Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

quae uerba quia item purum hominem Christum iustificatione eguisse demonstrant, si quis ita sapit docet credit aut praedicat et non magis ipsum ut uere deum consubstantialem patri et spiritui sancto iustificare impios per fidem credit, anathema sit. [*]( 1 Cap. LIIII = Act. Syn. 53: \'Eiusdem (sc. Theodori) ex libro tertio decimo de incarnatione\' C; Graeca fere omnia seruauit Leontius (Scr. uet. n. c. VI 308, 21): 8; ἐϕανερώϑη tv oapxt, ἐδιϰαιώϑη ἐν πνεὑ-- ματι* δεδιϰαιω̄σϑαι fev πνεύματι λέγων αὐτόν ει̌τε th; πρό του̃ βαπτίσματος μετὰ τη̄ς προσηϰούσης ἀϰριβείας tov νόμον ϕυλάξαντα ει̌τε ώς xat μετ’ ixetvo τὴν τη̄ς χάριτος πολιτείαν τη̗̃ xou πνεύματος συνεργεία̩ μετὰ πολλη̄ς πληρου̃ντοα τη̄ς ἀϰριβείας. 2 et 9 Tim. I 3, 16 ) [*]( 2 manifeste V 4 iustificatum (iustificatns C\') esse in spiritu C: om. V 5 baptismum C (cf. infra v. 11): baptisma V 14 idem V, corr. Bar. 16 uerum Bar. )

281
Capitolum LV.

Idem hoc dicimus iuste et de domino, quod deus uerbum sciens eius uirtutem et secundum praescientiam statim in ipso initio complasmationis inhabitare bene uoluit et uniens eum sibi affectu uoluntatis maiorem quandam praestabat ei gratiam, utpote gratia, quae in eum est, in omnes homines diuidenda: unde et circa bona uoluntatem integram ei custodiebat.

non enim hoc dicemus, quod ille homo uoluntatem habebat nullam sed quod uolebat quidem bonum, magis autem ei uoluntarie plurimum aderat et boni desiderium et contrarii odium, conseruabatur uero a diuina gratia illi uoluntas integra ab initio deo, qualis erit, subtiliter sciente, qui et ad confirmandum eum magnam illi cooperationem habitatione sua praestabat pro omnium nostrum salute. unde nec iniustum dicat aliquis esse, quod praeter omnes praecipuum aliquid datum est illi homini, qui a domino adsumptus est.

In supra scripto quinquagesimo quinto capitulo dicitur, quia deus uerbum secundum praescientiam sciens hominis Christi [*]( 1 Cap. LV = Act. Syn. 54: tJtem eiusdem Theodori ex quartodecimo libro eiusdem (sc. de ineamatione) opusculi (}I; Graeca seruauit Leontius (1. c. p. 309, 27;: Ta-jxi δἐ to-rro ϕήτομεν διϰαίως xal srcl tor) ϰυρου, ottrttp 6 {hόç λόγος ὲπιστάμενος a-jtoo TYjv apeTYjv xal xata irpo- 7vwzcv £ \'j; avaiS-sv ev rj rf4; διαπλάσεως apyj 6vo\'.xf(oat ts s-jSoxTjoas xal ivuiia- aotov kauTtj» rjj aytos: τής γνώμης fjLS*Cova Ttva napsi/sv aora» rr(v yapiv tll; τής εὶς αύτν χάϱιτοσ ECS itavta; \'t\'ib; tiffi διαδοϑοησμένης άνϱὡπους δϑεν ϰαὶ τήν περὶ τά xa).a npoasstv axjpatov au\'tcp StsipoXaTTEv. o>> )\'ap aY, toOto saaojisv, OTtitsp 6 ǔνϑρωπος πρόϑεσιν itZiV οὐδεμὶαν άλλ\' oTt προὐτέϑειτο jxsv αὐτὡ to xa)JJV, fiaXXov oi jrXstoTirj αὐτψ̄ tijç (?) xa\'tt.1 itp<Sds3tv ssporrw ts TOt XCt).05 στοργὴ xat ti to\') ἐνανίον μίτος διεϕυλάττετο Si aUTM Ta rij; προϑέσεως axs\'pata i)7to tij; asiag yaptTO? ava»9-sv toO &IOÕ. ó%tf)tÓ; t h::w, axptpoja ἐπιστμένου xat Sf; trpo; djv τούτυ βεβαίωσιν itoXXf(v a\'JTO\'j (leg. aorw) jtapsyovTo; rg oixsta svotxrj3Et τὴν συνέργειαν ύπἐρ vftq Gt%tavtwv ■fjjjuuv ou»T7jpta?. Sasv out aStxta; sTitot ti$av stvat Ti jtapa navta? J$at psTov xi Jtapsayijofra: \'tq, uiti tou x-jpto\'» XijafHvTt άνϑρωπω̹. ) [*]( 2 quae iam sequuntur Theodori capitula cum multis aliis in C1 omissa sunt; quare in eis quae sequuntur lectiones uarias codicis C\' adnotabo omnes dicimus yel: dicemus Surius 3 praesentiam V 5 maiorem ex moiorem Cx man. 2 quondam V 6 bona Surius: bonam VCX 7 dicemus YCI: docemus Surius 11 scientes r1 12 magnam Surius: magnum V, magna C\' 13 iniustum e.r iustum C\' man. 2 aliquis eo se esse C1 )

