Ludus Septem Sapientum
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.
- set καιρὸσ iste tempestivum tempus est.
- Bias Prieneus dixit οἱ πλεῖστοι κακοί,
- quod est Latinum, plures hominum sunt mali;
- set inperitos scito, quos dixit malos.
- μελέτη τὸ πᾶν, Periandri id est Corinthii,
- meditationem posse totum qui putat.
- ἄριστον μέτρον esse dicit Lindius
- Cleobulus: hoc est, optimus cunctis modus.
- Thales set ἐγγύα, πάρα δ' ἄτα protulit,
- spondere qui nos, noxa quia praes est, vetat.
- hoc nos monere faeneratis non placet.
- Dixi: recedam, legifer venit Solon.
v.1.p.316
- DE more Graeco prodeo in scaenam Solon,
- septem sapientum fama cui palmam dedit.
- set famae 1 non est iudicii severitas;
- neque enim esse primum me, verum unum existimo,
- aequalitas quod ordinem nescit pati.
- recte olim ineptum Delphicus suasit deus
- quaerentem, quisnam primus sapientum foret,
- ut in orbe tereti nominum sertum inderet,