Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

SACRO ET BEATISSIMO ET COMMINISTRO PATRI HORMISDAE DORO- THEUS IN DOMINO SALUTEM. Ait quodam loco cuncta beatissimus diuinorum praeceptorum promens miracula Salomon, sicut aqua frigida animae sitienti suauis, sic benignum nuntium longinquis ex terris, et sacer Dauid spiritalem pulsans lyram psallit: quam speciosi pedes eorum, qui euangelizant bona! sed equidem et uos cunctos t dicetis.

quid autem sic est animae hominis suaue aut quid ita impinguat ossa quam specioso nuntio cognoscere uerae pacis nutritorem et rectae numquam errantem propugnatorem fidei ad ecclesiarum sanctarum transire gubernacula et tamquam ex arce quadam ad consensum rogare dispersa et continuo quidem in principatum suae sedis festinantis membra ecclesiae, quae [*]( 3 Prou. 25, 25 7 Esai. 52, 7 (cf. Nah. 1, 15 et Rom. 10, 15) ) [*]( 105. Dat. simul cum ep. 107 a. 515 die 12 Jan. per Patricium; <tccepta eiusdem anni die 28 Mart. De tempore omnium fere quotquot Auellana collectio continet epistularum aut ab Hormisda aut ad eum datarum adcuratius egi in commentatione \'Beitriige eur Chronologie der Briefe des Papstes Hormisda\' = Sitzungsber. der kais. Akademie der Wissensch. in Wien, philos.-hist. Classe CXXVI (1892), XI. Epist. 105 edd. Car. 12 438; Bar. ad a. 515, 8; Collect. Concil.; Thiel 743. 2 coministro V 3 beatissimis V, corr. aJ 4 diuinorum] uirorum Va: alias \'diuinorum\' in margine oJ, unde diuinorum receperunt codices ex a descripti 5 post suauis del. est traducta lineola V man. 1: recepit est a eiusque familia 8 sed V: sic al uos V: nos ofl cunctos del. aJ dicetis Va: dicens ut uidetur a2, docens Car., <beatos> dicetis dubitanter Hartel; desperaui desanandis uerbis sine dubio grauiter corruptis 9 sic est Thiel: sicut V qid V 10 uerae o: uir Va, uere a1 11 errantem scripsi: errantes V, quo seruato propugnatores 02 18 rogare V: ais \'congregare\' suprascripsit a2, unde deus (dS pro ais) congregare rogare o, deum congregare (del. rogare) os, dei congregare Car. 14 tuae Bar. festinantes V, correxi sublata uulgata ante membra interpunctione ) [*]( xxxv pars 2. ) [*]( 32 )

496
uobis Christus et deus noster credidit uenerandi patris supplicationibus annuens, contemnentia prius concordiam ad unitatem uenire et praecedentem diuisionem atque inuidiam uestrae tantum ordinationis perimere calculo et nunc in concordiam atque serenitatem constare omnem terminum sanctae illius ecclesiae?

haec <di>dicimus non ante multa spatia temporis, sperabam autem et antiquam consuetudinem cognoscens ecclesiae et uestrum audiens socialem atque inreprehensibilem morem uestris litteris firmiora atque manifestiora cognoscere. sed quia tempore hiemis ad haec uos implenda retentos esse consideraui et aptum atque debitum fuit et plenam et dei amatricem caritatem etiam scripulosa transire, scribo atque alloquor beatum uestrae sanctitatis caput, significans conlaetari beatae sedi sacratissimi Petri apostoli, quod tali regitur manu, quae suscepit principem, non qui honorem raperet sed qui raperetur ab eo et, sicut multiplex tradit sermo ac nos ita habere credimus, nutritorem pacis et rectae fidei certatorem et humanitate mentis et caritate, quae circa cunctos est, tamquam pretiosis lapidibus coronatum.

etenim cuncta te uolo uenerande pater agnoscere, quod ex antiquis sanctis ac uenerandis patribus suscipiens illius beatae sedis affectum et hunc tamquam paternam sortem custodiens addere hoc opto atque festino, ut ueniat in hoc studio terminus utilis humanitate quidem domini et dei nostri Iesu Christi, intercessionibus autem in cunctis beatissimi apostoli Petri et in 26 omnibus sapientissimi Pauli, ut uenerandae eorum sedi et tuae beatitudini iuste debitus honor custodiatur atque reddatur, ut [*]( 1 patri V, corr. a2: fratris Bar. 3 praecidentem V, corr. a1 4 clanculo V, corr. Bar. concordia atque serenitate Thiel 6 dicimus V, con\'. Bar. 7 antequam V, corr. p2 8 uestrum 0 et a man. ec.; ur V 9 <ex> uestris Bar. firmior V, corr. aa 12 ecru-, pulosa a man. post . 14 <nos/ beatae Bar. beati V, corr. Car. sediS V 16 qui pJ: quia V ac scripsi: haec V, et Bar. <se> habere Bar. 18 humilitate (sic!) .. caritate .. coronatum Bar.: humanitatem .. caritatem .. coronantem V 21 affectu V, corr. p2 23 ut p: et V 27 honore V, corr. ras. man. post. a )

