Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

praeterea est consuetudo per episcopum Constantinopolitanum omnes imperatori episcopos praesentari. si hoc illorum callidus tractatus inuenerit uolentum formam legationis agnoscere, ut cum Timotheo, qui uidetur modo Constantinopolitanam ecclesiam gubernare, imperatorem uideatis, sic facite, ut si ante agnoueritis, quam ad imperatorem ingrediamini. ista disponi per aliquos, necdum praesentati mandetis \'talia nobis dedit praecepta pater pietatis uestrae, ut sine aliquo episcoporum uestram clementiam uideamus\'.

ergo agite, donec se ab hac consuetudine ipse remouerit. quod si omnino noluerit aut si captiose contigerit, ut ante imperatorem inopinati Timotheum uideatis, ita suggerite \'praecipiat pietas uestra nobis dare secretum, ut causas, pro quibus missi sumus, <<exponamus>>. si dixerit (dicite ecce ante ipsum!

\', respondetis \'non iniuriam facimus sed, quod ad causam pertinet, intimamus; etiam et ipsius continet legatio nostra personam, et suggestionibus nostris praesens esse non potest\'. et nulla ratione eo praesente aliquid allegetis sed egresso ordinem delegationis exerite.