Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

DILECTISSIMIS FRATRIBUS UNIUERSIS EPISCOPIS PRESBVTERIS DIACONIBUS ARCHIMANDRITIS ET CUNCTO ORDINI UEL PLEBI PER ILLVRICUM DARDANIAM ET UTRAMQVE DACIAM SVMMACHUS. Quod plene fieri cupimus! \'Si quae scribimus impleantur, nullus stupeat seruatum hactenus nos nunc soluisse silentium, cum prudentissimi Salomonis ista uox personet: tempusloquendi [*]( 16 Eccles. 3. 7 ) [*]( 5 dictum undecies Fronto Duc. : tunc undecies B 6 sexciea B 7 iusso B. corr. Bar. 8 crinio B Maii Bar.: KAGI B, Martii Thiel 9 cons. KXPLIC B ) [*]( 104. lJat. d. 8 Oct. 512 (5 Mart. 513 ?). F = fragmentum Auellanae quod extat in fine codicis a (cf. Proleg. cap. I); B = Berolin. lat. 79; \'f = editio anni 1532 in Prolegomenis adcuratius descripta, guae cum magnopere deprauata interpolataque sit, lectiones uarias eius non subscribam nisi fere eis locis, quibus ad ferendum iudicium de discrepantiis codd. V et B nonnihil inde posse desumi uidetur. Edd. Car. P 434; Bar. ad a. 512, 36; Conect. Concil.; BTA I 358; Thiel 717. 11 Dilectissimis fratribus uniuersis episcopis VF: Simmachus uniuersis episcopis B, om 4» 12 diaconibus FBty: DIACIS Y ARCHWANDITIS B ORDINB B uel plebi VB: et plebi F, plebeio ,} per Illyricum VF\'f: ATQ; A FRATRIS ORTODOXIS PBR ORIBNTIS PARTES seu per tratias per illiricum B 13 <et> Dardan. rf utramque om. \'f DATIA* SYHMACHUS V, DATIAM sIMACHUS Fhicdesinens: Daciam constitutis Symmachus episcopus Romanus \'f, Datiam constitutis B Quod.. cupimus] distinxi uerba ab eis quae sequuntur; similem exordii formulam uidesisin Felicis epp. 17 et 18 (Thiel 275, 277) et Gelasii ep. 3 (Thiel 312) quod plene .. impleanturom.\'} Car. 15stupeaB actenusif scilentium V 16 salominisB, Solomonis Y 16 sq. tempus tacendi et tempus loquendi trsp. Y cum Vulgata )

488
et tempus tacendi. quia taciturnitatem praesens tempus expugnat: nam inter ea quae accidunt nunc silere nec fidei stimulis excitari magni constat esse fastidii.

quippe ubi religionis reuerentia et summa concutitur, aptum iuxta diuinam scripturam dicere eos qui sunt mites debere esse pugnaces. est siquidem et spiritalis quaedam deo accepta congressio; inde et laudabiliter uniuersa tolerantur, ne quisquam a diuina caritate separetur. et uos quidem docere quid deceat, graue onus pudoris, sed necessarium de utilitatibus ammonere. neque enim congruum illis religiosae offerre dogmata disciplinae, a quibus institutionis ipsius expectatur plena perfectio. sed breuiter clara perstringimus.

cui incognitum, Constantinopolitana ecclesia qua Nestorii contagione laborauerit, Nestorii inquam, qui quasi putre corporis membrum a societate catholicae communionis excisus est? ubi terrarum non praedicatur congregatio Calcedonensis sancta concilii, quae Eutychen et Dioscorum, duo nomina famosa et magnae perfidiae, unius sententiae integritate damnauit. iniquitatis complices et uno spiritu diuinis dogmatibus aduersa ructantes?

