Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

AGAPITVS EPISCOPUS IUSTINIANO AUGUSTO. Gratulamur. uenerabilis imperator, quod tanto catholicae fidei ardore succenderis, ut omnibus piissimae uitae uestrae temporibus piam sollicitudinem circa seruandam augendamque ecclesiarum concordiam clementer adhibeas et unam fidem suaque per omnia firmitate consimilem omnibus populis Christianis cupias praedicari.

nec mirum in eiusmodi clementiam uestram placita deo cogitatione persistere, cum non alius imperii uestri beatior sit prouectus quam religionis augmentum. quapropter libenti hoc et prophetica uoce cantabo: repletum est gaudio os nostrum et lingua nostra exultatione, quod florentissimum principatum uestrum diuinis cotidie conspicimus beneficiis adornari.

cupis etenim, uenerabilis imperator, ut tuae pietatis epistolam de fidei uestrae expositione nuper ad beatae memoriae decessorem nostrum Iohannem Romanae sedis antistitem per Hypatium atque Demetrium episcopos destinatam et a praefato praesule roboratam nostra quoque auctoritate firmemus: laudamus, amplectimur; non quia laicis auctoritatem praedicationis admittimus sed quia studium fidei uestrae patrum nostrorum regulis congruens confirmamus atque roboramus, per quod iam et unitas prouenit ecclesiae et reliqua catholicae membra ecclesiae ad eius conpagem uestrae [*]( 13 Psalm. 125, 2 ) [*]( 1 iam sepc trap. V instituta EXPLICIT reliquis omissts B ) [*](82. Haec epistula una cum inserta ea, quae hic omissa est, Iustiniani ad Agapetum epistula Ante tempus complectente eiusdem Iustiniani ad Iohannem papam litteras Reddentes honorem integra legitur sub n. 91, ubi quae occurrunt lectiones uariae hic littera Vb significaui. de tempore et editionibus cf. epistulae 91 praenotata. 8 sua que V firmitate Vh: firmate V 14 męụ̄ V 15 printipatum V 16 tuae Vb: tna V 19 ypatium V 20 roboratam Vb: roboratum V )

230
christianitais constantia reditura confidimus.

cuius professionis ue) epistolae uestrae tenorem inferius adnectentes studium, quod circa deum integre geritis, nostra auctoritate firmamus, praedicantes huiusmodi fidem omnibus patrum nostrorum regulis conuenire et apostolicae sedis concordare dog-matibus, constituentes, ut si quis nostrae catholicae fidei contraire temptauerit, quam pro submouenda haereticorum suspicione paternis regulis consonantem praesenti definitione firmamus, a sancta communione efficiatur extraneus.

unde et Cyrum eiusque sequaces iam ante pro hac insania ab ecclesiae catholicae communione suspensos et in sua hactenus perfidia permanentes, nisi sub satisfactione canonica doctrinam apostolicam fuerint consecuti, nullatenus patimur eos sacrae communioni restitui sed etiam ut haereticos anathemati subicimus. dignum etenim iudicamus, ut qui nostris constitutionibus parere contempserit, ecclesiasticum statum puritatemque non maculet. textus autem epistolae hic est.