Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

sancta enim catholica ecclesia hoc certum tenet et credit. quia deus et prohibuerit a peccato primum hominem et per inoboedientiam peccantem punierit iusto supplicio sed bene utens etiam malis nostris singulari nos remedio per unigeniti filii sui incarnationem passionem mortem et resurrectionem, hoc est domini dei nostri Iesu Christi, ab omnium peccatorum nexibus liberauit.

His igitur competenter et per orthodoxae fidei rectitudinem apostolicae sententiae auctoritate damnatis constituimus, ut ex omnibus istis, quae nos patrum statutis atque traditionibus inhaerentes apostolica auctoritate damnauimus, nulla iniuriandi praecedentes patres uel doctores ecclesiae, quae procul dubio scandala sacrosanctae ecclesiae suscitat, praebeatur occasio: anathematizantes omnem ad ordines ecclesiasticos pertinentem, qui patribus atque doctoribus ecclesiae contumeliam ex supra dictis impietatibus quo modo ascribere uel inrogare uoluerit.

et quoniam praefata dogmata, quae secundum intellectum de his expositum anathemati atque damnationi subiecimus, in eo uolumine, quod nobis per fratrem nostrum Benignum episcopum nuper a pietate uestra transmissum est, sub Theodori Mopsuesteni episcopi perhibentur nomine praenotata, ad. hoc sollicitudinis nostrae animum consequenter ammouimus, ut si quid < de) persona uel nomine memorati Theodori apud patres quaesitum sit uel si qua super eius nomine ab eis regulariter fuerint constituta siue disposita, diligentissima indagatione quaerere curaremus.

et haec inuestigantes aduertimus beatae recordationis Cyrillum Alexandrinae ciuitatis antistitem de persona iam mortui Theodori episcopi Iohanni reuerendae memoriae Antiochenae ciuitatis episcopo uel [*]( 1 sensus V, corr. 0 8 resurrectione Y, corr. 0 10 fort. liberauerit 19 quodammodo Bar. 24 mophsuestini V 26 de add. Bar. memorati 0: morari V )

287
Orientali synodo ad eius litteras rescribentem inter alia ita dixisse: quae prolata est in sancta synodo Ephesena definitio ueluti a Theodoro deposita, sicuti offerentes dicebant, nihil habens sanum, euacuauit quidem eam sancta synodus ueluti peruersarum plenam intellegentiarum. condemnans autem eos, qui sic sapiunt, dispensatiue mentionem uiri non fecit neque eum nominatim anathemati subdidit neque alios.

ipsam uero synodum Ephesenam primam sollicite recensentes nihil de Theodori Mopsuesteni persona referre comperimus sed symbolum, quod Charisius presbyter illic prodidit, magis quia ab Anastasio et Fotio, qui tunc temporis haeretico Nestorio adhaerebant, per Antonium et Iacobum nomina tantum presbyterorum habentes ad Filadelforum ecclesias fuerit destinatum.

ex quo claret beatum Cyrillum, hoc quod per litteris profitetur, a prolatoribus scilicet symboli iam defuncti Theodori episcopi nomen fuisse delatum, sua prouidentia ecclesiasticam moderationem circa mortuum sapientia sacerdotali seruantem noluisse nomen eius ne monumentis quidem synodalibus propter regulam, quae de mortuis in sacerdotio seruanda est, contineri.

quomodo autem [*]( 2 Cyrilli ad Iohannem epistula, ex qua et haec et quae infra p. 288, 4 sqq. adferuntur uerba desumpta sunt (tertium eiusdem epistulae fragmentum seruauit Facundus, De def. tr. cap. VIII 5 = Migne LXVII 728, 22), aetatem non tulit. sed priora illa Cyrillus ad uerbum fere scripsit etiam ad Proclum Constantinopolitanum (ep. 72, Migne LXXVII 345): laru» oi r 07] istitY)!;, 5tt παρενεχϑισης \'ttJ «ywt συόδω̩ ἐϰϑέσεως trap\' a;tfJt) συνταχϑείσης, tu; oi nposXovts; (al. προενεγϰόντες) stpaoxov, coSiv tZfJóo\'\'ç (ifiii ϰατεϰιβδήλευσε jjlIv cirJjv rj dyia covoSo? iu; atE "pap.p.Ёvwv YEfioooav ivvotwv xat rfj." Nsotoptoo sooos\' £ stav olovst 1tWç πηγάζουσν xataxptvaoa 81 \'tfĮbç o-kui «ppovoovtai; οὶϰονσμιϰω̌̀ς oix ἐμνημόνευσε ..05 àvôprłç οὐδἐ αὐτὸν ὐπέϑηϰεν ovojxaott TM άναϑεμϰτισμῴ Òt\' οὶϰονομὶαν,tva p.iJ ttvs; etc., 11-15 cf. Act. Cone. Ephesini tertii, Act. VI (= Mansi IV 1344). cuius ipsa fere uerba hic a Uigilio adferuntur ) [*]( 1 a (pro inter) V 2 qua V, corr. 02 3 deposita ex deposito V: disposita a 4 dicebat V, corr. oJ 7 dispensatiue scripsi: dispensati ucro V 10 mophsuesteni V 11 carisius V 13 nestorii V, corr. 02 )