quis Petrum et Timotheum praefatorum uernulas ignorauit, propugnatores intentionis addictae et auctores ac magistros suos scaeuo errore uincentes? illum Timotheum loquimur parricidam, qui sanctae recordationis Proterio superstite non solum ecclesiam non religiosis auctoribus occupauit uerum etiam effusionem [*]( 5 cf. Luc. 22, 36 (?) ) [*]( 2 accedunt A 3 magnis B fastidii B\'}: fastidium V 4 summa cutetur B 5 eos Vt}: om, B debebere B 5 sq. pugnaces siquidem spiritalis quae est et deo accepta congressio uniuersa laudabiliter tollerat ne quisquani 6 est B: et V 7 inde VB: unde Coust. tollerautur B a 17: om. B\'} 8 et B: ut V (et uos .. ammonere om. 9) quid scripsi: quod VB deceat B: doceatis V graui V 10 religio se F, religiosa •]» offerre y.}: afferre B 11 institutioni V 12 perstringemus 6 constantinupolitana B 13 qua B\'}: qiif V nestorii contagione laborauerit B\'ł: om. V 14 a om. B 15 escisus V 16 congregatione B sancti Bar. euticem B 17 magnopere fidei V 18 iniquitates B 19 aduersa ructantes B: aduersa luctantes V (aduersarias pesteis \'f) 21 scaeuo B Bar.: saeuo 6, crebro V 22 errore B,}: erro V 23 scae B procerio superistite B )

489
pii sanguinis ad crimen peruasionis adiecit. ipsius nempe damnationem uniuersalis est ecclesiae uox locuta, dum eum nomine quoque Christiani honoris exueret. cuius Petrum sequacem notum fecerunt orthodoxorum plurimae passiones, in quibus ille uirtutem animi sui exultauit ostendere. nouit hunc Ephesus cum tota societate Dioscori, ubi cum proprii auctore peccati finem sancti Flauiani operatus innotuit. tacenda . II....... \'II ..... ,..,... ,........,.

sunt Antiochiae mala, UDI per alterius Petri nefanda ludibria reuerendum sacerdotii nomen inrisum est. quis Apamiae et Tyri gemitus tragicis criminibus comparandos, uel si solis uacet, digna possit lamentatione deflere? quid Acacium?

qui quasi bonis suis fascino quodam grauatis, quae Basilisco imperante praemiserat, nouo exemplo poenae deprehensus est aduersum se ipsum dicens ipse sententiam, illos mutata uoluntate defendens, quos prius gloriosum putauit addicere, et laborans sociare fidelibus, quos dudum haereticos manifestae praeuaricationis ostenderat: propter quos maxime fugiendos et designatorum superius damnato agmini coaequandos illa, propter quae fidelis probatus est esse, dissoluens et permixtus his, per quae ecclesiae laesio generalis euenit.

aduersum hos si patrum dogmata ratio suadet esse seruanda, cogitate, si possunt maiore transgressione calcari quam nunc per eos, qui in partibus uestris Eutychetis dogmata recidiua resuscitant. si uero tamquam infirme constitutae sententiae sine periculo [*]( 1 ad criperuasionis B ipsium nimpe B 2 Jamnationis B 4 notum 6: notam V, uotum B fecerunt Y\'f: fuerant B 6 proprii VB\'I: i praedicto Bar. 7 innouit B 8 antioce B 9 pferendum V et Tyri Barethyrii \'h tyri VB 10 genitua B tragoecis V crimibus B 11 possit Bty-. posset V 12 grauatus B balisco B 13 pęne V, pene B 14 mutata B$\\ mutua Y 16 heriticos B manifestae <1: manifeste V, manifestos B 17 maximae B 17 sq. fugiendus et designato superius damnatorum agmini coaequandus I} 18 superiorius V coaequando B 19 filis B 20 aduenit B aduersum B\'f: aduersus V 21 suadit B 23 uestris V$: nostris B eutichetis B. Eutyches 6 recitiua suscitant B 24 infirme Car.: infirmę V, infirmae B<b constitutae (constitute B) sententiae B\'}: constituta sententia V ) [*]( XXXV. ) [*]( 32 )

490
negleguntur, citra ullum robur credulitatis nostrae summa subsistit semper succedentibus nonis uetera constituta soluentibus.

quando enim paternarum regularum despiciuntur inuenta nec eorum, quae bene instituta sunt, firmitas uindicatur, huiusmodi impietatem necesse est fidei semper uenire. nam ubi facilis dissolutio est rationabilis constituti, ibi omnis sanctitatis forma corrumpitur, Christus impetitur et (quis hoc fidelium patienter accipiat?) instituta patrum reuerenda calcantur. et (quis non uitae mortem iusta electione praeponat?) ubi catholicae fidei adoranda reuerentia?

