Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

Ut sancta synodus Calcedonensis et epistolae sancti papae Leonis seruentur. atque clementissimus imperator consentiens [*]( 6 uidetis Y, corr. 02 8 mandate V, correxi: dicitev: Mandata Car. post dedit inserens et 13 inopinate Car. 15 exponamus add. Car. 16 causas Bar. 17 persona V, corr. Car. 20 exerite] hucusque indiculus. cuius exemplar quoddam legatis* proficiscentibus ab Hormisda traditum esse ipsa eius docemur inscriptione. contra quae secuntur capitula singularum causarum (116 a) certe sic scripta legati non abatulerunt secum Constantinopolim, immo ea papa conscripsisse uidetur, ut summam eorum quae aut per indiculum illum aut per conloquium legatis iniunxisset, in suum usum breuiter comprehenderet. quod ita esse et eo comprobatur, quod Hormisda p. 520, 20 dicit quae legatis (non uobis) iniunximus, et tota forma dicendi quasi adumbrante inque ipsis capitulorum exordiis iusta sententiarum conexione carente 24 atque V: utque (et 520, 1 debeat, 520, 4 debeant) Bar., ad quae Thiel )

520
debet pietatis suae sacra generalia ad uniuersos episcopos destinare, in quibus significet supra dicta se et credere et uindicare; consentientes etiam episcopi in ecclesia praesente plebe Christiana haec praedicare debent: amplecti se sanctam synodum Calcedonensem et epistolas sanctissimi papae Leonis, quas scripsit conta haereticos Nestorium et Eutychen, Dioscorum, sed et contra sequaces eorum Timotheum Ellurum, Petrum uel contra eos, qui in ipsa causa tenentur obnoxii, simul etiam et Acacium, qui quondam Constantinopolitanae ecclesiae fuit episcopus, sed et Petrum et Antiochenum anathematizantes cum sociis eorum. haec manu propria praesentibus electis uiris uenerabilibus scribentes faciunt secundum textum libelli, quem per notarios nostros edidimus.

In exilium deportatos pro causa ecclesiastica ad audientiam sedis apostolicae reuocandos, ut iudicium et uera examinatio de his haberi possit, ita ut causa eorum inquisitioni integra reseruetur. si qui uero sedi apostolicae communicantes catholicam fidem praedicantes atque sequentes fugati sunt uel in exilio detinentur, hos iustum est ante omnia reuocari.

Praeterea quae legatis inter reliqua iniuDximus: ut si contigerit libellos porrigi aduersus eos episcopos, qui persecuti sunt catholicos, de his iudicium sedi apostolicae seruetur, ut circa eos uenerandorum patrum possint constituta seruari, per quae aedificatio generalitati proueniat.