282
uirtutem initio complasmationis statim in ipso inhabitare bene uoluerit et uniens eum sibi affectu uoluntatis maiorem quandam praestabat ei gratiam:

ex quibus uerbis et ex aliis, quae sequuntur, duae euidenter iudicantur esse personae et quia filius dei in filio hominis per affectum et gratiam et relationem habitare uideatur. si quis ergo haec ita sapit docet credit aut praedicat et non unum eundemque Christum in duabus perfectis et indiuisis inconfusisque agnoscit et credit esse naturis, anathema sit.

Capitulum LVI.

Nam rationalis quidem proprium est discretio bonorum et malorum. cum uero non essent contraria, non erat ei possibile aliquid discernere. primum igitur in his, quae creata sunt, magnam contrarietatem fecit.

In supra scripto quinquagesimo sexto capitulo dicitur rationalis proprium esse discretionem bonorum et malorum et post pauca sequitur \'primum igitur in his, quae creata sunt, magnam contrarietatem fecit\': quae uerba si ea intentione dicantur, ut etiam mali natura sicut et boni introducatur, anathema sit.

Capitulum LVII.

Quoniam autem non obaudiuit Adam, deinde subditus est morti et factum est hoc propter inoboedientiam, quod et citra [*]( 10 Cap. LVI = Act. Syn. 55: \'Item eiusdem Theo<do)ri ex his quae sunt in euangelium secundum Matthaeum, in quibus dicit (sc. Theodorus), quod deus creauit contraria, id est bona et mala? 01 21 Cap. LVII = Act. Syn. [,1;: lItem eiusdem (sc. Theodori) ex (e)odem libro (seil. comm. in Matth.), quod deus peccatum docuit et mortem intraduxiV C1 (cf. 0. F. Fritzsche, De Th. Mops. uita et scriptis, p. 64 adn. 3) ) [*]( 4 sequntur V inducuntur Bar. 5 relationem V: fort. praelationem 12 essent C1: sint V erat ex era 01 man. 2 22 subductus Cl 23 inobedientia V inoboedientiam Surius: oboedlentiam VC* )

283
(in> oboedientiam propter utilitatem nostram a creatore factum est: edocti sumus omnes peccatum.

In supra scripto quinquagesimo septimo capitulo dicitur, quia etsi non fuisset Adam inoboediens, tamen propter utilitatem hominum a creatore factum esse et edoctos nos esse peccatum: quod absit, ut catholica fides credat, a deo nos, ut peccatores efficeremur, doceri potuisse peccatum.

si quis ergo haec ita sapit docet credit aut praedicat et non magis prohibente deo primi hominis culpa introductum fatetur esse peccatum et iusto dei iudicio eum atque eius progeniem propter inoboedientiam suam mortis subisse supplicium, anathema sit.

Capitulum LVIII.

Nec igitur mortem non sponte et praeter iudicium suam intulit hominibus neque peccato aditum ad nullam utilitatem dedit (nec enim hoc fieri nolens non poterat), sed quoniam sciebat utile esse nobis, magis autem omnibus rationabilibus, prius quidem malorum et deteriorum fieri aditum, postea autem deleri quidem haec, introduci autem meliora, ideo in duos status diuisit deus creaturam, praesentem et futurum, in illo quidem ad inmortalitatem et immutabilitatem omnia ducturus, in praesenti uero creatura in mortem et mutabilitatem interim nos dimittens.

nam si quidem statim ab initio inmortales nos fecerit et inmutabiles, nullam differentiam ad inrationabilia haberemus, proprium nescientes bonum: ignorantes enim mutabilitatem inmutabilitatis ignorabamus bonum, nescientes mortem immortalitatis lucrum nesciebamus, ignorantes corruptionem non laudabamus incorruptionem, nescientes passionum grauamen impassibilitatem non mirabamur; compendiose dicere, ne longum [*]( 13 Cap. LVIII = Act. Syn. 57: lItem eiusdem Theodori ex libro quinto commenti de creatura (i. e. commentarii ad Genesin). / C\' ) [*]( 1 unitatem V fort. esset 1 sq. doctissimas V 15 peccato ex pec- catQ Cl man. 2 auditum V 16 uolens ClC3 utiles V 19 duo V in duos in 4999 (expunxit man. 2) 01 20 et immutabilitatem om. V 21 ducturus Suriua: dicturus V, docturus 01 23 nulla difftrentia ab inrationabilia 01 (expunxit a man. ,2) 25 inmutabilitatis ignor. bonum V (C3): immutabilitatem ignor. 01 26 inmortalitatis ex inmortalitatem corr. 01 man. 2 corruptiones V 28 dicam Bar. )

284
sermonem faciam: nescientes malorum experimentum bonorum illorum non poteramus scientiam mereri.

