Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

cum uenissent autem et resedissent in terra Israel, uocati sunt Samaritani, propter quod Samaritanus \'custos\' interpretatur; custodiebant enim terram Israel. postea uero leones pardi et ursi consurgentes in eos corrumpebant multitudinem, ita ut absumerentur ab eis. pro qua re legati per dies singulos ab incolis et habitatoribus ad regem mittebantur

Assyrium, quatenus eis de locis ipsis licentiam discedendi tribueret propter huiusmodi saeuitiam bestiarum. mirabantur autem, quomodo potuit Israel ibidem commanere. his autem compertis Assyriorum rex euocatis Iudaeorum senioribus sciscitatus est ab eis, quomodo possint in loco, quos dudum di<re)xerat, immorari. qui rectum dantes sine mora consilium dixerunt nullam posse gentem ibidem residere, nisi legem domini dei custodiat. qui cum poposcisset ab eis legem, ei protinus obtulerunt. ipse uero reddens exemplaria legis authentica penes se detinuit, quae direxit incolis et habitatoribus

terrae Cudaeis et Cuthaeis ac reliquis cum Hesdra sacerdote (non Hesdra illo, qui uocabatur Salathihel, cuius erat pater Zorobabel, qui Zorobabel erat filius Iechoniae). hic igitur Hesdras, quem diximus, ascendens Hierosolymam pentateuchum tantummodo, id est quinque libros Moysi, detulit eis ueteris testamenti, libros scriptos secundum formam, quam dedit dominus in monte Sina. quam formam Hebraei deessinon uocant, quod interpretatur insculptum'>. nunc enim non eadem [*]( 3 orauerunt Fogg. 5 dixerit V, corr. Fogg. 9 residissent V 13 qua relegati Y 19 scissitatus V 20 dixerat Y, corr. a man. post. 22 poposaisset V 27 iechonie V 28 hieroBolimam V pentateucum V U 29 moisi V 31 deession Y (n suprascripsit man. I) )

771
sunt elementa litterarum, quibus Hebraei utuntur, librique eorum non sunt scripti iuxta ueterem formam, quae tunc in tabulis lapideis constat insculpta. haec igitur forma, quam nunc tenent Iudaei, uocatur somahirenus. Samaritani uero seruant deessenon, quae forma fuit olim, ut diximus, in tabulis impressa lapideis.

at Hesdra ascendens a Babylone nolensque discernere Israhel a reliquis gentibus, ut genus Abrahae non uideretur esse permixtum cura habitatoribus terrae, qui tenent quidem legem, non tamen et prophetas, immutauit pristinam formam relinquens deessenon, propter quod ea forma a Samaritanis praeoccupata iam fuerat, ut per hoc Abrahae semen distingueretur a nationibus reliquis. sed nos his peruenientes in locis coacti sumus ob occasionem causae huius ampliare sermonem.