Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

HORMISDA DIOSCORO DIACONO. De laboris tui, quem cum dei omnipotentis iuuamine suscepisti, pro ea parte, quae acta est, gratulamur effectu et indicamus ut, quemadmodum reuocandi sint hi, qui exscripto constituta Chalcedonensis concilii damnauerunt, debeas cogitare, ne forsitan tales non scismatici sed magis haeretici uideantur an certe una sit causa tam eorum qui sermonibus, quam eorum qui conuincuntur scripto damnasse, quia per hanc distantiam filius noster uir illustris Albinus religiosus uidetur facere quaestionem. et cogita, utrum et scribentes contra Chalcedonense concilium per illum generalem libellum tantum suscipi debeant an certe aliquid amplius adicere.

de Alexandrina et Antiochena ecclesiis solatio dei nostri adiutus enitere, ut omnibus recte dispositis communioni catholicae socientur.

Thomae quoque et Nicostrati fratrum et coepiscoporum nostrorum obseruatio nos longa contristat et miramur, cur apud catholicum principem [*]( 4 dioscomm Y, corr. 02 6 intuite V, corr. 02 communis V, corr. p 7 (die>quo Bupra scripsi: Qf V ) [*]( 178. Haec epistula missa non uidetur, immo ni fallor nihil est nisi ueiustior quaedam forma epistulae 175. Edd. Car. 12 508; Collect. Concil.; BTA I 439; Thiel 904; commemorat Bar. ad a. 519, 134. 10 Hormisda Dioscoro diacono praefixit Car. (cf. indicem generalem editum in Prolegom. cap. I): om. V 11 deo V, corr. 0 13 sunt Car. ex scripto V, correxi 14 cogitari V, corr. 02 scismaticis V, corr. a 15 uidentur V, corr. 0 17 per V: propter Coust. 22 nostrij nri a: nn ut uidetur V enitire V, corr. o )

630
rectae fidei laborare uidentur episcopi. quorum desideria tua debebit caritas subleuare agendo, quatenus optata consequentium maeror conuerti possit in gaudium.

Iohannes Nicopolitanus episcopus per Ammonium diaconum nobis scripsit, quod ei aliqui maliuoli apud principem nitantur generare calumniam: quem dilectioni tuae commendamus hortantes, ut elabores, ne eius quieti inimicorum possit nocere subreptio.

quem Ammonium diaconum ad nos uenientem in sedis apostolicae noluimus communione suscipere tamdiu, donec habito cum Sergio diacono tractatu quid ordinari debuerit quaereremus, et hoc deliberatio nostra supra dicto diacono probabilis inuenit, ut per testimonium libelli communioni catholicae iungeretur: quem libellum sollemniter oblatum et nostrae offerentem communioni significamus adiunctum. Data.