497
uestris temporibus uelut secundum principatum sedes apostolica honore congruenti suscipiat et omnis discordia recedat ex ecclesia omnium nostrum catholica uoluntate, domini etiam et dei nostri Iesu Christi, et Nestorium et Eutvchen impios et horum seruantes dogmata et qui istorum fuere sectatores aut extant et omnem haeresim anathematizantium semper et rectam atque incontaminabilem fidem inconcussam tamquam anchoram certam atque firmam tenentium et paratorum ad pacem, nullo, quod absit, impediente, praesertim uenerando capite uestro, sicut didicimus, homines contentiosos horrente, quibus et uita et esca est sacerdotum dei inter se altercantium separatio, ut non ab omnibus uelociter cogniti tamquam lupi in uestimentis ouium facile ab apostolica ecclesia repellantur.

ista nunc scripsi beato capiti uestro per Patricium spectabilem, communem filium, et consuetudinis affectu superans rationem et circa illam beatam sedem caritate deuinctus et omni die uidere desiderans congruentem atque debitam uenerationem ei seruari.

scribe igitur, in cunctis beate, tamquam unianimi atque optanti animam quoque offerre pro fide orthodoxa et ecclesiarum pace sanctarum et ut custodiantur uenerandae sedi in omnibus beati Petri conuenientia. quod facile fiet ordinata unitate cunctorum et omnium ad uos tamquam ad firmum festinantium portum; diuisiones etenim et cetera contemnere consuerunt et ordini decentia non seruant.

omnem fraternitatem, quae est uestrae sanctitati coniuncta, ego et qui mecum sunt multum in domino salutamus. ET ALIA IANU: Saluari me in domino orate, sanctissimi et beatissimi patres! Accepta epistola Dorothei [*]( 13 cf. Matth. 7, 15 ) [*]( 1 nostris Car. sedis apostolice V, correxi 2 honori congruenti V, corr. p: honorem congruentem a2 3 ex ecclesia scripsi: et ecclesie V 9 nulla V, corr. Bar. uenerando capite p: uenerandi capiti V, uenerando capiti o 10 horrentes V, corr. Bar. 14 reppellantur V 15 expectabilem V, corr. p: uirum spectabilem Car. 19 uni animi V: unanimi a2 21 uenerande V 24 et cetera temptatti: et contra V, contra Bar. 25 sanctitati§ V 26 ret; ego Bar. 27 manu o2: mamus V, manus a ) [*]( 82. )

498
episcopi Thessalonicensis ecclesiae missa per Patricium u. 8. sub die V. Kal. Apr. Florentio u. c. cons.

(106.)

DILECTISSIMO FRATRI DOROTHEO HORMISDA. Ubi caritatis interest seruare praecepta, etiamsi aliquid tale eueniat, quod cuiuslibet possit animos commouere, tamen, ut ea, quae de concordiae conseruatione praediximus, debeant custodiri, oportet aequanimiter praetermitti, quia utique, si quid ignorantia tale proueniat, excusationem potest de ipsa simplicitate recipere. suam deus noster ecclesiam propria ordinatione constituit et, quod diuinis praeceptis noscitur esse dispositum, nullatenus poterit praeteriri.

cuius notitiam uel scientiam te non cognoui ignorare: in faciendo namque bona laudantur et tunc uerborum cultus ornatur, quando sibi conuenientia rite coniungit. litteras siquidem per Patricium filium nostrum spectabilem uirum tuae suscepimus caritatis, in quibus spera<ba>mus opus plenum et probabile reperire, ut nihil esset, quod ab integritate unitatis secerneret.

