Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

de Antiochenae quoque atque Alexandrinae ecclesiarum statu non supersedeas esse sollicitus et clementissimo subinde principi supplicato, ut in his quoque pacem religiosa ordinatione restituat, quatenus bonis coeptis plenae cumulum perfectionis adiungat. frustra enim bonum opus incipitur, si non in totum perfectio subsequatur.

commendamus praeterea legatos a sede apostolica destinatos, quos ita faciat [*]( 9 Rom. 5, 20 13 Ioh. 14, 27 ) [*]( 2 et reflantis scripsi: ereflantis V, perflantis 02 4 praeponitur V, corr. oa 7 tanto edit. reg. 9 superhabundauit V 10 <et> gratia Car. cum Vulgata anni 1590 12 signa? V, corr. p2 dissciplus Y 19 auctoritatem V, corr. 02 20 eaque V, corr. 02 21 communionem V, corr. 02 ostem Y 25 principis V, corr. pa: principe 02 pace V, corr. p )

627
ad nos tua dilectio remeare, ut nobis plenam referre queant de restituta uniuersis ecclesiis pace laetitiam. Data VII Id. Iul. cons. ss.

(170.)

HORMISDA GERMANO ET IOHANNI EPISCOPIS FELICI ET DIOSCORO DIACONIS ET BLANDO PRESBVTERO. De his, quae acta caritatis uestrae relatio comprehendit, gratias deo nostro referimus, qui laborem uestrum iuuare dignatus est, et hortamur, ut clementissimo principi et piissimae Augustae coniugi eius officiis imminere competentibus debeatis et agere auxiliante Christo nostro, <ut> uniuersis sub ecclesiastica obseruatione dispositis omnes ecclesiae, quae in qualibet mundi parte sunt positae, ad communionem sedis apostolicae reuocentur.

de Alexandrina uero atque Antiochena ecclesiis elaborate, ut nostrae fidei sub obseruatione rationabili conectantur, quia tantae rei perfectio tam clementissimo principi quam uobis gratiam diuinae propitiationis adquirit. Data (die) quo supra CODS. 〈ss.〉.

(171.)

HORMISDA IOHANNI EPISCOPO CONSTANTINOPOLITANO ET DIOSCORO DIACONO. Repperimus Thomatem et Nicostratum fratres et coepiscopos nostros Constantinopoli non ita susceptos, sicuti [*]( 1 qnę ant V 3 coQs ss (i. e. consule supra scripto) V: Eutharico u. c\' cone. Car. ) [*]( 170. Dat. ut ep. 168. Edd. Car. P 507; Collect. Concil.; BTA I 429; Thiel 884; commemorat Bar. ad a. 519, 77. 6 DIAO V 8 ortamur V 9 agnate V coniungi V, corr. 0 10 offlci V, corr. 0 11 ut add. ps 15 sidei V, corr. a 17 Data qf cone. V ; ego die et ss. addidi ) [*](171. Dat. (simul cum ep. 172) a. 519 post diem 3. Decembr. Edd. Car. I2 510; Colltct. Concil; BTA I 432; Thiel 907; commemorat Bar. ad a. 619, 134. 20 Constantinopolitano dtl. pa, om. Car.; et Dioscoro diac del. Thiel. contra quos quae monui Beitrage p. 32 sqq., ea etiam nunc mihi constant. quam uero ipse protuli sententiam, ea ita uidetur restringenda, ut epistula a pari quod dicitur et ad Iohannem Gpolitanum et ad Dioscorum missa sit; cf. quae adnotaui ad p. 628, 4 22 coepa V, corr. a constantinopoll Y, corr. Thiel )

628
nostra fuere desideria et ipsi semper optabant; non solum enim loca eis debita dicuntur ablata sed a communione quoque eos cognouimus fuisse suspensos.