Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

Ibas reuerentissimus dixit: \'Et iam exscripto anathematizaui Nestorium eiusque dogmata et nunc anathematizo eum decies milies. quod enim semel cum satisfactione fit, si fiat decies milies, non contristat*. et \'anathema Nestorio et Eutychi et dicenti unam naturam\'. et \'omnem, qui non sapit sicut sapit haec sancta synodus, anathematizo).

Gloriosisfimi iudices dixerunt: Quae iudicata sunt a sancto et uenerando concilio de Iba reuerentissimo episcopo, propriam fortitudinem retinebunt'.

His igitur ita in sanctae Calchedonensis synodi iudicio dispositioneque iacentibus et ita uicariorum sedis apostolicae uenerandi praesulis sui praesentiam sustinentum et ceterorum patrum interlocutionibus declaratis euidenter aduertimus, quod ab his, qui in eadem sancta Calchedonensi synodo locum beatissimi prodecessoris nostri papae Leonis tenuisse noscuntur, dictum sit:

relecta eius epistola agnouimus eum esse catholicum. et ab Anatolio Constantinopolitano dictum sit: lectio omnium, quae sunt subsecuta, demonstrant innoxium Ibam reuerentissimum ab his, quae in eum accusatores intulerant, a Maximo uero Antiocheno dictum sit: ex re<le>cto scripto epistolae, quod prolatum est ab aduersario eius, catholica est eius declarata dictatio. quorum interlocutionibus ceteri episcopi non solum <non> contradixisse uerum etiam apertissimum noscuntur praebuisse consensum.

quod autem dicunt, quia in eadem epistola sua Ibas Nestorium excusauerit dicendo: eundem Nestorium nolentem dicere sanctam Mariam dei genetricem [*]( 17 cf. supra p. 297. 19 19 cf. supra p. 298, 6 22 cf. supra p. 298, 17 27 sqq. Ibae epist. apud Mansiam VII col. 242 C 13 sqq. ) [*]( 1 dogmata .. anathematizet om. ClN 2 eutichen VCl 3 et iam exscripto scripsi (xal T(OTQ iHpåwç textus Graecus, cf. p. 299,9): etiam et scripto V, etiam scripto ClN 5 miles V 6 anathema V: anathema et CW nestorium V eutyche V, eutichen C1, eutihen N dicenti unam V: unam dicentes C\', unam dicestes N 7 haec ClN: om V 8 (magnificentissjmi et> gloriosissimi ClN 11 calchedonensi V, corr.o lSanatholioF 19 demonstratBar., temere. cf.suprap. 298, 6 22 recto V, cotr. Bar. 25 non add. Bar. 26 quod autem .. p. 305, 20 immorandum om. Bar. neque adhuc edita erant )

303
multi eum ex haeresi Pauli Samosateni esse putauerint, qui dixit purum hominem esse Christum: nemini uenit in dubium, quod sancti patres nostri in eadem epistola diligenter inspexerint. quia Nestorius dei genitricem sanctam uirginem Mariam non dicens ex Pauli Samosateni haeresi meruit aestimari, et multo amplius sancti patres nostri iudicio Ibae Nestorium intellexerint ingrauatum,

quoniam nihil aliud ex his uerbis Ibas dixisse monstratur, nisi quia Nestorius dei genitricem beatam uirginem negans purum hominem dominum deum nostrum Iesum Christum et insubstantiuum filium dei secundum Samosateni Pauli impietatem uidetur inducere, quamuis Nestorius propriae haereseos auctor extiterit.

unde et uir uenerabilis Ibas ad ingrauationem potius eiusdem Nestorii dixit, quia a quibusdam de haeresi Pauli Samosateni esse putatus est, ac si diceret \'licet Nestorius proprium condidisset errorem, tamen non dicendo dei genitricem sanctam uirginem Mariam ita impius apparuit, ut absque ulla distantia a multis Pauli Samosateni docere haeresim putaretur\'.

cuius erroris crimen in tantum exaggerauit Ibas in epistola sua, ut Paulo Samosateno eum consimilem faceret, cuius baptismum sanctae Nicaenae synodi s<ententia> uniuersalis ecclesia censuit reprobandum. a Nestoriana autem haeresi cum ad sanctam ecclesiam catholicam reuertentes sola haeresis ipsius condemnatione facta suscipiat, procul dubio grauioris execrationis pondere pressus per uenerabilis Ibae epistolam Nestorius inuenitur, cuius error errori non habenti baptismum comparatur.

