Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

ad fratres et coepiscopos nostros, a quibus similiter de eadem [*]( 1 istarum scripsi: starum V, strannn u, unde nostrarum o Bar. 10 gerentur V, correxi: gernntar Bat. 15 cartham V 19 idemque V: ideoque cum o2 21 paterentur et 24 insisterct per leuem anacoluthiam quasi 6 non quia praecessisset sed cum )

236
causa responsum uos flagitare dixistis, filium nostrum diaconum Pelagium cum huiusmodi mandato direximus dicentes, ut, quia constitutus conlationis faciendae modus fuerat praetermissus, saltem XX dies pro ante dicta mei corporis inbecillitate, quam norunt, nostrum deberent definitiuum de tribus capitulis sustinere responsum, antiquum ac regularem custodientes ordinem, ne ante nostrae hoc est sedis apostolicae, cui per dei gratiam praesidemus, promulgationem sententiae quicquam proferre temptarent, unde scandali rursus, quae sopita fuerat, oriri pot.uisset occasio.

propositis itaque nobis et diligenter inspectis, in quantum uniuscuiusque capituli in quaestionem deducti ratio postulabat, synodalibus codicibus atque gestis prolatisque aliis eorundem patrum, qui uel in sanctis quattuor synodis aut in una earum resedisse monstrantur, synodalibus epistolis, inspectis nihilominus prodecessorum nostrorum sedis apostolicae praesulum constitutis aliisque probatorum patrum necessariis instructionibus pertractatis, si qua de his, quae in quaestionem deducta sunt, apud patres nostros examinata fuerint, finita atque disposita, memores superius designatarum professionum inuestigare curauimus.

inspicientes dogmata quaedam in prima chartacei uoluminis parte per fratrem nostrum Benignum episcopum Heracleae Pelagoniae a uestra pietate transmissi iacentia, quorum tenor secundum intellectum subter expositum ad excludendum totius ambiguitatis errorem praesenti definitioni nostrae tenetur insertus, plena exsecrabilibus blasphemiis et orthodoxae fidei, quae secundum euangelicam apostolicamque doctrinam a sanctis quattuor synodis Nicaena Constantinopolitana Ephesena prima atque Calchedonensi probabiliter atque inreprehensibiliter sancti spiritus [*]( 4 mei V: nostri Bar. 8 promulgatione V, corr. 02 quiquam V. corr. 0 13 prolatis quę V, correxi qui uel scripsi haud ignorans magnam me Uigilio imputare socordiam: que uel V, uel Bnr. 14 resedisse Y: rescripsisse Bar. 15 epistolis inspectis, nihilominus Bar. 16 apostoliea V, corr. a 20 fort. <et quia inspicientes 21 carthacii r 22 heraclie V 23 transmissis V, corr. Bar. 28 uicena constantinupolitana ephcsena prima. V, cotr. ras. a )

237
cooperante praesentia legitur definita, ualde inimica esse perspeximus et procul a Christianis sensibus repellenda: propterea ergo utpote exsecrabilia atque a sanctis patribus olim sine dubitatione damnata nostra quoque sententia anathematizamus atque damnamus. quorum primum capitulum ita se habet:

Capitulum I.

Quomodo igitur tu, cui super omnes maxime decet dementium regimen, illum, qui ex uirgine natus est, deum esse et ex deo consubstantialem patri existimari dicis, nisi forte sancto spiritui imputare illius creationem nos iubes?

