Ludus Septem Sapientum
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.
- Octavianus concertantes sumptibus.
- sed quid ego istaec? non hac de causa huc prodii,
- ut expedirem, quis theatra, quis forum,
- quis condidisset privas partes moenium:
- set ut verendos disque laudatos viros
- praegrederer aperiremque, quid vellent sibi.
- Pronuntiare suas solent sententias,
- quas quisque iam prudentium anteverterit.
- scitis profecto, quae sint; set si memoria
- rebus vetustis claudit, veniet ludius
- edissertator harum, quas teneo minus.
- DELPHIS Solonem scripse fama est Atticum
- γνῶθι σεαυτόν, quod Latinum est: nosce te.
- multi hoc Laconis esse Chilonis putant.
- Spartane Chilon, sit tuum necne, ambigunt,
- quod iuxta fertur, ὄρα τέλοσ μακροῦ βίου,
- finem intueri longae vitae qui iubes.
- multi hoc Solonem dixe Croeso existimant.
- et Pittacum dixisse fama est Lesbium
- γίγνωσκε καιρόν: tempus ut noris, iubet.