sed nec ex eo, quod dixit \'putatus est\', quisquam eum hoc uerbo usum uelut dubio criminetur, cum beatus Paulus apostolus ad Corinthios adfirmatiue dicat: puto enim, et ego spiritum dei habeo; neque enim dubitabat, quia dei haberet spiritum, qui alibi dixit: an experimentum quaeritis eius, qui in me loquitur Christus? quomodo autem fieri [*]( 21 Concil. Nic. can. XIX 27 cf. Ibae epist. 1. c. 242 D 1 29 Cor. I 7. 40 31 Cor. II 13, 3 ) [*]( 5 heresim V 11 samosatcnim V 12 proprie V 15 sq. condidisse terrorem V 17 distantiam V 21 synodi sententia temptaui: synodis V )

304
potest, ut in quo Christus loquitur, dei (spiritum) habere dubitetur?

nam et illud sancti patres nostri in Calchedonensi synodo residentes nihilominus adtenderunt, quod Apollinaris cum dogmate suo, qui unam naturam diuinitatis et humanitatis domini dei nostri Iesu Christi asserit, in eadem Ibae epistola est sicut impius et execrabilis condemnatus; illa uero magnopere comprobantes, quae in eadem epistola Ibas dixit: duae naturae, una uirtus, una persona, quod est unus filius dominus noster Iesus Christus.

in eo autem, quod unam uirtutem dixit, apostoli Pauli doctrinam secutus agnoscitur, qui singulariter dicit Christum dei uirtutem et dei sapientiam et in alio loco, quia etsi crucifixus est ex infirmitate carnis, sed uiuit ex uirtute dei. quod Ibas, cum epistolam suam dictaret, considerasse credendus est, ut adsumentis uerbi uirtutem confessus, adsumptam carnem utpote propriam eiusdem uerbi in ipso cognoscens, unam uirtutem dicendo summam et inseparabilem unitatem unius personae et unius filii nomine, hoc est domini nostri Iesu Christi. quod subsecutus adiunxit. se intellexisse monstraret, in huius orthodoxae fidei confessione perdurans, dum patres in sancta synodo Calchedonensi id, quod et ipsi fecerant Nestorium scilicet et Eutychen cum suis dogmatibus condemnantes, Ibam sociandum collegio suo facere similiter hortarentur.

quod Ibas deuote perficiens seque semper hoc fecisse contestans libera uoce coram uniuersis patribus dixit: anathema Nestorio et Eutychi, adiciens: et dicenti unam naturam, propter quam refutationem unius uidelicet naturae in confessionem duarum in uno eodemque filio naturarum se orthodoxum pronuntiatum esse cognouerat. [*]( 8 Ibae epist. 1. c. 243 B 8 11 Cor. I 1, 24 12 Cor. II 13, 4 26 supra pag. 302, 6 ) [*]( 1 spiritum addidi (dei <spiritus 0) 6 illam V 7 qua V 11 quid V 12 loquo V 13 et infirmitate V 15 sq. adsumpta carnem ut potest r 18 fili V 20 in] nam V horumthodoxę V 22 eutichen V 24 perficiens sequestem per hoc V 26 eutiche V )

305

illud etiam a nobis est explanandum, ne quis existimet Ibae epistolam in eo Nestorium ab haeresi, cuius auctor est. excusare, quod dixit: Nestorius uero, quia odio erat suae ciuitatis et uirorum, qui in ea sunt, maximorum, illic reuerti non potuit.

his enim uerbis hoc potius significatum intellegitur, quia Nestorium utpote haereticum Ibas odiosum suae dixerit ciuitati et maximis tunc in eadem uiris; et propterea sic patres nostros apud Calcedonam intellexisse credendum est, quia superius in eadem epistola Ibas dixerat eundem Nestorium libros noxios conscripsisse, qui scandalum audientibus erant, et beatam uirginem Mariam dei genitricem esse negauerit. sic enim de id, quod patres nostri receperunt, recte nos intellegere conuenit et non aliud suspicari, quod scriptor epistolae dixisse non legitur.