Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

Capitulum XXXVII.

Ut multam quidem eius faceret diligentiam, omnia autem illius propria faceret et toleraret per omnes eo ducto passiones, per quas eum secundum suam uirtutem perfectum fecit, nec a mortuo secundum suae naturae legem recedens sed sua praesentia et operatione et gratia liberans quidem eum de morte et malis, quae inde sunt, resuscitans autem eum de mortuis et ad meliorem finem perducens.

In supra scripto tricesimo septimo capitulo dicitur, quia Christo in passionibus et in morte deus uerbum praesentia et operatione et gratia adfuerit: quod si ita est, tamquam alter alteri praesens gratiam et operationem impendisse [*]( 8 Cap. XXXVI = Act. Syn. 36: \'Eiusdem Theodori ex eodem libro\' C 19 Cap. XXXVll — Act. Syn. 37: \'Eiusdem ex eodem libro\' C ) [*](5 iaxta V, corr. a 9 est VC1: es C2 10 peccati V 21 et toleraret.. passiones oin. CJ tolleraret V dicto Cl passiones om. Cl 22 mortuis uulgo 28 gratia scripsi: ad gratia V, ad gratiam 0 )

269
uidebitur. qui ergo haec ita sapit docet credit aut praedicat et non ipsum deum uerbum seruata impassibilitate diuinitatis suae in carne anima rationali et intellectuali animata. quam sibi ab ipso conceptu uniuit ex uirgine. omnia, quae de passione eius scripta sunt, uoluntarie sustinuisse dicit, anathema sit.

Capitulum XXXVIII.

Deinde ostendens, cuius gratia passus est, diminutionem infert: quatenus citra deum pro omnibus gustaret mortem, quia, diuina natura ita uolente, separata illa ipse per se pro omnium utilitate gustauit mortem; et ostendens, quod deitas separata quidem erat illo, qui passus est, secundum mortis experimentum, quia nec possibile erat illam mortis experimentum accipere, non tamen illo, qui passus est, afuerat secundum diligentiam.

In supra scripto tricesimo octauo capitulo et falsatum testimonium apostoli agnoscimus, quia ubi legitur: ut gratia dei pro omnibus gustaret mortem, hic inuenitur: ut sine deo pro omnibus gustaret mortem et hoc quasi astruendo dicitur, quia diuina natura separata ipse per se uelut purus homo pro omnium utilitate gustauerit mortem. qui ergo haec ita sapit docet credit aut praedicat et non confitetur, quia deus uerbum carnem, quam sibi ex ipsa conceptione secundum subsistentiam aduniuit, nec in passionibus nec in morte umquam deseruerit, anathema sit.

Capitulum XXXVIIII.

Iesum enim ait de Nazareth, quem unxit deus spiritu et uirtute: cuius unctionem meritus et inmaculatus effectus est [*]( 7 Cap. XXXVIII = Act. Syn. 38: \'Eiusdem Theodori ex eodem libro\' C 9 Hebr. 2, 9 25 Cap. XXXVIIII = Act. Syn. 39: \'Eiusdem (sc. Theodori) ex eodem libro\' C. Aliam huius capituli uersionem latinam uide in opusculo Innocentii Maroniae episcopi \'De his qui unum ex trinitate.. Iesum Christum dubitant confiteri\' (=Spicileg. Casinense I 152 sq.) 26 Act. 10, 38 ) [*]( 4 uigine V omnique V, corr. Bar. 9 citra VC2: circa C1 10 nolentes V 12 <ab> illo Surius 14 illi Surius 19 uel ut Y, correxi 23 im paseionibus V 26 uncxit V )

270
per omnia et ad diuinam naturam meruit coniunctionem. neque enim coniunctionem suscepisset illam nisi prius inmaculatus factus fuisset, ut sic condeceat illius unitatem.

In supra scripto capitulo tricesimo nono rursus illud, quod beatus Petrus dixit: Iesum a Nazareth, quem unxit deus spiritu et uirtute, exponens dicit per unctionem spiritus, quam meruit, et inmaculatum eum per omnia factum et ad diuinam naturam meruisse coniunctionem: quae uerba Christum purum hominem aperte significant. qui ergo haec ita sapit docet credit aut praedicat, anathema sit.

Capitulum XL.

Nam et illud: hic est filius meus dilectus in quo mihi complacuit, insania euidens est de deo uerbo putare dicere eum. qui enim dixit: hic est filius meus dilectus et intulit: in quo mihi complacuit, significauit, quod aperte ad comparationem hoc dicit aliorum filiorum, qui nec dilecti ei facti sunt nec placere nimis potuerunt ei.