ubi multo cruore sanctorum dogmata constituta? ubi doctorum ueterum fidelis auctoritas? ubi illa religiosarum mentium stupenda patientia, propriis bonis contenta nudari, ne de spe aeternae hereditatis excideret, quasuis ambiens passiones, ne incorruptibilis illius boni iudicaretur indigna?

nam nulla maiora documenta sunt fidei quam ubi temporis ratio suadet uitam subdere passioni, et ideo, qui pro ea periculum persecutionis subire meruerit, dignum se caelesti ostendit esse militia. Christus nos pio sanguinis sui pretio comparauit gratiae libertate concessa nihil inuenientibus humanis operibus, quod dignum pro tanta mercede tribuerent, atque ideo, ubi religionis iniuria est, amorem fidei omnem transcendere oportet affectum.

unusquisque ergo exilia et peregrinationes tamquam domum patriamque respiciat, ne desideriis retentus humanis Christi societate priuetur. ecce tempus, quo repetit fides [*](1 cetera B 2 substitit B nouis pa: nobis VBty 4 indicatur B 5 huiusmodi V<\\: in huiusmodi B impietatem BI}: impietate V, impietates Bar. semper uenire VI}: peruenire B, superuenire Bar. 8 pacienter fidelium trsp. B 9 morem B proponat B 10 reuerenda B 13 contempta V nunari B 14 exciderit B, excidere 4» ambiens passiones YcL: ambiit passionibus B 15 nam B\'ł: iam V maiora \'f: maiorum B, malorum V 16 ubi n,}: bi ex ui corr. V 17 subdere VI}: reddire R psecutionis B 18 obire «{/ caelesti.. militia scrtpsi: caelesti .. militiae VB, caelesti .. militem J/, caelestis .. militiae o 19 uos ψ sanguine B eui Bty: om. V 20 inuenienientibus B 21 tribueret I}, retinueret B 22 omnen B effectum B 24 que om. \'ł 25 prouocetur B )

491
milites suos et inclamat ad defensionem sui feruorem gratiae consecutos! fidem ipsam dicere iudicemus \'ecce tempus optabile, ecce fructuum congregatio desiderata fidelium, ut paruis passionibus munera magna compensent!

\' pluribus caritatem uestram pro dispensatione nobis credita cuperemus hortari: sed quid opus nostrae uocis stimulis, ubi ad tolerandas pro Christo magnanimiter passiones apostolicis et patrum docemur exemplis, quae per damna humanarum rerum caelestium nobis ostenderunt augmenta uirtutum?

ergo pronuntiemus intrepidi claras ecclesiae cum magna fiducia disciplinas; longe sit a nobis prophetae sermo dicentis: et sacerdotes uera celauerunt. quem enim latet discipulorum scientiam a doctoribus exigendam et, quod non pronuntiatum laedit sequaces, hoc periculosum esse tacentibus? necesse est enim apud eos laborare ueritatem, apud quos non manifestatum latet sub ueritatis colore mendacium; magnum robur adimpugnantium fidem, quamdiu aduersus eos prolatae sententiae non uiriliter asseruntur.

sed de uobis dicere opto meliora: ut ea, quae per improbos confusa sunt, per uos correctionis remedium consequantur. non est tam durum decipi quem quam deceptum in errore persistere. malum hoc et malis omnibus grauius, quando a corpore suo membra dissentiunt; nam etsi non [*]( 11 cf. Esai. 28, 7; Hierem. 2, 8; Thren. 2, 14 et quae sunt similia ) [*]( 2 obtabilem B 3 fructuum B: fructum F\'{< prauis B 4 compenset 4» 6 nostrae VB1Į: est Bar. uoci Y 8 qui Bar. damnum v hunarum B uobis \'f 9 ostendunt \'ł pronuntiemus inter alia et dicamus cum sancto (p. 492, 18) omissis intermediis\'f 10 fidu- •ciam B 11 et B: ut V 12 scientiam V: uiolentia B 13 exigenda VB, e ■corr. a quod pro non uinciatum B 14 esset taccntibus B aput B 15 latet V: lacet uel iacet B 16 robor B adimpugnantium scripsi: •ad inpugnantium V. ad inpugnandum B 17 quandiu V aduersum B sentiae B 19 confussa B correptionis V 20 consequanter B, consequatur V est om. R tam B: am V relicto antea 2 uel 3 litterarum spatio quod expleuit man. rec. addita tittera t decipi quemquem dec. Y 22 quando B: quam Y, cum 02 disentiunt B etsi non V: et B )

