Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
Multifarie multisque modis a ueritate declinasti, karissime. agendo quae sunt dominico sacramento contraria, non sequendo euangelia aut apostolos seu sanctos patres. grauiter enim fert, quando aduersus eos introduxisti ecclesiae catholicae nouitatem: uerum tamen noluisti ab hac multis tibi episcopis denuntiantibus abstinere, maxime sanctissimo papa Felice, quatenus ab hac recederes et rectus atque orthodoxus in praedicatione saluberrima permaneres. sed inlaqueatus haeresibus scripturae diuinae talentum in terra celasti nec eum potius in mensam proponere decreuisti, hoc est sanam in hominum corde doctrinam.
sed e diuerso seminasti zizaniam. quis ergo te amplius sustinebit subuertentem euangelium Christi? non ex utrisque unum filium, ex duabus naturis et in duabus, dominum nostrum legum Christum, et hunc propter nos crucifixum praedicantem sed peruersa nouitate ad hoc cessantem dicere crucifixum deum fortem inmortalem, tamquam unam trinitatis essentiam crucifixam. et non solum hoc sed etiam unam naturam dei uerbi carnisque dixisti.
quod si una natura est [*]( 4 Hebr. 1, 1 11-13 cf. Matth. 25, 25 et 27 15 cf. Gal. 1, 7 ) [*](72. B — Berolin. lat. 79. Duodecim damnationes in fine epistulae additas exhibet etiam K — Paris. lat. 12098, cuius lectiones et hic et in epp. 78 et 79 debeo Erico Bethe amico meo. epistulam ex codice B ed. Fronlo Duc. I. c. 553, qui tamen nonnumquam interpolauit uerba alterius Latinae uersionis primum editae a Merlino, Concil. general II fol. 4h. 2 B titulum omittit linea uacua relicta, cui Sirmondus inscripsit Quintiani episcopi ad Petrum Fullonem, sed argumenti instar praemittit: quia non oportet passibilern dicere trinitatem 3 ANTYOCHRNUM V 4 multifariac VB declinasti carissime B: kariasime declinasti V 5 agendi B domino V 6 seu V: et B 7 eas V 10 hac B: ac V recederis B 11 inlaquaeatus V: inlaqueatos B 12 celesti V nec V: na B inmensam B, I mensa V 13 est om. B homine V corde:de B; fort. corda 14 sede V: sed de B fort. zizania te amplius B: tamplius V 15 sustinuit B ex utrisque V: eutrius que B 18 nobitate ab B cessante VB, correxi 21 carnisquae V dixist B una1 tura V )
