Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

haec uos, ut omnia sciretis, instruximus. quid autem propitio deo uobis de hac causa agendum sit, subiecta declarant. Data pridie Id. April. Agapito cons. [*]( 1 membra V 3 apf V ) [*]( 184. Dat. (simul cum epp. 127, 133,135) a. 517 die 12 Apr. Edd. Car. I5 467; Bar. ad a. 517, 34; Collect. Concil.; BTA I 403; Thiel 807. 13 iudiciaria V, corr. o2 25 quid p: qui V deus V, corr. p hac ex hec corr. V 26 apii V )

557
(135.)

HORMISDA ENNODIO ET PEREGRINO EPISCOPIS. In nomine patris et filii et spiritus sancti intercedentibus et adiuuantibus sanctis agendum sic de causa Nicopolitanae ecclesiae.

primum ubi Thessalonicam deo iuuante ueneritis, epistolas nostras, quas in hac causa misimus, episcopo Thessalonicensi tradite, illum ordinem in eius salutatione seruantes, quem scitis a nobis esse mandatum circa eos. qui cum sede apostolica, hoc est ecclesia catholica, non communicant.

traditis autem epistolis instanter agere debetis, ut se ab eius ecclesiae concussione suspendat, rationem reddentes, quia non potuit reuersus ad communionem et ad corpus ecclesiae cum illis, qui necdum reuersi sunt, quicquam habere coniunctum: nos non soluere a decessoribus nostris concessa priuilegia, si ipse ecclesiastica instituta non de< se >rat. certe redeat ad unitatem, et nos cum eo insistimus, ut omnia priuilegia, quaecumque consecuta est a sede apostolica ecclesia eius, inuiolata seruentur.

dicitis etiam aperte illum ostendere inimicum esse fidei, si insequitur eos, quos uidet ad catholicam communionem reuerti.

quod si potueritis causam ibi deo propitio componere, scribitis ad episcopum Nicopolitanum, quid (opera) uestra promouerit. si uero obstinatus fuerit nec ab insecutione eius cessare noluerit, secundum litteras, quas ad clementissimum imperatorem misimus, apud principem causam ecclesiae Nicopolitanae sic agitis, ut dicatis:

\'Alcison episcopus Constantinopoli satisfecit ecclesiae catholicae, susceptus est et ad communionem reductus. huius successor Iohannes episcopus et deum ante [*]( 185. Data (simul cum epp. 127, 133, 134) a. 517 die 12 Apr. Edd. Car. J2 468; Bar. ad a. 517, 43; Collect. Concil.; BTA I 403; Thiel 808. 4 sic Thiel: sit V (<quid> agendum sit o2) 5 thessalonica V, corr. 02 10 epistolis o: apostolis V 15 deserat o2: derat V 16 insistemus Bar. 18 <se> esse 02 19 uiderit Bar. reuerti cod. Vatic. 4903: reuertenti V, reuertentes p2 20 scribitis scripsi: scriptis V, quo seruato 21 promouerit <opera nuntiate % Car. opera om. V 25 dicat is V, contraxit a constantinopolim V, corr. o: nicopolitanus 02 26 suseptus V, corr. a )

558
oculos habens et de salute sua cogitans et decessoris sui bonum exemplum sequens condemnatis haereticis uel transgressoribus ad sedem beati apostoli Petri misit et susceptus est. huic nunc Thessalonicensis episcopus insidiatur et eum concutit contraria his, quae fecit, ab eo exigere uolens.

hinc pater uester et omnes orthodoxi rogant, ut iussionibus uestris remoueatur ab eo ista molestia, ne uideatur hominibus propter hoc illum persecutionem pati, quia ad communionem sedis apostolicae rediit, et qui expectant per uos unitatem fieri, aliud incipiant credere, si pietatem uestram uiderint hoc dissimulare, hoc neglegenter accipere\'.

uisum nobis est expedire, ut litteras, quas ad Thessalonicensem in causa Nicopolitani direximus, quolibet ordine prudentia uestra diuersis faciat publicari, magno<pere) tamen in ciuitate Thessalonicensium, quia hoc facto et a persecutione nostrorum potest cessari < et> ad ipsius, si correxerit, credimus pertinere salutem.

(136.) EXEMPLUM RELATIONIS AUITI EPISCOPI GALLI.