492
singillatim occupet omnia liniamenta debilitas, necesse est tamen iuxta apostolicam uocem totum corpus ex parte praegrauari.

unde addictorum fugienda communio; iuxta beatum apostolum pronuntiationem fidei nullus erubescat, uirtus enim est omni credenti. declinemus sacrilegum Eutychetis errorem cum Manichaea malitia congruentem; communionem quoque eorum, qui sunt a talibus educati, pari intentione uitemus, quae nunc quasi morbosa contagio ecclesiis partium uestrarum temptat inripere. nemo enim se pari cum praedictis ferri tempestate dissimulet, donec portum uerae fidei ab eorum communione separatus introeat.

quae quidem amans moneo, non odio persequentis accuso. nam qui culpanda uituperat nec utilia subministrat, exprobrantis habet potius studium quam amantis affectum, et qui hortatur ad profutura, uehementius boni propositi designat imaginem, ut feruentius utilia expetantur, inuitans. propter quod, fratres, illius bonam ecclesiae desiderantes unitatem et beatum decorem sacrae concordiae praesumentes dicamus cum sancto Dauid: quam bonum et quam iocundum habitare fratres in unum; ut et de nobis apostolus Paulus dixerit: uos autem omnes fratres in Christo unum estis. donec enim unitas ista non redeat, nullus ambigat eadem nihilominus esse uentura, quae in Constantinopolitana nuper ecclesia contigerunt. de quibus pariter mihi ingemescere necesse est et tacere: nam qui apostolicae sedis ammonitionem neglegendam esse crediderunt, [*](2 Cor. I 12, 26 4 Rom. 1, 16 18 Psalm. 132, 1 20 Gal. 3,28 ) [*](1 debilitat B 5 est om. V euticetis B 6 uiilitia V congruente B 7 edocati B 8 morbosa B: morbo a Y, morbo ac o2 partum B 9 inrepere B separari V redictis B ferre V 11 amons B 12 persequens Bar. accosant B uituperet B 13 exprobatis B antis (pro amantis) B 14 ortatur B 15 imagine VB, corr. o expetantur pJ: expectantur V, expectentur B 16 propter Vi pposito B bonam p: bona V, bone B 18 resumentes B 20 nobis B: bonis V, nobis \'f 21 ista.B\'Ψ: om. V 22 ampligat B 23 nuper om. B 24 pariter mihi Bţ:ł: mihi pariter V 25 commonitionem neglegendum B )

493
merito inciderunt ea, quae uenire solent solatio destitutis.

si quis ergo salutem propriam cogitans seruare cupit apostolica iudicia, cum a praefatorum se labe seiunxerit, nostrae communionis se nouerit sine dubitatione participem: qui autem se ab eorum, quos apostolica sedes damnauit, non societate remouerit, sciat nullo colore nullo figmento nullaque calliditate ecclesiasticae custodiae posse subripere, quia sicut illos, qui a supra scriptorum se, hoc est Eutychetis Dioscori Timothei Petri et Acacii, uenenis dissociant, libenter amplectimur, ita circa istorum sectatores cura et sollicitudo nostra, ne subripere possint, semper inuigilat. ET ALIA MANU: Deus uos incolomes custodiat, fratres karissimi. Data VIII. Iduum Oct. post cons. Felicis u. c. [*]( 1 incederunt B (in) ea IfI euenire Bar. 2 seruare YIfI: seruari B 3 se uixerit B 4 qui autem se Hartel: quia si YI}, qua si B 5 sede V non eoc. F: soc. non 1fI, non se soc. B societate ex societatg corr. V 6 fermento B 7 <se> custodiae Bar. 7 et 10 subripere VI}: subrepere B 8 euticetis diospori thimothei B 10 istorum Bty\\ storum V 11 possit V et alia manu om. IfI et alia .. karissimi om. B manus V, corr. 0 12 data .. u. c. om. <{< Dat. tertia non mar probo uc consule Bt quae temporis nota a V quam maxime distam quomodo ej-plicanda sit nescio. ) [*]( XXXV. ) [*]( 33)