288
hoc, quod supra dixit beatus- Cyrillus dispensatiue factum, ut minime anathemati nomen uiri subiceret, uoluisset intellegi ad ecclesiasticam regulam porrigendum, in eadem epistola sua subter adiecit dicens: sed iuste audient, tamenetsi nolint, qui huiusmodi causas praebent: obliuiscimini uos ipsos, quando aduersus cineres arcus extenditis; non enim superest, qui apud uos inscriptus est. et me nullus culpet in haec uerba progressum, sed cedant ualde nimium praecessori. graue est enim insultare defunctis uel si laici fuerint, nedum illis, qui in episcopatu hanc uitam deposuerunt. iustissimum enim apparet prudentibus uiris cedere praescienti uniuscuiusque uoluntatem et cognoscenti, qualis unusquisque futurus sit.

beatum quin etiam Proclum huius regiae ciuitatis antistitem ita memorati Iohannis Antiocheni episcopi similiter constat respondisse rescriptis dicentem inter alia: quando enim scripsi tuae sanctitati oportere aut Theodorum aut alios quos dam, qui pridem defuncti sunt, anathemati subdi aut nominatim alicuius feci mentionem?

et post pauca: et llla capitula, quae subiecta sunt, reppuli utpote suptilitatem non habentia pietatis: neque autem de Theodoro [*]( 4 cf. supra ad p. 287, 2; idem fragmentum adfert Facundus 1. c. in 6 (Migne LXVII 606 B = Fac.1) et VIII 5 (Migne ibid. 728 B = Fac.2) 18 etiam haec Procli epistula deperiit sed quae sequuntur eius duo fragmenta una cum eis. quae in medio Uigilius omisit. seruauit etiam Facundus 1. c. VIII 2 (Migne ibid. 713 A = Fac.\') eorumque partem idem adfert etiam VIH 5 (ibid. 728 A = Fac.2) ) [*]( 2 subicere V, correxi 4 tamenetsi Fac.2: tafli et si V sed lineola super m leuiter eraM. tametsi Fac.1 6 quando V Fac.1: quoniam Fac.1 cineres V: pulueres Fac. utroque loco 9 cedant V: cedat Fac.\' Fac.* (cf. editionem Sirmondi) ualde V: famoso Fac.1 Fac.1 10 est enim V Fac.2: enim est Fac.1 11 ne dum V episcopatQ V 14 unusquisque nostrum futurus Fac. utroque loco 17 iter V, corr. 0 18 enim ego scripsi Fac.1 Fac.2 21 ut pute suptilitate V )

289
neque de alio quoquam, qui iam defuncti sunt, scripsi, deo amantissime, aut ut anathematizetur aut ut abdicetur. sed neque carissimus Theodotus, qui a nobis directus est, diaconus talia mandata suscepit.

item ipse beatus Proclus in epistola ad Maximum diaconum post alia ita dicit: quomodo igitur per litteras didici nunc, quia Theodori Mopsuesteni et aliorum quorundam nomina praeposita sunt capitulis ad anathematizandum, cum illi ad deum iam migrauerunt eteos, quiiam uitam reliquerunt, superuacuum est iniuriari post mortem, quos nec uiuos aliquando culpauimus? et post pauca: post suscriptionem autem tomi et post abiectionem capitulorum, quae cuius sint ignoramus, continuo praepara diaconum Theodotum uenire ad regiam ciuitatem.

perpendat ergo pietatis uestrae sapientia singularis, quia Proclus eruditissimus sacerdotum et non longe a Mopsuesteni Theodori uita repertus mala, quae libenter damnauerat, cuius essent, se iam tunc professus est ignorare.