sed, qui deus est et ex [*]( 6 Cap. I = Acta quintae synodi generalis collat. IV (Mansi IX 202 sqq.) n. 1., ubi\' Theodori Mopsuesteni ex tertio libro contra impium Apollinarium* praefigit C; uerborum originalium Graecorum haec seruauit Leontius (Scriptor. ueter. uoua collectio ed. Ang. Mai, VI p. 310 n. 34); \'Αλλ\' ; γε ϑεὸς ϰαὶ ἐϰ ϑεοῡ όμοούσιος τψ̃ πατρὶ τψ̄ μὲν ὲϰ τη̃ς παρϑένου γεννηϑέντιε, ϰαι̍ ύπὸ τού άγι̍ου πνεόματος ϰατά ta; ϑει̍ας άναπλασϑέντι γραϕάς ϰαι̍ τήν γε σύστασιν έπι̍ τής γυναιϰει̍ας δεξα- μένψ γαστρὸς ὲνήν, ώς ει̍ϰὸς, ὲπειδή άμα τψ̄ διαπλασϑήναι ϰαι̍ τὸ ει̍ναι ναὸς ϑεοδ ει̍λήϕει\'ού μήν τὸν ϑεὸν γεγενήσϑαι (leg. γεγεννήσϑαι) ήγητέον ημι̍ν ὲϰ τής παρϑένου, ει̍ μή άρα ταύτὸν ήγητέον ήμι̍ν τό τε γεννηϑὲν ϰαι̍ το ὲν τψ̄ γεννηϑέντι, τὸν ναὸν, ϰαι̍ τὸν ὲν τψ ναψ̄ ϑεὸν λόγον ού μήν ούδε ϰατά τήν σήν ϕωνήν άποϕαντέον πάντη τὸν έϰ τής παρϑένου γεννηϑέντα ϑεον ει̍ναι ὲϰ ϑεού όμοούσιον τψ̄ πατρι̍ ∗∗ (lacunam indicaui) τής σαρϰος ου δυναμένης ταύτην προσιέσϑαι τήν ϕωνήν; ε̌στι μὲν γάρ άνόητον τὸ τὸν ϑεόν ix τής παρϑένου γεγενήσϑαι (leg. γεγεννήσϑαι) λέγειν τούτο γάρ ούδὲν έτε- ρόν έστιν ή ex σπέρματος αύτὸν λέγειν Δαβι̍δ έϰ τής ούσι̍ας τής παρϑένου \' τετεγμένον ϰαι̍ ὲν αύτή διαπεπλασμένον ὲπει̍ γε τὸ ὲϰ σπέρματος Δαβι̍δ ϰαι̍ \' ix τής ούσι̍ας τής παρϑένου συστάν έν τή μητρώα γαστρι̍ ϰαι̍ τή τού άγι̍ου πνεύματος διαπλασϑέν δυνάμει γεγενήσϑαι̍ (leg. γεγεννήσϑαι̍) ϕαμεν έϰ τής παρϑένου. ) [*](6 de Theodori quae sequuntur capitulis etiam in actis synodi quintae generalis seruatis cf. Ptolegom. cap. III: C -- consensus codicum C\' (Paris. lat. 16832) et Cl (Sangall. 072); C3= lectiones deperditi codicis Bellouacensis a Baluzio adnotatae; lectiones quibus adscribo \'uulgo\', sunt coniecturae inde a conciliorum editione Romana nullo codice innixa ad Manrianam usque propagatae. magnam primi capituli partem repetiuit Ptlagius II in ep. 3 ad Istriae episcopos data (Mansi IX 441 sq.) Capitulum primum, deinde in noua linea I Quomodo V 7 dementium C Pelag.: clementiutn Y, mentium uulgo 9 pari V 10 et ex deo et V: ei deo CI, et C2 )

238
deo et consubstantialis patri, ei quidem, qui ex uirgine natus erat (o mirande!) et qui per spiritum sanctum secundum diuinas scripturas plasmatus est et confictionem in muliebri accepit uentre, inerat forsitan, quia mox, quam plasmatus est. et ut templum dei esset accepit: non tamen existimandum nobis est deum de uirgine natum esse, nisi forte idem existimandum nobis est et quod natum est et quod est in nato templum et qui in templo est deum uerbum; non tamen nec secundum tuam uocem pronuntiandum est omnino ex uirgine natum deum esse et ex deo consubstantialem patri.

nam si non hoino est, sicut dicis, adsumptus, qui natus est ex uirgine, deus uero incarnatus: quomodo, qui natus est, deus ex deo et consubstantialis diceretur patri carne non potente hanc uocem suscipere? nam est quidem dementia deum ex uirgine natum esse dicere; hoc enim nihil aliud est quam ex semine eum dicere Dauid de substantia uirginis genitum et in ipsa plasmatum. quia quod ex semine Dauid et de substantia uirginis est. in materno uentre constitit et sancti spiritus plasmatum uirtute natum fuisse dicimus de uirgine.

ut autem aliquis ex hoc concedat dicere ipsis, quod deus et ex deo et consubstantialis patri natus est ex uirgine, eo quod est in templo nato: sed non per se natus est deus uerbum, incarnatus uero, sicut dicit iste sapiens. si igitur cum carne eum natum esse dicunt, quod autem natum est, deus ex deo et consubstantialis patri est, necesse est hoc et carnem

dicere, quod, si non id caro est, quoniam nec deus nec ex deo nec consubstantialis patri sed ex semine Dauid et consubstantialis ei, cuius semen est, non id, quod natum est ex uirgine, deus et ex deo et consubstantialis patri (nisi forte pars nati, prout ipse in inferioribus partem Christi nominat deitatem) sed non diuina natura ex uirgine nata est:

natus autem est ex uirgine, qui ex substantia uirginis constat. non deus uerbum ex Maria natus est; natus autem est ex Maria, qui ex semine est Dauid, non deus uerbum ex muliere natus est, sed natus est ex muliere, qui uirtute sancti spiritus plasmatus est in ea; non ex matre natus est consubstantialis patri (sine matre enim iste secundum beati Pauli uocem) sed qui in posterioribus temporibus in materno uentre sancti spiritus uirtute plasmatus est utpote sine patre propter hoc dictus. [*]( 34 Hebr. 7, 3 36 Hebr. 7, 3 ) [*]( 1 pari V 4 forsitam V 6 quod natum C: conatum V 7 templum C: templo V deus uulgo 14 eum C: cum V 18 ex F: et C 21 dicitis te V 23 pari V 25 ne consubstantialis pari r 34 iste J\'C: est Bar. )

239

In supra scripto primo capitulo quoniam per circuitus id uidetur astrui, quia homo purus ex sancta uirgine Maria natus sit, dicendo (si fatemur deum uerbum, qui consubstantialis est patri, carne ex eadem uirgine natum, necesse est ut et carnem consubstantialem patri consequenter esse dicamus\' ideoque quicumque huiusmodi intellectu sapit docet credit aut praedicat et non eundem uerbum ac filium dei per secundam natiuitatem ex sancta uirgine incarnatum et natum credit, anathema sit.