerentissimus Ibas innocens est repertus, et ex relecto scripto epistolae, quod prolatum est ab aduersario eius, catholica est eius declarata dictatio. unde et ego decerno eum et episcopatus recipere dignitatem et ciuitatem propriam, sicut et uisum est sanctissimis archiepiscopis tam his, qui locum sanctissimi archiepiscopi Leonis retinent, quam etiam et, qui regiae ciuitatis est, sanctissimo archiepiscopo Anatolio: reuerentissimo quippe Nonno episcopo, qui pro eo factus est, manente in episcopatus propria dignitate, ut cum sanctissimis episcopis de eius ordinatione deliberem\'.

Iuuenalis reuerentissimus Hierosolymitanus episcopus dixit: (Qui conuertuntur, scriptura diuina suscipi iubet. quapropter et ab [*]( 4 anatholius GIN nouae om. GIN 6 lectio omnium V et sic Uigiliw l. c. IX 476D: lectio horum GI. lectiorum N 7 ab his quae in eum accusatores intulerant ClN et sic L\'igilius l. c. IX 476D 8 inpraesenti ClN 9 tata (!) est definitioni F: sententia data est ClN 10 epistola Cl, epi- stula N 11 iudicio episcopatum V 11 quam ClN 12 qui pro eo factus est om. ClN 15 episc. Antioch. ciuit. trsp. ClN 17 reppertns V 18 scripto ClN (cf. infra p. 302, 23): rescripto V quod prolatum est ab aduersario eiu\'J V: quae prolata est ab eo qui aduersarius (aduersarios N) eius extitit (existit N) ClN 19 declarata eius trsp. ClN 2L tam his V: et ClN 22 quam etiam om. GIN 23 anatholio VClN reuerentissimum quippe nonnum (nonum V, nonnum quippe trsp. Cl) episcopum VlCN 25 sanctissimi V 27 hierosolimatus Cl. herosolimitanus N 28 scriptura Y: hos scriptura C\'N et Uigilius l. c. IX 478 D quia propter V )

299
haereticis reuertentes suscipimus. unde peruideo reuerentissimum Ibam mereri clementiam, quia et senex est et ut habeat episcopatus gradum, catholicum existentem\'.

Thalassius reuerentissimus episcopus Caesariae Cappadociae dixit: ('Reuerentissimis episcopis Photio et Eustathio comprobantibus Ibae negotium et non adiudicantibus eum, horum opinione suasus et ego uolo habere eum sacerdotium, sicut sanctissimis praesulibus uisum est, quia maxime g«>stis suscepit, ut anathematizaret illa, quae eius accusatores aduersus eum deposuerunt exscripto\'..-

Eusebius reuerentissimus episcopus Ancyrae Galatiae dixit: ('Lectio sententiae. quae in \'Tyro prolata est a sanctis episcopis Photio et Eustathio, docuit, quia reuerentissimus Ibas in illo iudicio anathematizauit Nestorium et eius impia dogmata et rectis consensit dogmatibus. quapropter et praedicti reuerentissimi episcopi hanc satisfactionem recipientes, ut oporteret eum habere episcopatum. comprobauerunt. et impraesenti igitur eundem sanctissimum Ibam anathematizantem Nestorium et impia eius dogmata habere sacerdotium uolo\\

Stefanus reuerentissimus episcopus Ephesi dixit: \'Kfiiorentissimum Ibam episcopum anathematizantem Nestorium et Eutychen et eorum impia dogmata et ego decerno, sicut et sancti patres, esse in ordine episcopatus).

Diogenes reuorentissimus episcopus Cyzici dixit: \'Definitionem, [*]( 1 suscipimus r et Uigilius l. c. 478 D: suscepimus ClN peruideo N (cf. infra p. 306, 23): praeuideo V et Uigilius l. c. 478 E. prouideo C1, suvopui textus Graecus 3 catliolicum existentem V: esse catholicum ClN et L\'igilites l. c. 478 E 4 Thalasius V, Talassius ct. talasius N reuerentissimus om. CXN caesariae ClN: om. V 5 potio V, fotio ClN eustachio V comprobantibus et bene potium V 6 opiniones uasns V. opiniones suasus N 7 haberi eum sacerdotio CIN, haberi eum in sacerdotio Uigil. I. c. 477 B eum (pro eum) V sanctissimi V 8 maxime V et Uigilim l. c. 477 C: maximae in 6n, me in N suscepit CIN et Uigilius l. c. 477 C: om. V anathematizet V 9 eu V, eam N deposuerant N et Uigil. I. c. 477 C\' disposuerant Cl ex scripto male Baluzius apud Uigil. I. c. 477 C (ἐγγράϕως xatsaevTo textus GraeCtts) 10 reuerentissimus om. CXN Galatiae om. CXN 11 a om. V 12 fotio C1. fothio N 14 consentit CtN 16 inpresenti N, in presenti C1 18 habere K; habere in ClN 19 Sstefanus V, Stephanus C\', Sthephanus N 20 eutichen r. enticen C1, eutihen N 22 esse in ord. episc. V: in ord. episc. existere ClN 23 definitionem VCI: sententiam N )

300
quae prolata est a sanctissimis episcopis Photio et Eustathio de reuerentissimo Iba, optinere decreui, quia maxime et eius accusatores ibi positi suscriptione propria expositae illi definitioni consentiunt et quae nunc relecta est in sancto et uniuersali concilio\'.

Constantinus reuerentissimus episcopus Bostrae dixit: \'Et ego consentio, quae bene uisa sunt sancto concilio de Iba sanctissimo episcopo).

