Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

nec illud arbitrandum est, quia sanctae memoriae Cyrilli iniurias per duodecim capitulorum eius reprehensionem a uiro uenerabili Theodoreto, ut putatur, ingestas beatissimi patres nostri in sancta synodo Calcedonensi neglexerint, sed aut utpote rebus de proximo gestis cuncta prae oculis habentes Theodoretum episcopum nil tale fecisse probauerunt aut exemplum ipsius sanctae memoriae Cyrilli iudicauerunt esse sequendum, qui post multa et grauia contra se ab Orientialibus apud Ephesum scripto gesta tempore, quo cum ipsis in concordiam remeauit, tamquam si acta non fuissent, pacis amore silentio dereliquit, ut impleret utique illud apostolicum dictum, quod Corinthiis scribens dicit: cui enim aliquid donastis, et ego.

nam et illud sancta synodus Calchedonensis intendisse credenda est, quia, dum doctrinam sancti Cyrilli ex epistolis eius in eadem synodo reseratis atque receptis memoratus episcopus Theodoretus ita deuota mente suscepit, ut doctrinae quoque eius ad laudandam beatissimi papae Leonis epistolam testimoniis uteretur, etiamsi in eum iniurias intulisse constaret, plenissime satisfecisse uideretur illius uenerabiliter amplectendo fidem, cuius false fuerat suspicatus errorem: et ideo nos nec aliquid uelut omissum a patribus nostris quaere< re > nunc aut retractare conuenit et eos, quibus sancti Cyrilli reprehensio nunc placet aut eisdem sanctis patribus nostris aestimant placuisse, modis omnibus refutamus.

hac ergo rerum ueritate perpensa statuimus atque [*]( 16 Cor. II 2, 10 ) [*]( 2 calchedonensis V 3 ostenderet quam diceret V, corr. 02 6 iniuriis Bar. 7 a uiro oa: auro V ingesta V Bar., correxi 8 calcedonensis V 11 iudicauerint V, corr. c-s 15 derelinquid V, corr. o1 16 Corinthis V 18 doctrina V, corr. o2 24 falso Bar. 25 uelud Y 26 quaerere 0: quere V 28 extimant V )

295
decernimus nihil <in> iniuriam uel obtrectationem probatissimi in Calchedonensi synodo uiri, hoc est Theodoreti episcopi Cyrri, sub taxatione nominis eius a quoquam fieri uel proferri sed custodita in omnibus personae eius reuerentia, quaecumque scripta uel dogmata cuiuslibet nomine prolata sceleratorum Nestorii atque Eutychetis manifestantur erroribus consonare. anathematizamus atque damnamus.

etenim satis debet abundeque sufficere, quod damnantes atque anathematizantes cum Paulo Samosateno et Bonoso Nestorium et e diuerso cum Ualentino atque Apollinare Eutychen simul et errores eorum aliosque omnes haereticos cum dogmatibus suis illos quoque pariter condemnamus, qui erroribus eorum impliciti et inemendabiles permanentes de uita praesentis saeculi migrauerunt. siquidem per hoc nihil peruersae doctrinae relinquimus, quod non per hanc sententiam nobis prolatam a sancta dei ecclesia apostolica auctoritate inueniatur exclusum. rursus tamen etiam hoc specialiter adicimus:

I Ut si quis seruata inconuertibilitate naturae diuinae non confitetur uerbum carnem factum et ex ipsa conceptione de utero uirginis humanae naturae sibi secundum subsistentiam unisse principia sed tamquam cum existenti iam homine fuerit deus uerbum, ut per hoc non sancta uirgo uere dei genitrix esse credatur sed uerbo tenus appelletur, anathema sit.

II Si quis secundum subsistentiam unitatem naturarum in Christo factam esse denegat sed seorsum existenti homini tamquam uni iustorum inhabitare deum uerbum et non ita confitetur naturarum secundum subsistentiam unitatem, ut deus uerbum cum adsumpta carne una permanserit permaneatque subsistentia siue persona, anathema sit. [*]( 1 in add. Bar. 2 calchedonensis V 5 dogmata <dus> Bar. 10 Apollinari Bar. 15 <a> nobis Bar. 18 serbata V 21 taquam V 25 numerum II et qui sequuntur in margine adposuit Y 28 subsistentia Y, corr. 02 )

296

III Si quis uoces euangelicas et apostolicas in uno Christo ita diuidit, ut etiam naturarum in ipso unitarum diuisionem introducat, anathema sit.

IIII Si quis unum Iesum Christum uerum dei et eundem ipsum uerum hominis filium futurorum ignorantiam aut diei ultimi iudicii habuisse dicit et tanta scire potuisse, quanta ei deitas quasi alteri cuidam inhabitans reuelabat, anathema sit.

