Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

quid nunc aliud superest, quam ut catholicam fidem schismata in diuersum dissociata dilacerent, quam ut haereses communioni semper inimicae ex tanta gestarum rerum uarietate nascantur, ut iam populo paene non debeat imputari, si forte in dissonas partes sectarum diuersitate discedat, cum ex auctoritate publica discordiarum materies sit praemissa et fomes quidam nutriendae seditionis animatus ?

quod ne in magnam aliquam generis humani perniciem recrudescat, uota facienda sunt, ut ad humanas prolapsiones patiens deus rem male gestam prosperet ac secundet. nam, quantum in nobis est, possumus timere, quod gestum est: quantum ad pietatem semper placabilis dei, non erit meriti impunitas indulta sed ueniae.

(39.) EPISTOLA MAXIMI TVRANNI AD UALENTINIANUM AUG. IUNIOREM. CONTRA ARRIANOS ET MANICHAEOS.

Nisi clementiae nostrae circa serenitatem tuam fides simplex esset et gratia plenae concordiae, confido etiam quod commoda rationibus meis esse possent haec, quae nunc agi dicuntur in partibus tranquillitatis tuae: catholicae legis turbatio atque conuulsio. quid enim tam optandum possit t ei, si quis esset inimicus, quam aduersus ecclesias dei, hoc est aduersus deum ipsum, te aliqua moliri et, ubi error excusabilis non est, ibi uelle peccare?

sed quoniam serenitati nostrae et m deum religio maior quam <ut eum> uiolari et ab inimicisimo quoque optabile nobis arbitremur, et circa serenissimam iuuentutem tuam tam arta nostri cura, tam sedula est, ut recte facta [*]( 89. Dat. a. 386 uel 387 Edd. Car. I* 48; Bar. ad a. 387, 33; Collect. Concil. 15 epistola Meycr: KXPL V iunioniorem V 16 KA- XICHEOS V j uerba et Manichaeos non ad hanc epistulam pertinent sed ad eam quae sequitur, cf. ep. 40 § 4 17 fidelis V, corr. 02 18 plena Car. quod etiam dubitanter Meyer 21 possit V: esse possit oJ, possit esse Car. 25 \'ut cum uiolari scripsi: uiolari V, <ut> uiolari <eum) p2, ut eam> uiolari Meyer 26 obtabile V: <non> optabile 02 arbitremur p2: arbitramur V )

89
magis nos sua quam errata delectent: idcirco perennitatem tuam credidimus commonendam, ut introspecta ratione numinis summi et maiestatis ipsius considerata potentia, quid agere debeas, sollicita mente perpendas.