sed quia in his ipsis hunc promittis affectum, qui nos < ad > hoc < quod > praediximus possit specialiter prouocare, domino nostro preces effundimus, ut ipse, cuius et causa tractatur, abstersis uel amputatis uniuersis scandalis ex ecclesia sua sub uno consensu et parili faciat fide conexos nec in sacerdotibus suis quicquam reperiri patiatur, quod cuiuslibet aut odiis propriis aut inanibus intentionibus aut hominibus in iniuriam dei, quod nefas est, uelle [*](2 die] d 0: cl V Ki ap V) [*]( 100. Dat. (simul cum ep. 108) a. 515 die 4 Apr. per Patricium; respondet epistulae 105. Edd. Car. 12 440; Collect. Concil.; BTA I 370; Thiel 746. 5 quos V, corr. 0 6 de inseruit pJ 7 conuersatione T, corr. p2 8 ptermiti V 10 noster compendio nt pinxit V et p2: ut V 12 coguoui scripsi: cognouit V, couuenit pJ 13 laudamur Edit. reg. 14 fort. conuenientia <facta> 16 sperabanius Coustsperamus V 18 fort. integritate <te> 1H ad et quod inseruit 0 21 causa V, corr. 0 22 ex p2: et V 23 repperiri Y 24 sq. patiatur quo .. intentionibus hominibus .. uelint placere .. contemnentes .. possint Thiel; at ferri possunt tradita quamuis satis contorta 25 iniuria r, corr. 0 nefa V, corr. 0 )

499
placere et non magis uniuersa secundum beatum apostolum saecularia contemnentem ab spe non possit exorbitare futura.

hortor propter commune remedium, inuito pro salute delium, propter generalem suadeo medicinam. quis namque contentus est hos uidere diuisos, quorum potest unitate gloriari? unde opus est labore communi, ut hoc, quod a patribus nostris accepimus, conseruantes securi de his in illo diuino possimus asstare iudicio.

(107.)

UICTOR ANASTASIUS PIUS FELIX INCLITUS TRIUMPHATOR SEMPER AUGUSTUS HORMISDAE SANCTISSIMO AC RELIGIOSO ARCHIEPISCOPO ET PATRIARCHAE. Beatitudini uestrae non putamus ignotum, quod pro temporis qualitate loquendum atque tacendum etiam diuinae scripturae prouida est ammonitione dispositum. exactum proinde silentii tempus incitamenta nobis loquendi concessit atque ideo oportunum esse perspeximus, quae apud nos sub religionis specie commouentur, auditui uestro committere.

ante hoc siquidem duritia eorum, quibus episcopatus, quem nunc geritis, erat sollicitudo commissa, temperare nos a transmittendis faciebat epistolis; nunc autem currens de uobis suauis opinio ad memoriam nostram bonitatem paternae affectionis adduxit, ut illa requiramus, quae deus et saluator noster sanctos apostolos diuino sermone docuit ac maxime beatum Petrum, in quo fortitudinem ecclesiae suae constituit. [*]( 1 Tit. 2, 12 13 Eccl. 3, 7 ) [*]( 2 ab V: a o 3 inuita V, corr. 0 4 contemptus V 7 securi de his scripsi: secundę his V, secum Coust., secure Thiel ) [*](107. Dat. (simul cum ep. 105) a. 515 die 12 Ian. per Patricium; accepta eiusdem anni die 28 Mart. Edd. Car. 12 437; Bar. ad a. 515, 3; Collect. Concil.; Thiel 742. Ex hac epistula et ea, quae sequitur, nonnulla eaque hic illic a V discrepantia adfert Petrus Crassus in libello a. 1080 Henrico IV oblato (ed. L. de Heinemann, JEon. Germ. hist., Libell. de lite inEper... Ip. 437). qua de re uide, quae. exposui in ProJeg. cap. I sub fine 11 religiosissimo Crass. Car. 17 comittere V 19 comissa V 20 transmitendis V currens ex currentium corr. V 22 affectionis yuestrae; Crass. 24 beatissimum Crass. )

500

his igitur praefatis initiis hortamur, ut ad ea, quae de Scythiae partibus mota sunt, unde et concilium fieri conuenire perspeximus, mediatorem se apostolatus uester faciat, ut contentionibus amputatis unitas sanctae restituatur ecclesiae.

nobis autem omnia optata praestantur, si orationibus uestris et frequenti paginarum allocutione nostri memores fueritis. Data pridie Idus Ian. Constantinopoli et accepta Anthemio et Florentio uu. cc. conss. V. Kal. April. per Patricium.

(108.)

HORMISDA ANASTASIO AUGUSTO. Gratias supernae uirtuti, quae per uestrae pietatis affatus diuturnum dignata est terminare silentium, tale praestans collocutionis exordium, ut et de uestrae clementiae prosperitate laetemur et ad unitatem deo donante reuerti posse sanctam confidamus ecclesiam.

hoc opus supernae clementiae, haec et decessorum nostrorum fuit semper oratio, quos etiam rerum actus paternae traditionis ministros et rectae fidei declarat fuisse custodes.