Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

sed esto, sibi de mysticis et catholicis quaestionibus amplius aliquid principalis cura praesumpserit: itane usque ad exilia sacerdotum, usque ad hominum caedes debuit indignatio concitata procedere, ut, ubi castae preces, ubi uota sincera, ubi sacrificia illibata soluuntur, illic se gladius haud facile etiam in iugulum noxiorum destringendus exereret?

rebus denique ipsis docetur, quid super his senserit diuina maiestas. primum quidem hoc praesentis commotionis indicium fuit, atque utinam solum! facit enim humana trepidatio tanti sibi conscia perpetrati, ut grauius aliquid (quod auertat omnipotens deus) post terribilis ultionis experimenta metuamus: audio ecclesiam sacrosanctam, tot imperatorum opibus expolitam, pretiosis cultibus nobilem, tanta supplicantium principum .. flagrasse et illud Constantinopolitanae urbis unicum lumen in fauillas dilapsum deo non uetante fumasse (exsecrari enim uidetur inquinata mysteria et auertisse oculos ab eo loco, quem iam sanguis infecerat, ne obsecrare quis pietatem caelestem sub cruentis posset altaribus), aedificia quoque diuina non minore splendore nobilia ex concitatione saeuientis incendii flamma se latius [*](12 spectat Bar.: expectat V (antiquo more pro spectat) Coust.) 17 ingulum o5: iuguru V 24 operibus a 25 lacunam in V non indicatam Car. expleuit insertis uerbis oratione augustissimam 31 concitatione Car.: cogitatione J, agitatione Petschenig, contignatione dubitanter Meyer flammas elatius V, corr. Car. )

87
effundente consumpta et, quae publicam faciem elaborata maioribus nostris ornamenta decorabant, uelut quodam urbis funere concremata..

haec ego quamuis crebris iniuriis lacessitus tacere debuerim nec coniunctissimum fratrem regnique consortes tam fideliter admonere, tamen necessitudinem sanguinis stimulo taciti doloris anteferens hortor ac suadeo, ut haec, si fieri potest, emendatis in posterum moribus corrigantur ac diuina iracundia, quantum re proditur, excitata uotorum sedulitate placetur. accipite a me summum simplicitatis indicium: idcirco hoc clementiae uestrae insinuandum putaui, ne me uelut gratulationis occultae faceret apud quemquam taciturnitas ipsa suspectum neue quis crederet me talibus factis praebere consensum et, qui saepe ne acciderent commonuerim, postea quam commissa sunt non dolerem. nam quis esse possit expers doloris, qui se meminit Christianum, tantam subito perturbationem religionis inductam, ut omnem catholicae fidei statum necesse sit fluctuare?

erat inter episcopos causa, quae collato tractatoque consilio deberet absolui; missi ad sacerdotes urbis aeternae atque Italiae utraque ex parte legati; expectabatur ex omnium auctoritate sententia informatura regulam disciplinae (integrum nempe esse debuerat neque quicquam nouari, dum definitio deliberata procederet): cum interea mirum quoddam praecipitium festinationis exarsit, ut non expectatis litteris sacerdotum, qui fuerant mutua partium legatione consulti. non examinatis rebus in exilium truderentur antistites animaduersioni prius dediti quam sententiam iudicii episcopalis experti. denique quam inmatura illa damnatio fuerit, res probauit; namque hi, quorum expectabatur auctoritas, pacifica Iohanni episcopo communione permissa sanciendam concordiam censuerunt nec quemquam putarunt [*]( o 2 <a> maioribus Bar. 3 ego Car.: g (= ergo) V 5 consortem Bar. 9 placeatur V, corr. os 11 facere V, corr. 02 12 et 30 quenquam V 14 dolorem V, corr. o: dolere cod. Angelic. 15 posset Bar. 26 animaduersionis Y, corr. 02 dediti quam bis Y, corr. Meyer: alteri dediti adscripsit au ■(= auditi) oJ, addicti quam Car. sententia V, corr. 02 27 illam Y, corr. os 28 probabit Y, COlT. Bar. 30 concordium V, corr. 02 )

88
ante iudicium consortio repellendum.