Sed neque in sancto et uenerando Calchedonensi concilio aliquid de saepius designati Mopsuesteni Theodori episcopi nomine inuenimus statutum uel dictum esse contrarium, dum in relatione, quam eadem ueneranda synodus piae memoriae [*]( 6 hanc Prodi epistulam fortasse integram idem seruauit Facundus VIII 2 (Migne 1. c. 713 C = Fac.\') itemque nonnulla eorundem uerborum idem repetit VIII 5 (ibid. 728 A = Fac 2) 23 sqq. cf. DpOCHpWvtjtixos •... Mapxiavov, Mansi VII 465: ϰοινωνήσει δἐ tyjs atxtas oxal o otxpoc vtfi \'Avtioytuuv \'lioavvTj;, o; .. tyjc έῴϰς ill; sx fiia? γλὼσσης \'tą, iotai IIpoxX(j) oxal to) Tvj; οὶϰυμένης ta sxvjitTpa Stejtovxt tyjv OfttiXoYtav UeitsjiLas (cf. Facund. I 2, quem ut saepius hic quoque Uigilius sequitur) ) [*]( 2 deo V: tibi deo Fac.1 Fac.2 ut aut anath. Fac.2 3 aut (om. ut) abdic. Fac,t Fac.* theodotus V; Theodorus Fac.t 5 suscepit V: percepit FacS 6 talia V, corr. Bar. igitur V Fac.\': ergo Fac.2 7 mophsuesteni V 10 migrauerint Fac,l Fac.2 relinquerunt V 13 suscriptione V 15 theodotum Y: Theodorum Fac.* 18 mophsuesteni V 19 se iam Bar.: selam (i longa ?) V 21 mophsuesteni V ) [*]( xxxv. ) [*](19 )

290
Marciano tunc imperatori transmisit, quam uos quoque uestris legibus, dum orthodoxa professione unum de sancta trinitate Christum deum ac dominum nostrum confitendum astruitis. ad testimonium laudabiliter adduxistis, litterae Antiocheni Iohannis cum Orientali synodo ad beatum Proclum et ad Theodosium tunc piissimae recordationis principem destinatae uenerabiliter memorentur, quibus Mopsuesteni Theodori episcopi persona, ne post mortem damnari debeat, excusatur.

Post haec ampliori cura perspeximus, si quid de his, qui iam defuncti sunt et minime reperiuntur in uita damnati, etiam sanctae recordationis prodecessores nostri decreuerint. quibus inspectis agnouimus, quod huius cautelae prouidentiaeque formam ueneranda prodecessorum nostrorum sedis apostolicae praesulum constituta nobis apertissime tradiderunt.

nam beatissimus papa Leo ad Theodorum episcopum Foroliuiensem post alia ita dicit: (nec) necesse est nos eorum, qui sic obierunt, merita actusque discutere, cum dominus deus noster, cuius iudicia nequeunt comprehendi, quod sacerdotale ministerium implere non poterat. suae iustitiae reseruauit.

item beatus Gelasius papa in epistola, quam episcopis Dardaniae de causa A<ca>cii scripsit, post alia ita dicit: qui, postquam in collegium recidens prauitatis iure meruit ab apostolica communione secludi, in hac eadem persistens damnatione defunctus est, absolutionem, quam superstes nec quaesiuit omnino [*]( 1 respicit Uigilius legem 7 Cod. Iust. lib. I tit. 1 De summa trinitate; cf. Facund. I 2 = Migne LXVII 561 A. B. 16 Leonis I ep. 108 ed. Ballerin. I 1174 sq. 22 Gelasii I ep. 101 § 8 sq. huins editionis ) [*]( 3 astruis V, corr. o 7 mophsuesteni V 10 repperiuntur V 12 prouidentiae que V 13 uenerandam V, corr. Bar. 15 forolibiensem V 16 nec inserui e.r Leone: om. V, non 02 17 obierint edd. Leonis 19 sacerdotale ras. ex sacerdotale V potuit edd. Leonis suae edd, Leonis et Bar.; siue V 20 reseruauerit edd. Leonis 21 acii V, corr. Bar. 25 absoluciones Y, corr. 0 nec quaesiuit Gelasius l. c.: neque siuit V )

291
nec meruit, mortuus iam non potest impetrare; siquidem ipsis apostolis Christi uoce delegatum est \'quae ligaueritis super terram\' et \'quae solueritis super terram\'. ceterum iam de eo, qui in diuino est iudicio constitutus, nobis fas aliud decernere non est praeter id, in quo eum dies supremus inuenit.

