Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

Oblata uero nobis est huius expositionis occasio propter duodecim tribus, quae in monte Garizin et in monte Gebal ordinatae sunt, sicuti habet ipsa numeri ordinati discretio. decepti sunt igitur hi, qui Deuteronomium non intellegenter aduertunt, ut aliam scripturam sibimet facerent: arbitrati sunt enim montem, qui contiguus est Neapoli, sicut supra retulimus, hunc esse Garizin, qui nimis altus est; cui etiam qui locatus ex aduerso est, quem suspicantur esse Gebal, et ipse uehementer excelsus est. Sicima quippe inter duos [*]( 6 cf. Regn. IV 17, 30 sq. 15 ibid. 41 22 respici uidetur Deuteron. 11, 30 i ) [*]( 3 fort. necabitur 4 occulerunt sic V 6 sq. sochon benth V 7 deam Nerigel Fogy.: de annerigel V; \'Εργέλ̀ I.U, Nergel Vulgata Emath restitui secundum Vulyatam (A:fj.aS- LXX): etham V 8 de amne baz thar char V (n;\' ναιβας χαι rrv ϑαρϑαx lxx cod. Alex., Nebahaz et Tharthac VuIg ) Sapharuim scripsi (εϕϕαρουιμLXXcod. Alexandr.): sapharium ut uid. J- 22 hii V intellegen? V: intelligentes Fogg. )

773
montes in conualli sita est, hinc inde montium obiectione conclusa.

fecerunt autem Samaritani, qui in ciuitate ipsa commanent, gradus in monte et templum quoddam in edito construxerunt, ut, sicut diximus, sursum in monte orare uideantur, quem Garizin ipsi uocant iuxta quandam obliuionis incuriam, non iuxta fidei rationisque ueritatem; nam liber aliter habet historiae. sed hi falluntur, qui id quod est non diligenter inspiciunt;

denique montes isti adeo sublimes et altissimi comprobantur, ut nemo sursum loquentem in conualli possit audire. quomodo ergo principes tribuum, qui sursum erant, sex homines de tanta sublimitate uocem suam populis auditam facere poterant, ut qui deorsum stabant responderent amen? super mille namque passus eminet altitudo montis aut amplius habetque gradus plurimos et, ut aiunt quidam, mille quingentos et supra. per hoc igitur, quod possibile non est, ut audiatur deorsum uox eorum, qui sursum sunt, et eorum, qui sunt sursum, deorsum, protinus arguuntur montes isti non esse, quos scriptura diuina significat.

tum consequentia libri Iesu Naue manifestat, quando ad orientalem plagam Hiericho duos illos montes esse commemorat, id est Garizin et Gebal: orientalis autem plaga Hiericho sita est iuxta Galgal, qui est locus Galgalae, Sicima uero ad partem est aquilonis Hiericho, in occidentem uergens, distans ab Hiericho milibus quinquaginta duobus * * [*]( 19 cf. Ios. 4, 19 ) [*]( 1 conuallis ita V 3 quodam Fogg. 7 liii V 8 aspiciunt Fogg. 11 erat y, corr. a mau. post. 16 sq. et eorum qui sunt suraum om, a transponens deinde lineolis stiperpositis inter se uerba sursum sunt quae praecedunt; et eorum qui sunt sursum deorsum om. Fogg. 24 duobus] desinit scriptura codicis V fol. 163x media fere columna altera. )

774