In supra scripto capitulo quadragesimo de interpretatione euangelii secundum Matthaeum, ubi dicitur: hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacuit, subiungitur et dicitur \'insania euidens est de deo uerbo putare dicere eum. qui enim dixit: hic est filius meus dilectus et intulit: in quo mihi complacuit, significauit, quod aperte ad comparationem hoc dicit <aliorum) filiorum, qui nec dilecti ei facti sunt nec placere nimis potuerunt\':

quae uerba Christum Iesum purum rursus hominem et adoptiuum filium euidenter ostendunt. qui igitur haec ita sapit docet credit aut praedicat, anathema sit. [*]( 5 Act. 10, 38 11 Cap. XL = Act. Syn. 40: \'Eiusdem Theodori ex interpretatione secundum Matthaeum euangelii\' C. Initium capituli alia uersione exhibet Innocentius Maroniae episcopus (Spicileg. Casinense I p. 152 n. 6) 12 19 22 Matth. 3, 17 ) [*]( 2 factus C: om. V 3 sic C: si V 7 quam scripsi: quod V 13 insanie uidens Y 16 ei C: om. V 17 nimis C: minis Y 19 mathemn Y 21 putare scripsi: patre V 24 aliorum inserui: om. Y 25 minis V )

271

Capitulum XLI.

Permanens autem, donec secundum suam creaturam et uirtutem soluens mortis dolores liberauit eum ineffabilibus illis uinculis et de mortuis resuscitans transtulit quidem in immortalem uitam, incorruptum autem eum et inmortalem et immutabilem efficiens in caelum eduxit.

In supra scripto quadragesimo primo capitulo dicitur, quod soluens mortis dolores liberauerit Christum ineffabilibus illis uinculis et de mortuis resuscitans transtulerit quidem ad immortalem uitam, incorruptum autem eum et inmortalem et immutabilem efficiens in caelum eduxerit: per quae omnia uerba declaratur nudum hominem asseri Iesum Christum. qui ergo haec ita sapit docet credit aut praedicat, anathema sit.

Capitulum XLII.

Christum iustificatum et inmaculatum factum uirtute sancti spiritus, sicut beatus Paulus modo quidem dicit: quod iustificatus est in spiritu, modo uero: qui per spiritum aeternum inmaculatum se optulit deo, mori quidem fecit secundum legem hominum, utpote autem impeccabilem uirtute sancti spiritus factum resuscitauit de mortuis et ad uitam constituit meliorem: inmutabilem quidem animae cogitationibus, incorruptum autem et indissolutum et carne faciens.

In supra scripto quadragesimo secundo capitulo dicitur Christum iustificatum et inmaculatum factum esse uirtute spiritus sancti et adicitur \'mori quidem eum fecit secundum legem hominum, utpote autem impeccabilem uirtute sancti spiritus factum resuscitauit de mortuis\': quibus uerbis sic separatus a uerbo deo insinuatur homo, ut sancti spiritus uirtute inmaculatus et impeccabilis quasi aliquis iustus homo [*]( 1 Cap. XLI = Act. Syn. 41: \'Eiusdem (sc Theodori) ex libro ad baptiza.ndos\' C 14 Cap. XLII = Act. Syn. 42: \'Et post alia\' prae- figit C 16 Timoth. I 3, 16 17 Hebr. 9, 14 ) [*]( 6 aedniit Y, sed lineola quae est super x leuiter erasa: duxit C5, dixit C* 8 liberauit Y, correxi 15 Christum V: iustum C 20 facto V 25 adicit Y, correxi 28 dei V, correxi )

272
asseratur effectus. qui ergo haec ita sapit docet credit aut praedicat, anathema sit.

. Capitulum XLIII.

Deo autem gratias, qui nobis dedit uictoriam per dominum nostrum Iesum Christum: istorum causam fuisse nobis dicens deum, qui contra omnes aduersarios nobis dedit uictoriam siue mortis siue peccati siue cuiuscumque hinc nascendi mali, qui dominum nostrum legum Christum pro nobis hominem sumens et ipsum per resurrectionem de mortuis ad meliorem transtulit finem et in dextera sua sedere fecit et nobis ad eum donauit communionem.

In supra scripto quadragesimo tertio capitulo exponendo uerba apostoli Pauli, quibus dicit: deo autem gratias, qui dedit nobis uictoriam per dominum nostrum Iesum Christum, post plura subiungitur nostrum nostrum legum Christum pro nobis hominem sumens et ipsum per resurrectionem de mortuis ad meliorem transtulit finem): per quae iam quasi existens homo a deo uerbo significatur adsumptus, ut duo fuisse uideantur et alter alteri praestitisse. quod qui ita sapit docet credit aut praedicat, anathema sit.

