Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

dicitis etiam aperte illum ostendere inimicum esse fidei, si insequitur eos, quos uidet ad catholicam communionem reuerti.

quod si potueritis causam ibi deo propitio componere, scribitis ad episcopum Nicopolitanum, quid (opera) uestra promouerit. si uero obstinatus fuerit nec ab insecutione eius cessare noluerit, secundum litteras, quas ad clementissimum imperatorem misimus, apud principem causam ecclesiae Nicopolitanae sic agitis, ut dicatis:

\'Alcison episcopus Constantinopoli satisfecit ecclesiae catholicae, susceptus est et ad communionem reductus. huius successor Iohannes episcopus et deum ante [*]( 185. Data (simul cum epp. 127, 133, 134) a. 517 die 12 Apr. Edd. Car. J2 468; Bar. ad a. 517, 43; Collect. Concil.; BTA I 403; Thiel 808. 4 sic Thiel: sit V (<quid> agendum sit o2) 5 thessalonica V, corr. 02 10 epistolis o: apostolis V 15 deserat o2: derat V 16 insistemus Bar. 18 <se> esse 02 19 uiderit Bar. reuerti cod. Vatic. 4903: reuertenti V, reuertentes p2 20 scribitis scripsi: scriptis V, quo seruato 21 promouerit <opera nuntiate % Car. opera om. V 25 dicat is V, contraxit a constantinopolim V, corr. o: nicopolitanus 02 26 suseptus V, corr. a )

558
oculos habens et de salute sua cogitans et decessoris sui bonum exemplum sequens condemnatis haereticis uel transgressoribus ad sedem beati apostoli Petri misit et susceptus est. huic nunc Thessalonicensis episcopus insidiatur et eum concutit contraria his, quae fecit, ab eo exigere uolens.

hinc pater uester et omnes orthodoxi rogant, ut iussionibus uestris remoueatur ab eo ista molestia, ne uideatur hominibus propter hoc illum persecutionem pati, quia ad communionem sedis apostolicae rediit, et qui expectant per uos unitatem fieri, aliud incipiant credere, si pietatem uestram uiderint hoc dissimulare, hoc neglegenter accipere\'.

uisum nobis est expedire, ut litteras, quas ad Thessalonicensem in causa Nicopolitani direximus, quolibet ordine prudentia uestra diuersis faciat publicari, magno<pere) tamen in ciuitate Thessalonicensium, quia hoc facto et a persecutione nostrorum potest cessari < et> ad ipsius, si correxerit, credimus pertinere salutem.