V Si quis illud apostoli, quod est in epistola ad Hebraeos dictum, quod experimento cognouit oboedientiam et cum clamore forti et lacrimis preces supplicationesque optulit ad eum, qui saluum illum posset a morte facere, tamquam nudo deitate Christo deputans, qui laboribus uirtutis perfectus sit, ut ex hoc duos introducere Christos uel duos filios uideatur, et non unum eundemque credit Christum dei et hominis filium ex duabus et in duabus naturis inseparabilibus indiuisisque confitendum atque adorandum, anathema sit.

His igitur omnibus et huiusmodi blasphemiis ita a nobis abdicatis atque damnatis hoc praesentis constituti nostri dispositione quam maxime prouidemus, ne. sicut supra diximus, personis, quae in pace et communione uniuersalis ecclesiae quieuerunt, sub hac damnati a nobis peruersi dogmatis

occasione aliquid derogetur sed execrabilibus dogmatibus in Nestorio atque Eutychete haeresiarchis uniuersisque eorum sequacibus condemnatis illis sacerdotibus, qui in pace. sicut dictum est, catholicae ecclesiae sunt defuncti, nulla contumelia generetur, ne inde iniuriarum nascatur occasio, unde potius debeat sanctorum patrum reuerentia custodiri.

De epistola quoque uenerabilis uiri lbae quondam Edessenae ciuitatis episcopi, de qua pariter inquisistis, diligenti nihilominus inuestigatione quaesiuimus, si quid de ea priscis [*]( 8 Hebr. 5, 8 et 7 ) [*]( 8 hebeos V 10 suplicationes quę V 11 deum Bar. taquam V 12 fort. deputat 20 quae Bar.: qui V 23 eutichete Y 28 epla V edesse ne V 29 episcopis V corr. 02 30 quid 0: qui V )

297
temporibus apud patres nostros motum uel agitatum siue quaesitum seu fuerit constitutum. et quia Graecae linguae, sicut cunctis et maxime pietati uestrae notum est, sumus ignari, nunc per nostros, qui eiusdem linguae uidentur habere notitiam, gesta sancti uenerandique Calchedonensis concilii in synodalibus codicibus diligentissime perquirentes dilucide

aperteque repperimus duabus in eadem synodo actionibus praedicti uiri uenerabilis Ibae examinatum fuisse negotium ibique ex gestis apud Photium Tyri et Eustathium Beryti episcopos habitis hanc, de qua quaeritur, inter cetera prolatam fuisse contra eum ab accusatoribus eius epistolam, cumque consummata ipsius disceptatione negotii a uenerandis fuisset patribus requisitum, quid de eiusdem constituendum uideretur Ibae negotio, consequenter huiusmodi processisse sententias, quae ita se habent:

Paschasinus et Lucensius reuerentissiini episcopi et Bonifatius presbyter tenentes locum sedis apostolicae per Paschasinum dixerunt: \'Relectis chartis agnouimus ex sententia reuerentissimorum episcoporum Ibam reuerentissimum innoxium demonstrari. relecta enim eius epistola agnouimus eum esse catholicum. et ob hoc decernimus et honorem episcopatus et ecclesiam, a qua iniuste et absens pulsus est, renouandum. de sanctissimo igitur episcopo [*]( 16-p. 302,11 Act. syn. Chalced. act.10 apud Mansium VII 262 A 15 sqq. 1 metum V, corr. e.2 4 per nostros etc.] adscripsit V man. 1 in marg. tacito nomine Pelagium dia(conum) introducit 5 notitia V, corr. 02 calchedonensi V 9 eustachium V, corr. Bar. byretii V, corr. 02 11 acusatoribus V 12 consumata V fuisse V, corr. a3 13 sq. constituendi.. negotium V, corr. Bar. 16 sqq. in reddendis eis quae secuntur actionis decimae concilii Chalcedonensis uerbis Uigilius sequitur non Rustici sed antiquam quae dicitur uersionem. quae cum tradita sit duobus codicibus, scilicet Cl = Paris. lat. 16832 (ol. Notre Dame 88) saee. 10 et N — Uatie. Reg. 1045 saee. 10 (cf. Maassen p. 739), utrumque contuli neque uero, ubicumque ex eis alter cum V consentiebat, alter ab eo distabat, distantis corruptelam hic quidem adnotaui Pascasinus VGIN 18 cartis GIN 19 demonstrari V: adprobari GIN et sic idem Uigilius in constituto pro damnatione trium capitulorum, quod ex cod. Colbertino 4064 primus edidit Steph. Baluzius, Noua collectio conciliorum 1 1551 sqq. (Mansi IX 476 D) 21 honor V, ho- DOle GIN ecclesiam a qua V: ecclesia quia GIN 22 expulsus CW )

298
Nonno, qui ante modicum pro eo factus est, tractandum est a reuerentissimo uiro episcopo Antiochiae ecclesiae, quid oporteat de eo formari).