item memoratus beatae recordationis papa Gelasius in gestis synodalibus de Miseni episcopi Cumani absolutione confectis hoc euidenter edocuit dicens: totum quod supra nostrae facultatis est modulum, diuino iudicio relinquamus, non autem nobis poterunt imputare, cur praeuaricationis offensam uiuentibus remittamus, quod ecclesiae deo largiente possibile est: nec nos iam mortuis ueniam praestare deposcant, quod nobis non esse possibile manifestum est, quia, cum dictum sit \'quae ligaueritis et solueritis super terram\', hos, quos super terram iam non esse constat, non humano sed suo deus iudicio reseruauit nec audet ecclesia sibimet uindicare, quod ipsis beatis apostolis conspicit non fuisse concessum: quia alia est causa superstitum, alia defunctorum.

hanc autem regulam et in sanctorum Iohannis Constantinopolitani episcopi, quem Chrysostomum uocant, atque Flauiani eiusdem ciuitatis episcopi ueneranda memoria constat esse seruatam, quia licet uiolenter exclusi sunt, non tamem pro damnatis sunt habiti, eo quod semper inuiolatam eorum communionem Romani praesules seruauerunt nec abscidi ab ecclesia dici potuerunt uel poterunt, quos sibi inconuulse unitos apostolica iudicauit auctoritas.

m Eusebii etiam cognomento Pamphili historia libro septimo [*]( 3 Matth. 18, 18 9 Gelasii I ep. 103 § 28 huius editionis (haec . omnia fere adfert etiam Facundus adu. Mocjanum, Migne 67, 865) 16 Matth. 18, 18 ) [*]( 8 meseni V 19 concupicit V, corr. a man. post. 23 chrisnstomum V 24 quia V: qui Bar. 27 pot////erunt a: potuerunt V 29 euseuii V pamphyli V historiae Bar. ) [*]( 19* )

292
legitur Dionysium Alexandriae episcopum, qui longe ante fuerat, de Nepote quodam episcopo Aegypti ita fecisse. hic enim Nepos episcopus de mille annis, quibus post primam resurrectionem sanctos cum Christo regnaturos esse beatus Iohannes apostolus in apocalypsi dicit, scripsisse asseritur, in quibus Iudaicum intellectum habuisse narratur. post cuius mortem cum ad Dionysium episcopum Alexandriae peruenisset, quod tota Aegyptus ipsos libros, quos Nepos reliquerat, ueluti magnum aliquod et occultum mysterium se habere putaret, et pergens ad eum locum (in Arsenoite enim quaestionem ipsam motam fuisse refert) et scribens destruxit eosdem libros atque euertit: Nepotem uero, qui eos scripserat, propter hoc maxime, quia iam defunctus fuerat, nulla sit adgressus iniuria. quae si quis latius agnoscere uolet, in memorato septimo historiae eiusdem Eusebii libro reperiet.

Quibus omnibus diligenter inspectis, quia licet diuerso patres nostri uerborum modo, unius tamen ductu intellegentiae disserentes inlaesas sacerdotum in pace ecclesiastica defunctorum seruauere personas idemque regulariter apostolicae sedis, quae supra diximus. definiunt constituta, nulli licere nouiter aliquid de mortuorum iudicare personis sed in hoc relinqui, in quo unumquemque dies supremus inuenit, et specialiter de Theodori Mopsuesteni nomine quid sancti patres nostri disposuerint superius euidenter expressum est:

eum nostra non audemus condemnare sententia sed nec ab alio quoquam condemnari concedimus. absit tamen, ut supra scripta capitula dogmatum, quae secundum subiectos intellegentiae sensus a nobis constat esse damnata, uel quaecumque dicta cuiuslibet sint nomine praenotata, euangelicis tamen et [*]( 1 Euseb. hist. eccl. VII 24, 1 sqq. 5 Åpoc. 20, 4-7 ) [*]( 1 dionisium V alexandrine V, corr. o2: Alexandrinae (ciuitatis> Bar. 3 episcopus Bar.: epl V 8 relinquerat V 13 iam] lam (i longa?) r 15 repperiret V, corr. oJ 19 serbabere V ideque V, corr. o 23 mophsuesteni V quod Y, corr. Bar. 25 sq. aliquo quam V, correxi: alio quopiam Bar. 29 sint V: sine Bar. )

293
apostolicis ac quattuor synodorum Nicaenae Constantinopolitanae Ephesenae primae atque Calcedonensis et apostolicae sedis non congruentia consonaque doctrinis, non solum sensu sed uel aure patiamur admittere.