Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

quod quam acerbe fert animus noster, etiam fraternitatem (dilectionem) tuam credimus aestimare et ideo quantam diligentiam causae uidetis magnitudinem poscere, tantam uos efficaciam debetis sine mora praestare et agere, ne nos magis apud quos fuerunt uideamur esse contempti, cum illis contra quam desiderium commune habuit sollicitudinis molestia fuerit indecenter iniecta in tantum, ut nec de facultatibus eorum, quae eis dicuntur inuasae, a fratre et coepiscopo nostro Iohanne dicatur aliquid ordinatum nec litteras nostras, quas per eos misimus, fuisse susceptas.

de quibus omnibus ita uos agere desideramus instanter, ut ad nos caritas uestra de effectu huius causae ualeat sub celeritate rescribere. Data <die> quo supra cons. ss.

(172.)

HORMISDA THOMAE ET NICOSTRATO EPISCOPIS. Animum nostrum pro negotio uestro otiosum aut desidem non putetis, nam non aliter de uestra fatigatione quam de propria cogitamus.

Mena siquidem ecclesiae nostrae notario insinuante cognouimus cari<ta>tem uestram adhuc obseruationum molestias sustinere et ideo, ut istis aduersitatibus deus omnipotens dignetur praestare remedium, tam ad Iohannem fratrem et coepiscopum nostrum scripta direximus quam filio nostro Dioscoro diacono [*]( 3 acerue V ferat 01 4 fraternitatem <et> dilectionem non recte p; ego dilectionem uncis inclusi, non quo uocabulum illud delendum esse cetiserem; immo idem uolui quod rectius fortaase sic edidissem tidilectionem \'Z\'..#.\'I:,,Z.dTh etiam |fraternitatem, scilicet -- significarem in exemplari ad Iohannem misso fuisse fraternitatem, in exemplari ad Dioscorum dato dilectionein 6 tantum V, corr. 02 7 uidemur V, corr. 0 9 fuerint Y, corr. 02 11 aliquod edd. cum a 15 <die> quo supra scripsi: qf V ) [*]( 172. Dat. ut ep. 171. Edd. Car. 12 509; Collect. Concil.; BTA I 432; Thiel 908; commemorat Bar. ad. a. 519, 134. 18 occiostl Y puteis V, corr. a 21 caritem V, corr. a molestia V, corr. 02 sunt inire V, corr. 02. )

629
per litteras nostras iniunximus, ut domno et filio nostro Iustino principi necessitatem et causam uestrae dilectionis insinuet et instanter agat, quatenus desideriis uestris dominus noster congruum praestare dignetur effectum.

cum quo Dioscoro diacono debet loqui uestra fraternitas, quia necesse est, ut intentioni uestrae uel intuitu catholicae communi( oni)8 uel consideratione nostrae adhortationis studeat. Data <die> quo supra cons. ss.