Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

DOMINO UIRO BEATISSIMO SANCTOQVE PATRI HORMISDAE URBIS ROMAE PONTIFICI IUSTINIANUS. Quantam uenerationem religionis habeamus quamque solliciti semper fuerimus propter uniendas sanctas ecclesias, testis est quoque uestra beatitudo. postquam regnauit etenim domnus noster inclitus imperator, per omnes ad Italiam uenientes direximus litteras apostolatum tuum rogantes sicut decebat.

nunc etiam, ne quid eorum, quae fieri conuenit, praetermittatur, Iohannes uir reuerentissimus antistes, Heraclianus presbyter et Constantinus diaconus sacrosanctae ecclesiae huius inclitae ciuitatis destinati sunt ad urbem feliciter, ut super omnibus, quae scripsit filius uester serenissimus imperator, integrum responsum accipiant. dignetur ergo sanctitas tua suscipere memoratos uiros religiosissimos libenter et habitis orationibus placataque diuinitate sic omnia debeat ordinare uenerabiliter, ut nihil ultra remaneat in ambiguum.

nobis etenim uidetur, quoniam filius dei uiui dominus noster Iesus Christus ex uirgine Maria natus, quem praedicat summus apostolorum carne passum, recte dicitur unus in trinitate cum patre spirituque sancto regnare, maiestatisque eius personam in trinitate et ex trinitate non infideliter credimus.

de nominibus autem defunctorum episcoporum clementer et ut decet pacificum patrem disponite; quia uester quoque praecessor beatae recordationis ad memoriae [*]( 22 Petro I 4, 1 ) [*](1 strotonicif V 2 lidie V) [*](285. Data et accepta ut ep. 233. Edd. Car. 12 553; Collect. Concil.; Thiel 954; commemorat Bar. ad a. 520, 59. 6 romane V, eorr. Car. 7 unigendas V, corr. 0 12 pretermittetur V, corr. p 17 memoratos ex memoratns corr. V 18 et V: ut Hartel 24 persona V, corr. edit. reg. )

716
principalis Anastasium scripsit, ut, si nomen Acacii tantummodo tolleretur, una nobis esset communio. non est igitur (graue, quod> suasit uestra sedes, ut praestet. imitari debetis etenim sanctissimum Leonem Romanum pontificem ac, sicut ille scripsit Leoni, ita et uos omnibus amputatis dubitationibus perfectas pacificasque paginas ad inuictissimum principem filium uestrum rescribere * * ecclesiae, ut ante tribunal uenturi iudicis participes eorum sitis, quorum sedem iure sacerdotali tenetis.

ostendat ergo tuus apostolatus, <quod merito) Petro successit apostolo, quoniam dominus a uobis utpote summis pastoribus exacturus est uniuersorum salutem, qui poterunt esse salui firmata concordia. nos etenim finitis capitulis, de quibus scripta suscepistis, ultra non patiemur a quoquam controuersiam religionis in re publica nostra moueri nec uestram sanctitatem conuenit audire superflua concertantes.