Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

si dixerit \'quae sunt ista remedia?\' respondes (non a nobis nouiter inchoata: suspensa causa de aliis episcopis persona, quae consentit confessioni pietatis uestrae et constitutis sedis apostolicae; interim usque ad euentum cognitionis locum Constantinopolitani teneat sacerdotis\'.

Si cum dei adiutorio episcopi uoluerint se adcommodare sedi apostolicae, habetis textum libelli ex scrinio ecclesiae editum, iuxta quem debeant profiteri. si tamen contra alios episcopos catholicis datae fuerint petitiones, magnopere contra illos, qui sine uerecundia Calcedonensem synodum anathematizant et epistolas non recipiunt sancti papae Leonis, petitiones suscipite, causam tamen sedis apostolicae reseruate iudicio, ut et spem de audientia detis et tamen nobis debita reseruetur auctoritas.

si tamen imperator serenissimus totum se promiserit esse facturum, tantum ut nostram praesentiam commodemus, modis omnibus prius sacra ipsius per episcopos uel epistolam nostram uno de uestris perferente per prouincias una cum personis: quas imperator deputauerit, destinate, ut sic eum seruare Calcedonense concilium et epistolas sancti papae Leonis omnibus innotescat. quibus ita procedentibus [*]( 2 si deleui (an scribendum sibi?); de uerbi sperandi usum cf. Indicem 5 habet V (cf. Rönsch, Itala2 447 sqq.): debet Bar. 20 fort. <a> catholicia 23 causa V, corr. Bar. tamen scripsi: tamen in V reseruata oJ 24 uobis V, corr. Bar. 27 sacram p2, <cum> sacra Thiel 28 perferente p2: perferendo V per Bar.: uel V )

519
ad nos in Christi signo, ut aduentum procuremus, scripta dirigite.