Theodorus reuerentissinius episcopus Damasci dixit: (Quae subsequenter et canonice a sanctis patribus definita sunt super Ibae uenerabilis persona, et ego consentio).

Meletius uenerabilis episcopus Larissae habens locum Domni reuerentissimi episcopi Apamiae Syriae dixit: (Et ego consentio his, quae bene finita sunt a sanctis et reuerendis patribus de reuerentissimo Iba\\

Romanus reuerentissimus episcopus Myrorum Lyciae dixit: \'Sicut relectorum nobis fides suasit, et ego decerno eundem reuerentissimum episcopum Ibam haberi in sacerdotio, sicut et sanctissimi archiepiscopi decreuerunt, utique eo anathematizante Nestorium et Eutychen et ea quae impie sapuerunt>.

Eunomius reuerentissimus episcopus Nicomediae dixit: \'Iam quidem ex his, quae relecta sunt, innoxius adprobatus est uenerabilis Ibas. in quibus enim dicendo male culpare uisus est beatissimum Cyrillum, in postremis recte confessus illa, quae culpauerat, refutauit. unde et ego anathematizantem eum Nestorium et Eutychen et impia eorum dogmata et consentientem his, quae a sanctissimo archiepiscopo Leone scripta sunt et hac uniuersali synodo, dignum esse episcopatu decerno\'. [*]( h 1 poTio V, fotio C1, fotho N 2 decerno ClN 4 et que N: etque 01, atque V 6 sancto C\'N: a sancto V 8 theodoritus GIN 9 super personam ibae sanctissimi et ego C\'N 11 uenerabilis om. C\'N domini V 12 appamie V syriae om. ClN 13 et reuerendis om. ClN 14 Iba episcopo GIN 15 mirorum FC1 liciae ClN 17 sicut est et a sanctis patribus et archiepiscopis definitum utique OIN 18 anathematizantem VN, anathemantem C1 19 impie V, impiae ClN 20 reuerent. om. C\'N et Uigil. I. c. 478 E iam quidem ClN et Uigil. 1. c. 478 E. cf. etiam infra p. 306, 6: om. V 22 etenim C\'N et Vigil. I. c. 478 E 23 quae culpanerat ClN et Uigil. I. c. 478 E, cf. etiam infra p. 30G, 9 et 307, 9: in quibus culpatus eflt V 24 eutichen Cs, eutychem N 26 hac N, cf. infra p. 306, 13: hec V, hanc C1, ab hac Uigil. 1, c 478 E, huic teste Baluzio recensionis Rustici cod. Corbeiensis (— Sangerm. 368) (Graeca desiderantur) )

301

Iohannes uenerabilis episcopus Sebastiae et Seleucus nenerabilis episcopus Amasiae et Constantinus uenerabilis episcopus Melitenus et Patricius uenerabilis episcopus Tyanorum et Petrus <uenerabilis> episcopus Gangrorum et Atarbius uenerabilis episcopus Trapezuntis habens et locum reuerentissimi episcopi Dorothei Neocaesariae dixerunt: 'Definitio reuerentissimorum episcoporum Photii et Eustathii demonstrat innoxium reuerentissimum Ibam; similiter autem et eius abnegatio facit nos in eo, quod receperit, proniores: amica etenim semper est domino Christo clementia. unde secundum sententiam sanctorum praesulum et totius sancti concilii iustum decernimus eum et nos recipere gradum episcopatus\'.

Frangion uenerabilis episcopus Filippopolitanus et Basilius uenerabilis episcopus Traianopolitanus dixerunt: Qui in iudicio neque praesens fuit neque aduocatus est, nullo modo laedi eum per prolatam aduersus eum sententiam adprobamus\'.

Nunecbius reuerentissimus episcopus Laodiciae Frygiae dixit: 'Consentimus his, quae definita sunt a sanctis patribus de Iba sanctissimo\'.

Florentius reuerentissimus episcopus Sardeorum Lydiae dixit: \'Et ego adaeque consentio his, quae praefata sunt de Iba reuerentissimo).

Eusebius reuerentissimus episcopus Dorylaei dixit: \'Tantis patribus sanctissimis episcopatum reuerentissimo Ibae reddentibus et ego consentio).

Omnes reuerentissimi episcopi clamauerunt: <Omnes eadem [*]( 1 uenerabilis utroque loco om. ClN sabastiae ClN 2 uenerabilis om. GIN meletenus F, melentinus GIN 3 uenerabilis om. ClN r tianorum F uenerabilis addidi 4 grangorum Cs, gangorum N artanus C\'t artanius (cf. Uigil. I. c. 478 A) ex artanaus N (\'ATopatos textus Graecus) uenerabilis om. ClN Trapezunti F õ et ClN: om. Y 6 foti ClN eustathi N, eustachii V demonstrant V 12 francion ClN uenerab. om. ClX Filippolitanus Y. filopopolitanus C\' uenerab. om. ClN 14 per prolatam .. adprobamus V: persentiam (presentiam Cl) quf aduersus eum prolata est iudicamus GIN 16 Nunecius F: Munecius C\'N frigie F, frigiae N, frigriae Ci 17 consentimus his V: per uidimus ea CIN de GIN: et de V ibus V 19 Forentius F, Florentinus N reuerent. om. ClN lidie F: litiae N, licie C1 ego adaeque N: ego ad eaque F, eque C1 20 consentio V: conloquor ClN reuerentissimo episcopo ClN 22 dorilei i CIN consentientes cum Graeco: larisse F 25 reuerentissime V )

302
dicimus, Nestorium modo anathematizet, dogmata ipsius modo anathematizet, Eutychen et eius dogma modo anathematizet*.