Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

Quamuis super imagine muliebri nouo exemplo per prouincias circumlata et diffusa per uniuersum orbem obtrectantium fama litteris aliis commonuerim, ut talis facti paenitentia et intermissione propositi rumor aemulus consenescat et, quod in moribus temporum carpat, publica lingua non habeat; quamuis etiam super excidio pereuntis Illyrici pio apud uos prodiderimus affectu esse nobis dolori, cur ista nos detrimenta rei publicae nolueritis agnoscere et aliis potius indicibus quam pietatis uestrae litteris fuerint nuntiata:

tamen ne illud quidem apud serenitatem uestram dissimulare nos fas est, quod in rebus diuinis non sine publici discriminis metu nuperrime contigisse cita semper malorum enuntiatrix fama non tacuit et, ut natura fert hominum, quae ad obtrectandum nouis semper casibus excitatur, oblata occasione carpendi malitiam suam in tempora studio scaeuae loquacitatis exercet.

est enim proditum nuper apud Constantinopolim sacratissimo paschae uenerabilis die, cum omnes paene in eundem locum uicinarum urbium populos religio castigatiore sub praesentia principum ritu celebranda conlegerat, clausas subito catholicas ecclesias, trusos in custodiam sacerdotes, scilicet ut eo potissimum tempore, quo indulgentia principali tristia noxiorum claustra reserantur, piae legis et pacis ministros saeuus carcer includeret, omniaque bellicum in modum turbata mysteria, nonnullos in ipsis ecclesiae sacrariis interemptos tantamque circa altaria uim saeuisse, ut et uenerabiles episcopi in exilium [*]( 38. Dat. a. 404 haud multo post diem 20. Iunii. Edd. Car. 11 72; Bar. ad a. 404, 80; Collectiones Conciliormll; Coustant 1 SOl. 5 imagine muliebrij scil. Eudoxiae, cuius statuam argenteam extremo anno 403 Constantinopoli erectam testatur Socrat. VI 18 11 nos, quod coniecit Coust., est in V 13 fuerit V, corr. p2 17 nouis o*: nobis V 19 aveue a, saenae Car. 22 uicinorum V, corr. p2 25 tristitia V, corr. oj 27 omnia que V, corr. pl )

86
truderentur et sanguis humanus, quod dictu nefas est, caelestia sacramenta perfunderet.

his repente compertis turbatos esse nos fateor. quis enim in facinore tam cruento dei omnipotentis non timeret offensam aut quo pacto extra summum Romani orbis omniumque mortalium putaret esse discrimen, cum ipse auctor nostri imperii et rei publicae, quam nobis credidit, gubernator omnipotens deus funestis admodum execrabilibusque commissis crederetur irasci, domini sancti frater neposque Augusti uenerabiles: cum, si quid de causa religionis inter antistites ageretur, episcopale oportuerit esse iudicium? ad illos enim diuinarum rerum interpretatio, ad nos religionis spectat obsequium.