Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

adicient igitur nostris supplicationibus, quod minus dictum est, Iohannes sanctissimus episcopus Claudiopolitanae ciuitatis noster comminister et Heraclianus reuerentissimus presbyter sanctae maioris ecclesiae et cohabitator praedicti sanctissimi archiepiscopi et patriarchae Epiphanii et Constantinus uir reuerentissimus diaconus eiusdem sanctae ecclesiae, qui probationem sui rectae fidei et bonae uoluntatis olim his, qui a uestra apostolica sede fuerant directi, dedisse cognoscuntur, digni autem et uestrae sanctitatis et ministratione pacis et gratiae domini Iesu Christi dei nostri et unitionis sanctarum ecclesiarum monstrabuntur.

quos speramus laetantes in domino et pacem desideratam nuntiantes ad nos citius uestris deo ama<bi>libus correctionibus edoctos remeare dignemini. omnem in Christo fraternitatem nos quoque et qui nobiscum sunt plurimum salutamus.

ET SrBSCRIPTIONES:

Theophilus misericordia dei episcopus Heracliensis ciuitatis metropolitanus subscribens in synodalibus saluto uos in domino, domine.

Basiliscus misericordia dei episcopus Cyzicenae ciuitatis metropolitanus ut supra.

Stephanus misericordia dei episcopus Nicomedensis ciuitatis metropolitanus ut supra.

Esaias misericordia dei episcopus Rhodiae ciuitatis metropolitanus ut supra.

Anastasius misericordia dei episcopus Nicaenae ciuitatis metropolitanus ut supra. [*]( 1 referatur Y, corr. Bar. 5 comministrator o 9 suae 02 11 cognoscitor V, corr. Car. 12 et administratione Car. domini <nostri\'> Car. 15 amalibus V, corr. o 16 remittere p2 22 Cyziceuae ciuitatis scripsi: quizicinęciom V, Cvzicenorum uel Cyzicinensium Thiel (etiam in eis quae sequuntur uocabulum, quod est ciuitatis, semper siglo cift pictum est) 26 rodie V 28 nicene Y )

714

Iohannes misericordia dei episcopus Claudiopolitanae ciuitatis prouinciae Isauriae ut supra.

Patornus misericordia dei episcopus < Tomitanae ciuitatis) prouinciae Scythiae metropolitanus ut supra.

Marcianus misericordia dei episcopus Chalcedonensis ciuitatis metropolitanus ut supra.

Polydeuces misericordia dei episcopus Antiochenae ciuitatis metropolitanus ut supra.

Patricius misericordia dei episcopus Eudoxiopolitanae ciuitatis metropolitanus ut supra.

Eulogius misericordia dei episcopus Milesiae ciuitatis metropolitanus ut supra.

Stephanus misericordia dei episcopus Filomeliensis ciuitatis prouinciae Pisidiae ut supra.

Christodolus misericordia dei episcopus Methymnensis ciuitatis ut supra.

Palmantius minimus episcopus Oenoandae ciuitatis prouinciae Lyciae ut supra.

Iohannes misericordia dei episcopus Attaliensis ciuitatis ut supra.

Iohannes misericordia dei episcopus Olympinae ciuitatis, prouinciae Lyciae ut supra.

Marcianus minimus episcopus Marcianae ciuitatis prouinciae Lyciae ut supra.

Focas minimus episcopus Dardanae ciuitatis prouinciae Hellesponti ut supra.

Zoticus misericordia dei episcopus Carpathiensis ciuitatis prouinciae insularum ut supra. [*]( 3 Tomitanae ciuitatis addidi, cf. p. 678, 5 7 polideucis V, correxi: Polideucius Car. antiocene V 7-8 Polyd... ut supra uulgo cum a transp. post 9-10 Patricius .. ut supra 11 Milesiae ciuitatis scripsi: miliaia cin V, Melitenae ciuitatis Car., Melisiecium ciuitatis (!) Thiel 18 filomeleensis V 15 cristodolus V: Christodorus Car. methimenais V, corr. edit. reg. 17 oenande Y, correxi 18 lisiae V, corr. Car. 21 olimpinac Y 22 et 24 lisie Y, corr. Car. 26 helesponti V 27 carpatiensis V )

715

Sabbatius misericordia dei episcopus Stratoniciae ciuitatis prouinciae Lydiae ut supra.