Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

Prima salus est rectae fidei regulam custodire et a constitutis patrum nullatenus deuiare. et quia non potest domini [*]( 1 tuae V, corr. p 6 (et> Dioscorum Car. 10 et Antioch. V: etiam Antioch. 0 12 faciant p2 13 notarium nostrum Bar. 14 audientia Y. corr. 0 15 ut ? 1: et V 16 integrae o 20 praetereaque Thxel 22 reseruetur Bar. 25 de hoc exemplari libelli fidei ab eo, qui hanc partem Auellanae collegit, indiculo adnexo cf. 4Beitrage..p. 4 adn. 2 27 diač V hylarum V 28 recte V )

521
nostri Iesu Christi praetermitti sententia dicentis: tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, haec, quae dicta sunt, rerum probantur effectibus, quia in sede apostolica immaculata est semper catholica seruata religio.

de hac ergo spe et fide separari minime capientes et patrum sequentes in omnibus constituta anathematizamus omnes haereses, praecipue Nestorium haereticum, qui quondam Constantinopolitanae fuit urbis episcopus, damnatum in concilio Epheseno a Caelestino papa urbis Romae et a sancto Cyrillo Alexandrinae ciuitatis antistite; una cum isto anathematizantes Eutychen et Dioscorum Alexandrinum in sancta synodo, quam sequimur et amplectimur, Calcedonensi damnatos;

his Timotheum adicientes panicidam Ellurum cognomento et discipulum quoque ipsius atque sequacem <in omnibus Petrum Alexandrinum; itemque condemnamus atque anathematizamus Acacium Constantinupolitanum quondam episcopum ab apostolica sede damnatum eorum complicem atque sequacem> uel qui in eorum communionis societate permanserint: quia quorum se communioni <quis> miscuit, ipsorum similem meruit in damnatione sententiam; Petrum nihilominus Antiochenum damnantes cum sequacibus suis et omnium supra scriptorum.