[*]((72.) Επιστσλὴ Κυντιανοῡ ἐπισϰόπου\'Ασϰουλιανω̄ν πρὸς Πέτρον ἐπίσϰοπον \'Αντιοχείας. Πολομερω̃ς ϰαὶ πολοτρόπως ἐξένευσας, ἀγαπητὲ, τη̃ς ἀληϑείας τἀνατία πράττων του̃ δεσποτιϰου̃ μυστηρίου, μὴ έπόμενος τοις εὐαγγελίοις ἤτοι τοι̃ς ἀποστόλοις ἤτοι τοι̃ς άγίοιςπατράσυ xat γὰρ βαρέως ϕέρει ϰατ\' αὐτω̃ν ϰαινοτομίαν τη̄ς ϰαϑολιϰη̑ς ἐϰϰλησίας r, ἔϰϑεσίς σου, ϰαὶ μέντοι γε cox ἀπείπω ταύτην πολλω̃ν ἐπισϰόπων ύπομεμνηϰότων os, μάλιστα του̃ άγιωτάτου ἀρχιεπισϰόπου Φίληϰος, τοῡ ταύτης ἀποστραϕη̃ναί as xat ευ̇ϑη̃ xat ὀρϑότομον εὶναι του̃ σωτηρίου ϰηρύγματος ἀλλ\' οὑν γε ἀντιποιούμεος αίρέσεων TO τη̃ς ϑείας διασϰαλίας τάλαντον ἀπεϰρύψυω εἰς τὴν γη̃ν xat co μα̃λλον του̃το προβάλλεσϑαιἐπὶτράπεζαν εὶξϰς, οίον sv ταὶς τω̄ν ὰνϑρώπων ϰαρδίαις τὴν ὑγιη̃ διδασϰαλίαν, ἀλλἀ τοὐναντίον ζιζάνια ἔσπειρας. ϰαὶ τίς Irt ἀνἐξεταί aoo διαστρέϕοντος TO TOO XptaToO εὐαγγέλιον; 2 οὐ τόν sv δύο ϕύσεσιν ἕνα υἱὸν, τὸν ϰύριον ήμω̄ν \'Ιησου̃ν Χρισὸν, τοῡτον ϰηρύσσων ἐσταυρωμένον ἀλλὰ τὸν ϑεὸν τὸν ὶσχυρὸν τὸν ἀϑάνατον οίον τὴν μίαν τη̃ς τριάδος οὐσίν ϕάσϰων ἐσταυρωμνον xat οὐ μόνονἀλλά FS xat μίαν ϕύσιντου̃ ϑεου̃ λόγου ϰαὶ τη̃ς σαρϰὸς ϕή̩ς. xat sl μία ϕύσις του̃ ϑεου̃ λόγου xat τη̃ς σαρϰὸς, μία 3 )[*](Verba graeca e codicibus edd. Fronto l. c. 553 et Binius l. c. 778 (cf. Acta Concil. ed. Harduin II 836). 2 ϰυντιανοῡ 0: ϰωντιανοῡ ae, ϰοντιανοῡ gh ὰσϰουλιανω̃ν scripsi: ὰρϰουλιανω̃ν a, ἀρϰουλιάνων eo, ἐρϰουλιανω̃ν gh 4 πολυμερω̃ς ϰαὶ πολοτρόπως eo: πολυτρόπως xai πολυ- μερω̃ς agh 7 βαρέως aeo: αρείσν gh 8 ταύτην gh: ταύτης aeo 9 ύπομεμνηϰότων g: ύπομεμνιϰότων e sed cum leui rasura in t, ύπομεμενι- ϰότων 0, ύπομνημνηϰότων h, ὑπομνησάντων a 10 ταύτης aeo: ταύτην gh ὀρϑοτόμονa 11 περιποιούμενος a 13 προβάλλεσϑαιeo : προβαλλέσϑαι gh, προβαλέσϑαι a 16-18 nihil excidit, immo interpres de suo dilatauit 18 ἐσταυρωμένην ao 19 xat του̃ ϑεοῡ λόγου ϕύσιν μίαν trsp. gh )
ubi est autem et temporalis natiuitatis Christi natura et diuinitatis eius ante saecula generatio naturalis? ubi enim: hodie genui te et illud: ex utero ante luciferum genui te et illud: Iesus Christus heri et hodie, ipse et in saecula? quomodo autem dicis \'ex duabus naturis ante unitionem dei uerbi et carnis\', si non praeextitit, qui ex Maria secundum substantiam? etenim si non praeextitit Christi caro ante Mariam secundum impii Ualentini sermonem, quomodo duae praeextitere naturae?
cuius autem est haec elocutio? nonne Eutychis, potius nimis infelicissimi, dicere ex duabus naturis unam factam esse naturam ? si autem quae sunt illius sapis, quomodo hunc respuis et eius suscipis pessimas uanitates? nam si uere apud te hoc ageretur, susciperes sanctos patres aduersus eum Calchedone collectos.
