Ludus Septem Sapientum
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.
- ne primus esset, ne vel imus quispiam.
- eorum e medio prodeo gyro Solon,
- ut, quod dixisse Croeso regi existimor,
- id omnis hominum secta sibi dictum putet.
- Graece coactum est ὄρα τέλοσ μακροῦ βίου,
- quod longius fit, si Latine dixeris:
- spectare vitae iubeo cunctos terminum.
- proinde miseros aut beatos dicere
- evita, quod sunt semper ancipiti in statu.
- id adeo sic est. si queam, paucis loquar.
- Rex an tyrannus Lydiae, Croesus, fuit
- his in beatis, dives insanum in modum,
- lateribus aureis templa qui divis dabat,
- is me evocavit. venio dicto oboediens,
- meliore ut uti rege possint Lydii.
- rogat, beatum prodam, si quem noverim.
- Tellena dico civem non ignobilem:
- pro patria pugnans iste vitam obiecerat.
- despexit, alium quaerit, inveni Aglaum:
- fines agelli proprii is numquam excesserat.
v.1.p.318