Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

Erant itaque, qui permanserunt ex gentibus in terra Israel, pro diuersis rebus Samaritani uocati: primum a Somer, uno ex filiis Chananaeorum et Pherezaeorum, priusquam Abraham patriarcha ad eandem terram diuinitatis adueniret, et appellabatur Somer et Somoron tam mons quam omnia, quae montis uicina esse uidebantur. rursus praefatae gen<te>s ab Assyriorum rege transmissae uocatae sunt Samaritani, qui \'custodes* interpretantur.

habet autem et aliam contemplationem nominis huius intentio, propter custodiam uidelicet legis, quoniam qui inmissi fuerant, legis putabantur custodire mandata. dicit enim scriptura de ipsis, quoniam manserunt facientes legem dei et adorantes idola propria. cum uero lex idola nullatenus adoranda praecipiat, quomodo lex ab eis poterat custodiri?

uerumtamen ista causa hinc insinuat intellegentiae modum. scientes profanissimi sacerdotes memoratarum quattuor gentium, quod Hesdras sacerdos missus [*]( 25 Regn. IV 17, 41 ) [*]( 2 ueterem ex ueterum V man. 1 4 somahirenusl \'fortassis in Graeco textu erat σημενός\' Fogg. 20 gs V, corr. a 24 inmissi scripsi: nimissi V, missi Fogg. 30 quod V: cum Fogg._ )

772
aduenerit, qui abominabatur idola iuxta diuina praecepta, et quisquis inueniretur seruiens idolis, lapidibus iubente lege necabatur, celeriter e suis excelsis culminibus idola propria sustulerunt et occulerunt in monte Garizim in loco nimis abdito atque secreto.

fuerunt autem idola numero quattuor, sicuti habet antiqua traditio. nam uiri Babylonii deam Sochoth Benith colebant et uiri Chuth deam Nerigel et uiri Emath deam Asimath et Euaei deam Nebaz Tharchar et Sapharuim. et auerterunt cor Samaritanorum docentes eos ad montem Garizin orare. quapropter, ubicumque fuerint, ad montem se conuertentes orant: qui in oriente sunt, ad occidentem respiciunt et, qui sunt in occidente, ad orientem et, qui in aquilone, similiter intendunt ad meridiem et, qui in meridie, ad aquilonem montis aspiciunt, ut impleatur scriptura, quae dicit: manserunt facientes legem dei et adorantes idola propria. nam licet ipsi, qui adorant, ignorent occulta in abdito montis idola. impossibile tamen est. ut diuina scriptura iuxta rei huius sententiam mentiatur.