Ludus Septem Sapientum
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.
- ignoscenda istaec an cognoscenda rearis,
- adtento, Drepani, perlege iudicio,
- aequanimus fiam te iudice, sive legenda,
- sive tegenda putes carmina, quae dedimus,
- nam primum est meruisse tuum, Pacate, favorem:
- proxima defensi cura pudoris erit.
- possum ego censuram lectoris ferre severi
- et possum modica laude placere mihi:
- novit equus plausae sonitum cervicis amare,
- novit et intrepidus verbera lenta pati.
- Maeonio qualem cultum quaesivit Homero
- censor Aristarchus normaque Zenodoti!
- pone obelos igitur primorum stigmata vatum:
- palmas, non culpas esse putabo meas;
- et correcta magis quam condemnata vocabo,
- adponet docti quae mihi lima viri.
- interea arbitrii subiturus pondera tanti
- optabo, ut placeam; si minus, ut lateam.
v.1.p.312
- Septem sapientes, nomen quibus istud dedit
- Ssuperior aetas nec secuta sustulit,