uemm tamen expone [*]( 11 Act. 13, 33. Hebr. 1, 5 (Psalm. 2, 7) 12 Psalm. 109, 3 13 Hebr. 13, 8 ) [*]( 4 expone quomodo UDa natura patris et uerbi om. V, supra linea adnotans hd (= hic deest) patris et iam ab interprete falso additum uidetur 6 inpassibile B 7 due B: om. V diuerse V: diuersa B unae B 8 est B: et V 9 manicheus VB 10 natinitas V diuinitatis V: natiuitatis B 11 geracio V ubi scripsi: ait YB genuit te V 12 ex utero om. B genuit te V 13 odie V 14 ex V: et B unitatem B 16 xpi aro (caro corr. man. post.) B 17 maria B duo B 18 praeextitere 0: praeexistere V, praeextiterit B eloquutio B 19 eutiches B diceret ex B 20 sapiens B V 21 respuens B sisscipis Jr 22 suscipere B 23 calcedone collectus B expo B )
si uero conuersa est, quomodo caro non est consubstantialis et coaeterna patri sicut uerbum? si autem alterius essentiae est caro quam pater, secundum quod haec quidem recens, pater autem sine tempore est, quomodo non est recens et uerbum, secundum quod unam naturam esse carnis et dei uerbi confirmas et a patre alterius eum dicis essentiae ? si autem non est eadem natura dei uerbi et carnis, quomodo non sunt duae naturae caro et uerbum? si quidem omnis diuinitas caro facta est, quomodo permansit uerbum quod erat? si uero pars caro facta est, diuisa est uerbi diuinitas. si autem incarnatum uerbum permansit quod erat, quomodo non est inconuertibile etiam incarnatum? et si non est Christus in duabus naturis, quomodo incarnatus deus uerbum mansit quod erat?
et si est deus uerbum passibilis, impassibilis autem pater, quomodo unus et solus est deus? quomodo autem et horum una natura est? si uero impassibilis trinitas est, quomodo deus uerbum pro nobis est passum, si in altera natura carnis non est passum? et si omne, quod patitur, etiam creatura est, quomodo deus uerbum non est [*]( 1 dicitur B 2 unum V susscipis V 3 dicendo B si T; non B 5 una tura V 7 cacaro B si om. VB aerum B 8 etiam VB: fort. iam est B: st V conuersae B 10 dei om. B 12 coaeaeterna pari V 13 ulterius essentia B 14 equidem B 16 uerbum B a om. B 18 duae om. B 19 diuitas B 20 diuinitas om. B 26 exorum B 27 in B: n V )
si autem idem est dicere ldeo passo carne\' quod dicere \'Christo passo carne\', quomodo non erit <idem> dicere \'spiritus sanctus patitur carne\', quoniam deus spiritus est? si uero non est simile dicere \'deo passo carne\' quod dicere \'Christo passo carne\', quomodo possibile est amplius propria efficere deum uerbum ea, quae carnis sunt, quam patrem ea, quae uerbi sunt?
quomodo autem, si proprie patitur deus uerbum carne, quomodo non erit etiam pater proprie deo uerbo patiens? et si mortuus est deus uerbum carne, quomodo erit consubstantialis patri per inmortalitatem? qui enim pro nobis mortuus est, non est immortalis; mortuus est enim secundum quod scriptum est. et si unus trinitatis mortuus est, quomodo non est facta dualitas trinitas? et si dualitas trinitas non est umquam facta, quomodo unus trinitatis mortuus est, si altera natura dei uerbi, hoc est hominum natura, non est mortua? si autem ter sancta uox trinitas non subsistit, palam est, quia unius subsistentiae esse asseris trinitatem: et quomodo non monstraris esse Sabellianus? si autem in tribus subsistentiis una natura est uocis ter sanctae, quomodo non trinitatem crucifixam dicis et temet ipsum sine deo sicut Marcionistae esse non dicis in mundo?
I Omnis itaque, qui dicit unam naturam dei uerbi et carnis et non duas unitas indiuisasque, damnetur. [*]( a 2 qui V 3 etiam supra linea V (ai ipse B, ita ut ai et 8. a manu 1 postea addita sint 4 quod dicere Christo passo carne om. F, in marg. add. man. 2 ut uidetur qui dicere B 5 idem om. VB 6 spiritus V: sanctus B 7 est om. B 8 passibile B propriae B 9 efficare V sunt om. B aea V 10 propriae B 11 ante quomodo erasum est alterum quomodo B non supra linea B 15 criptum F 16 est post mortuus om. B trinitas ante non om. B 18 ho est ominum V mortua non est trsp. B 19 ter om. B eubsistit V: subsistentiae B 21 monstrari B sabellianus ex sabellianos corr. V 22 uoci ter scae B non V: igitur B 23 martionista B 25 omnes B et K hic incipiens )
II Si quis confundit duas Christi naturas dicens deum passum carne et non passum Christum carne secundum apostolum, damnetur.
III Si quis impassibilem et immortalem deum uerbum dicit conuersum in passionem ac mortem et non haec reddit eius carni, damnetur.