Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

suscitauit igitur suum templum deus uerbum et in se naturae nostrae resurrectionem et renouationem operatus est. et hanc dominus Christus, postquam resurrexit a mortuis, discipulis suis ostendebat dicens : palpate me et uidete, quoniam spiritus carnem et ossa non habet, quemadmodum me uidetis habere. non dixit \'quemadmodum me dicitis esse\' sed \'habere\', ut et qui habet et qui habetur considerans, non permixtionem, non conuersionem, non mutationem sed unitatem factam respicias. propterea et fixuras clauorum et punctionem lanceae demonstrauit et cum discipulis manducauit, ut per omnia resurrectionem nostrae naturae in se renouatam doceret, et, quia secundum beatam diuinitatis substantiam inconuertibilis, incommutabilis, impassibilis, inmortalis, nullius indigens, perficiens omnes passiones, et permisit proprio inferri templo, quod uirtute propria suscitauit, et per propriam perfectionem templi sui renouationem nostrae naturae operatus est.

qui autem dicunt subtilem hominem Christum aut passibilem deum aut in carne uersum aut non [*]( 12 Luc. 24, 39 ) [*]( 1 Iesus Christus trsp. B meam VK: calli B a hoc r: os B 4 post VB: per Thiel ///////resurrectionem V: resurrectionis B 6 dignitatem teste Thielio cod. Iesuit. Paris. supra commemoratus 7 est post passibilis trsp. B U deus uerbum om. B 11 ante dominus alterum dominus del. V Christus <noster deus) Car. 14 quemammodum B 15 dicitis VB: fort. uidetis 16 conuersationem VB, corr. Car. 17 figuras V 18 punctione B, functionem Y 19 resurrectione B 20 et om. B -beatam memoriam diuinitatis B 22 indigentes B et VB: se Car. 26 carnem uerum B non om. B ) [*](15*)

228
counitum habuisse corpus aut de caelo hoc detulisse aut fantasma esse aut mortalem dicentes deum uerbum indiguisse, ut a patre resuscitaretur, aut sine anima corpus aut sine sensu hominem suscepisse aut duas substantias Christi secundum permixtionem confusas unam factam fuisse substantiam et non confitentes dominum nostrum Iesum Christum duas esse naturas inconfusas, unam autem personam, secundum quod unus Christus, unus idem filius, istos anathematizat catholica et apostolica ecclesia.

haec ergo sunt, frater dilectissime, quae pro antidoto nos debere mittere flagitasti, quod nullus amarum neque dulce noxium uidendum refugiat. nam et de nostro conuentu disposueramus quosdam dirigere, si ratio id temporis fieri permisisset. quod facere credimus oportune, cum illarum partium correctio ad nos iuuante domino lega-

I tione plenissima, sicut confidimus, fuerit nuntiata, sperantes etiam de dei nostri misericordia, ut huic praedicationi nostrae clementissimus et Christianissimus imperator unanimitatem suam auxiliumque coniungat, quatenus pro fide, qua pollet, in illis regionibus coherceat, qui nouis quaestiunculis et secundum elementa mundi, sicut uas electionis ante praedixit, superflua uanaque concinnant nolentes contineri salutaribus disciplinis.

sed uos, sicut ait idem apostolus, non ita didicistis Christum, si tamen illum audistis et in illo docti estis, sicut est ueritas in Iesu, quam utique ille adprehendere poterit, qui orthodoxorum patrum, [*]( 19 Coloss. 2, 8 22 Ephes. 4, 20 sq. ) [*]( 11 1 conuitiun B 2 phantasma V 3 apare resuscitaretur V, a patre suscitaretur B 5 factum B 9 ffs dilectissime B 10 anthidoto V debe B 11 aarum V uidendo Hartel refugie V 12 diregere B 13 oportunae B 14 ad nos .. confidimus om. B 15 fuerint B 17 christianianissimus R 19 coerceat B qui nouis scripsi: qui nobis B. quin tuis V 20 tuas electiones B 21 uanaque ex nana te corr. B coucinant B contineris B 23 dedicistis B 24 est V: es B iesum V 25 qui B: qnę V )

229
sicut saepe iam dictum est, obseruauerit instituta. deus te incolomem custodiat, frater karissime.