Capitulum XLIIII.

Cum ergo interrogent, hominis genetrix aut dei genetrix Maria, dicatur a nobis: utraque, unum quidem natura rei, alterum autem [*]( 3 Cap. XLIII in Act. Syn. pertinet etiam ad cap. 42, sed praefigit C: \'Et post alia 4 Cor. I 15, 57 21 Cap. XLIIII = Act. Syn. 43: \'Eiusdem (sc. Theodori) ex libro duodecimo de incarnattone\' praefigit C, i* too te\' λόγου Leontius, qui seruauit Graeca: Otav τοίνυν ἐρωτω̃σιν, ἀνϑρωποτόϰος ἢ ϑεοτόϰος ἡ Mapia, λεγέσϑω1tap\' η̇μω̃ν ἀμϕότερα xb μὲνyap t] ϕύσει τοῡ πράγματος, t6 81 τη̗̃ ἀναϕορα̩̃. ἀνϑρωποτόϰος μὲν γὰρ τη̗̃ ϕύσει, ἐπείπερ ῠνϑρωπος rtv 6 ev τη̗̃ ϰοιλία̩ τη̃ς Mapta?, ὡς (o; legit interpres) xal προη̃λϑεν ἐϰει̃ϑεν ϑεοτόϰος oe, ἐπείπερ ϑεὸςὴν 6v τω̩̃p τεχϑέντι ὰνϑρώπψ cox sv a;tip περιραϕόμενος xaTa τὴν ϕύσιν, ev αὺτψ̃ 81 ω̏ν ϰατὰ τὴν σχέσιν τη̃ς γνώμης (Script. uet. noua coll. VI 309, 28). ) [*]( 7 mortis siue C: mortis suę V 13 post quibus rasura fere 7 litter. r 14 nobit V 15 subiungitur dominus noster Iesus Christus V, correxi 18 adeo V, corr. 0 23 rei C: ei V )

273
relatione; hominis enim genetrix natura, quia homo erat et in uentre Mariae, qui et processit inde; dei autem genetrix, quia deus erat in homine nato, non illum circumscriptus secundum naturam sed quod in eo erat adfectu uoluntatis.

Tn supra scripto quadragesimo quarto capitulo dicitur \'cum ergo interrogent, hominis genetrix aut dei genitrix Maria dicatur\' <et> quasi ex respondentis persona dicitur utraque dici et adiungitur 'unum quidem natura rei. alterum autem relatione* et additur \'hominis enim genitrix natura, quia homo erat et in uentre Mariae, qui et processit inde; dei autem genetrix, quia deus erat in homine nato\' et adicitur 'non illum circumscriptus secundum naturam sed quod in eo erat adfectu uoluntatis\':

quae uerba item et nudum hominem Christum et duos filios beatae Mariae demonstrant. quod qui ita sapit docet credit aut praedicat et non deum uerbum, qui ante omnia saecula ex patre ineffabiliter natus est. eundem <ex> sancta uirgine Maria. sicut in primo capitulo diximus, per secundam natiuitatem suam incarnatum et natum unum in utraque natura inconfusa inseparabilique cognoscit, anathema sit. [*]( 1 et V: om. C 2 quia C: qua V 3 illum V: in illo recte (12 sed Uigilius rettera illum legit, cf. infra v. 11 (homine nato non deus sed quod in eo omissis intermedns C\') 6 interrogarent V, corr. Bar. 7 et addidi: om. V 11 genetris V 13 idem V. corr. Bar. 14 morie V 16 ei add. Bar. 19 inseparabili que V ) [*]( xxxv. ) [*]( 18)

274

Capitulum XLV.

Gratia filius, qui ex Maria est homo, natura autem deus uerbum. quod autem secundum gratiam, non natura, et quod secundum naturam, non gratia. non duo filii: sufficiat corpori, quod ex nobis est, secundum gratiam filiatio, gloria, inmortalitas, quia templum dei uerbi factum est; non supra naturam eleuetur et deus uerbum pro debita a nobis gratiarum actione non iniurietur.

et quae est iniuria?: componere eum cum corpore et putare indigere corporis ad perfectam filiationem. nec ipse deus uerbum uult se Dauid filium esse sed dominum, corpus autem hoc uocari Dauid filium non solum non inuidit sed et propter hoc adfuit.