Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

ad haec autem suscipimus et sexcentos triginta sanctos patres Calchedone congregatos, qui etiam ipsi per omnia consenserunt praedictis sanctis tribus synodis et secuti sunt praedictum symbolum siue mathema a trecentis decem et octo sanctis patribus expositum et a centum quinquaginta sanctis patribus explanatum et anathematizauerunt eos, qui aliud praeter praedictum symbolum praesumunt docere aut exponere aut tradere sanctis dei ecclesiis, condemnauerunt autem et anathematizauerunt et Eutychen et Nestorium et impia eorum dogmata et eos, qui similia eis sapuerunt uel sapiunt.

his ita se habentibus certum facimus, quod omnia, quae a praedictis sanctis quattuor synodis iudicata et definita sunt, et seruauimus et seruamus, quia etsi per diuersa tempora praedictae sanctae quattuor synodi factae sunt, tamen unam eandemque confessionem fidei seruauerunt et praedicauerunt. suscipimus autem et amplectimur et epistolas praesulum Romanae sedis apostolicae tam [*](1 inio V, corr. a 3 a om. C1 in om. Cl 5 sequimur V. ὰϰολουϑοῡμενGr: amplectimur C 7 mathema C: anathema V amanam V. corr. o* 8 eam V, ταύτην Gr: similia eis C 9 constantinopolim V et C1 man. 2 ]0 sanctis V 11 heresem FC1: heresin C2 machedonianam F sanctum spiritum C 13 eadem V, τὰ αὺτὰ Gr: similia C 14 ephesana prima synodo V, hephesina prima synodo C2epbesenam primam synodum Cl congregatos C 16 scelerata r: impia C (tbv ἀσεβη̄ ϰαὶ xa. μυσαρὰ Gr) 22 et om. C1 amathematizauetunt V 25 eutichen F, euthicem C1 32 et apostolicae C1 )

234
aliorum quam Leonis sanctae memoriae de recta fide scriptas et de quattuor sanctis conciliis uol de uno eorum.

cum igitur praedicta omnia et seruauimus et seruamus et in isdem nobis ipsis inuicem consentimus, necessarium est conferri de tribus capitulis, unde quibusdam quaestio nata est, et ideo petimus praesidente nobis uestra beatitudine sub tranquillitate et sacerdotali mansuetudine sanctis propositis euangeliis communi tractatu eadem capitula in medio proponenda quaeri et conferri et finem quaestioni imponi deo placitum et conuenientem his, quae a sanctis quattuor conciliis definita sunt, quoniam ad augmentum pacis et concordiam ecclesiarum pertinet, ut omni de medio dissensione sublata, quae a praedictis quattuor sanctis conciliis definita sunt, inconcussa seruentur, sanctarum synodorum reuerentia in omnibus custodita. his autem et subscripsimus.

In hunc modum fratres et coepiscopi nostri Eutychius Coustantinopolitanus, Apollinaris Alexandrinus, Domninus Antiochiae Syriae, Helias Thessalonicensis, sed et ceteri, qui primam professionem non fecerunt. in hac secunda professione aut suscripserunt aut seorsum eandem fecerunt.

His igitur ita dispositis optauimus quidem, uenerabilis imperator ut, sicut frequentissime supplici prece poposcimus, euntes ad quemlibet Italiae locum aut certe ad Siciliam conuocatis ad nos Africanae et aliarum prouinciarum Latinae linguae sacerdotibus uel ecclesiae nostrae sacratis ordinibus secundum consuetudinem tractaremus et de quaestionibus trium capitulorum pietati uestrae redderemus plena deliberatione responsum.

quod quia fieri serenitas uestra non adnuit, hoc interim noscitur constitutum, ut oblatis a nobis mansuetudini uestrae nominibus de supra scriptis prouinciis, qui nobiscum ad tractatum adhiberentur, antistites clementia uestra faceret aduenire. cui dispositioni item praebuimus ecclesiasticae pacis amore consensum.

postea uero hoc magis cum consensu fratrum [*]( 2 sanctis quatuor G\'1 uel uno C 3 et (non et si) in etiam C hisdem V: his C, τούτοις Gr 7 propositis sanctis trsp. C 8 conferri C1 et teste Bahizio C3, ἀντιβληϑη̄νι Gr: confiteri VC\' 10 ṗạ̇pacis V 15 eutichius V 10 apollenan V 17 tesalonicensis V 28 interim scripsi: iterum V 30 tractandum Bar. 31 item Bar.: idem r )

235
nostrorum istarum partium episcoporum nuper ante sanctum paschae diem pietas uestra constituit, ut exaequato numero his pontificibus, qui in Constantinopolitana urbe praesentes sunt, de tribus capitulis, ex quibus quaestio uertitur, secundum superius designatam fratrum nostrorum episcoporum professionem deberemus inire tractatum.

sed quia, dum ea, quae pro conseruanda ecclesiarum pace cum fratribus nostris fieri uestra dispositione conuenerant, festinaremus impleri, ut habita salubri deliberatione communiter et propter informandam uniuersalem ecclesiam cunctis, quae inter nos gererentur, in scriptum deductis atque iacentibus nostrum ex his collectum de tribus capitulis in quaestionem deductis iudicium proueniret, continuo pietas uestra post illud uolumen.

quod nobis non ante multos paschae dies per fratrem nostrum Benignum Heracleae Pelagoniae direxit episcopum, aliam denuo chartam post diem sanctum paschae per uirum magnificum Theodorum decurionem palatii destinauit, in qua uos interim, quid de tribus sentiretis capitulis, exponentes nostrum poposcitis dari ex eadem debere causa responsum, idemque fratres nostri neque exaequato nobiscum numero residere neque in scriptum, quae ageremus uel tractaremus, redigi paterentur, tamquam (quod absit!) non conuenientia rectitudini loqueremur, quae scribere timeremus, et insuper gloriosissimis ad nos proceribus destinatis insisteret uestra clementia nostrum de trium capitulorum negotio quam celerrime proferri debere responsum:

nec sic destitimus uestrae oboedire uelle clementiae, hoc solummodo postulantes, ut pro infirmitate corporis nostri, quae nulli habetur incognita, uiginti dierum nobis daretis indutias, quatenus habito nobiscum deo auxiliante tractatu definitionis nostrae constituto die scripto sententiam diceremus.