DOMINO SANCTO MERITIS PRAECELLENTISSIMO IN CHRISTO GLORIOSISSIMO ET APOSTOLICA SEDE - DIGNISSIMO PAPAE HORMISDAE AUITUS. Dum religionis statui et plenis catholicae fidei regulis perspicitis conuenire, ut gregem per tota uobis uniuersalis ecclesiae membra commissum peruigil cura uestrae [*]( 1 occulos V 13 Nicopolitana Car. diuersia <in locis> Car. 14 magnopere o2: magno V 16 et add. 02 si <se> Car. ) [*]( 186. Dat. sub finem a. 516, accepta a. 517 die 30 Ian. Ediderunt hanc et sequentem epistulam Car. P. 454 et 455; Bar. ad a. 516, 20 et 24; Collectiones conciltorum eum ceterae tum Sirmondi Cancil. antiq. Gall. I, Paris. 1629, 190 et 191 ;(= Sirmubi disorepat a Sirmondi editione infra commemoranda); Thiel 781 et 783; praelerea in Auiti operum editionibus Sirmondus, Paris. 1643, p. 148 et 145 (— Sirm.2, ubi discrepat a Sirmondi collectione conciliorum) et PripertlS, Monum. Germ. hist., Auctor. antiquiss. VI2 p. 69 et 70 20 sanetis o 21 Hormisdo V, corr. 0 24 commissu V )

559
adhortationis informet, Uiennensem prouinciam superiore anno, si meminisse dignamini, datis ad humilitatem meam litteris uisitastis, quaeque ad me, secundum quod oportunitas oblata contulerat, per Arelatensis ecclesiae clericos peruenerunt et quidem plenissimae sollicitudine pastorali. in quibus nos sicut per conuersionem prouinciarum, id est Dardaniae Hillyrici uel Scythiae, ad communionem gaudiorum prouocatis, sic admonitione cautissima, ne quid per ignorantiam praeuenire possit, instruitis.

Eutychetis igitur Nestoriique damnatio, quos iamdudum per beatissimos decessores sanctae sedis uestrae calcauit auctoritas, ad notitiam iam pridem nostram apostolicae ad nos diligentiae prouisione perlata est. sed illud nos modo suspensos multum redigit et anxios, quod cum pendere nos ad effectum legationis secundo Constantinopolim destinatae omni expectationis studio iusseritis, nec quid filius uester sanctus frater meus Ennodius retulerit, nec utrum secuta redierit, indicastis et promissionem uestram tanta silentii diuturnitate suspenditis, ut non minus modo praedicatoris taciturnitas reddat attonitos quam antea fecerat legationis mora suspectos.

unde sola causa seruos uestros filios meos Alethium presbyterum et Uiuentium diaconum totius prouinciae Viennensis nomine, quae ecclesiae ad me pertinenti ab uniuersis decessoribus uestris et apostolica sede commissa est, cum praesentis famulatus pagina destinaui, per quos oraculo beatissimae responsionis agnoscam, utrum feruor schismatum praefatorum, qui intra Constantinopolitanam urbem uitio perniciosae obstinationis exarserat cuique, quod magis dolendum est, Alexandrinam uel Antiochenam ecclesias dicitis inligatas, uobis Christo fauente docentibus digna fuerit [*]( 1 adortacionis Y uienensem V 3 uisitasti V, corr. Bar. quaeque V: quae Bar. 5 plenissime V 6 id est] id V 7 squicię V, corr. Strm.2: Thraciae Bar. gaudium V, corr. Sirm.2: gaudii Bar. 9 nestorii que V 17 secuta V: secura Edit. reg. 18 scilencii r 20 sola <hac> Car. 21 alecium V: alexium hic et alibi o 26 sismatum V constantinopollitanam V 27 exarscerat V 28 anteochenam V 29 docentibus Sirm.2: dicentibus V ) [*]( XXXV pars 2. ) [*]( 36 )

560
correctione restinctus, aut si reuersa legatio in paginis euidentibus, quod simplex legeretur, exhibuit an forte nuntio magis retulit, unde uobis ad hoc qualiscumque suspicio reseruetur. ueremur enim, ne pontificale iudicium, dum non indicat prospera, sensisset aduersa.

his adicitur, quod diuersorum fida relatione comperimus de reconciliatione uel concordia ecclesiae Romanae iactitare se Graeciam. quod sicut amplectendum, si ueraciter dicitur, ita metuendum est, ne callide simuletur.

quaesumus ergo seruitio meo cuncti, ut quid filiis uestris fratribus meis, id est Gallicanis, si consular, responderi debeat, instruatis. quia cum securus non dicam de Uiennensi sed de totius Galliae deuotione pollicear omnes super statu fidei uestram captare sententiam, orate ut sic nos perditorum professio fucata non fallat, sicut ab unitate, quam regitis, ueritas comperta non separat. Accepta III. Kal. Febr. Agapito cons. per Alethium presbyterum et Uiuentium diaconum.