Ludus Septem Sapientum
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.
- hodie in orchestram palliati prodeunt,
- quid erubescis tu, togate Romule,
- scaenam quod introibunt tam clari viri?
- nobis pudendum hoc, non et Atticis quoque:
- quibus theatrum curiae praebet vicem.
- nostris negotis sua loca sortito data:
- campus comitiis, ut conscriptis curia,
- forum atque rostra separat ius 1 civium,
- una est Athenis atque in omni Graecia
- ad consulendum publici sedes loci,
- quam in urbe nostra sero luxus condidit,
- aedilis olim scaenam tabulatam dabat
- subito excitatam nulla mole saxea.
- Murena sic et Gallius: nota eloquar,
- postquam potentes nec verentes sumptuum
- nomen perenne crediderunt, si semel
- constructa moles saxeo fundamine
- in omne tempus conderet ludis locum:
- cuneata crevit haec theatri inmanitas:
- Pompeius hanc et Balbus et Caesar dedit
v.1.p.314