In supra scripto quinquagesimo octauo capitulo dicitur ideo deum dedisse peccato aditum, quia utile hoc sciebat esse nobis. magis autem omnibus rationabilibus, ut prius uidelicet malis et deterioribus rebus fieret aditus, postea autem his deletis introduci meliora, et adicitur, quia si statim ab initio inmortales nos fecisset et inmutabiles, nullam differentiam ad inrationabilia haberemus proprium nescientes bonum:

quibus uerbis primum contra regulam fidei deus asseritur tamquam nobis utile introduxisse peccatum; secundo, cum omnia rationabilia conplectitur, hoc et de angelis et de uniuersa caelesti militia, quae ratione est praedita, facit intellegi; tertio, quia illud, quod diabolus ad decipiendum primis hominibus persuasit, scilicet quia, si de ligno prohibito manducarent, fierent sicut dii scientes bonum et malum, beneficii loco asseritur profuisse. quae si quis ita sapit docet credit aut praedicat, anathema sit.

Capitulum LIX.

Necesse est autem omnia simul rationabilia, inuisibilia dico et nos ipsos, quibus mortale quidem est corpus, anima autem per omnia eiusdem generis inuisibilibus et rationabilibus substantiis, hic quidem praesentem mutabilitatem pati, ut optimam erudiamur doctrinam religiositatis et ad beniuolentiam constituamur.

In supra scripto quinquagesimo nono capitulo dicitur (necesse est omnia simul rationabilia, inuisibilia et nos ipsos, quibus mortale quidem est corpus, anima autem per omnia [*]( 16 Gen. 3, 5 19 Cap. LIX = Act. Syn. 58: lItem etusdem (sc. Theodori) de eisdem\' (sc. libr. V commenti de creatura) Cl ) [*]( 1 sermonum V 4 auditum Y, corr. 02 6 auditus V, eorr. o* 21 est quidem trsp. C1 22 generis om. Surius temereque Graecorum dicendi ratione non perspecta pro eiusdem scribi iubet immortalis cum eisdem eius degeneris C\' 23 optimam .. doctrinam VClCs: optima .. doctrina uulgo erudimur Cx 24 ad om. V constituamus C\' )

285
eiusdem generis inuisibilibus et rationabilibus substantiis, hic quidem praesentem mutabilitatem pati, ut optimam erudiamur doctrinam religiositatis et ad beniuolentiam constituamur>: quibus uerbis si et angeli lucis et uniuersae caelestes inuisibilesque uirtutes sic mutabilitati hactenus subiacere sicut humanae animae asseruntur, anathema sit.

Capitnlum LX.

Nam sciebat quidem, quod peccabunt (omnimodo, concedebat uero hoc fieri expedire eis cognoscens: quoniam nec erat possibile eum, qui, cum fecerit non existentes, et tantorum quidem demonstrauerit dominos, tanta uero bona proposuerit, ut eis fruantur, non prohibere peccati aditum, si expedire e:s hoc cognosceret.

sed enim non erat possibile nos aliter discere peccatum et passionum molestiam et deteriora et nostram infirmitatem in his demonstrandam ad ostendendam magnitudinem inmutabilitatis, quam postea nobis esset donaturus. nisi sic ab initio haec fuissent a deo dispensata, ut conlatione et experimento infinitorum illorum bonorum possemus scire magnitudinem: et huius gratia utpote profuturum nobis peccatum intrare dimittens magnum in eius bello auxilium inuenit.

In supra scripto sexagesimo capitulo dicitur, quia deus sciens hominem peccaturum ideo peccare permiserit, quia hoc ei nouerat expedire, et propterea non prohibuisse peccati aditum, quia sic ab initio a deo fuerit dispensatum, ut conlatione et experimento infinitorum illorum bonorum possemus scire magnitudinem, et huius rei gratia utpote profuturum nobis peccatum intrare dimittens magnum in eiusdem peccati bello auxilium inuenerit homo:

quae uerba quoniam [*]( 7 Cap. LX = Act. Syn. 61: lItem eiusdem (sc. Theodori) ex quinto libro\' (sc. de creatura) C ) [*]( 1 inuisibilibus inrationabilibus V, corr. 02 2 optima .. doctrina V, correxi 3 religiositas V, corr. o 8 peccabant omnino 01 10 extantes C\'(C3) 11 dominus Cl 12 cognoscerem 01 15 hostendendam magnitudine V inmutabilitatis ex inmutabilitates corr. 01 man. 2 17 experimentum 01 18 possemus C1(C3): possumus V gratiae V 22 peccatorum V. corr. 02 25 possumus V, corr. 02 28 inuenerit corr. ex inueneris V )

286
aliena sunt a sensu scripturae diuinae, ut dicatur, quia peccatum a deo nobis pro utilitate introductum sit, si quis ita sapit docet credit aut praedicat, anathema sit.