Ludus Septem Sapientum
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.
- iam fugit illud nomen invisum mali.
- Abeo. valete et plaudite, plures boni.1
- MYTILENA ego ortus Pittacus sum Lesbius,
- γίνωσκε καιρὸν qui docui sententiam.
- set iste καιρόσ, tempus ut noris, monet
- et esse καιρόν, tempestivum quod vocant.
- Romana sic et est vox: veni in tempore.2
- vester quoque iste comicus Terentius
- rerum omnium esse primum tempus autumat,
- ad Antiphilam quom venerat servus Dromo 3
- nullo inpeditam, temporis servans vicem.
- reputate cuncti, quotiens offensam incidat,
- spectata cui non fuerit opportunitas.
- Tempus monet, ne sim molestus, plaudite.
- EPHYRA creatus huc Periander prodeo,
- μελέτη τὸ πᾶν qui dixi et dictum iam probo,
- meditationis esse, quod recte geras.
- is quippe solus rei gerendae est efficax,
- meditatur omne qui prius negotium.
- adversa rerum vel secunda praedicat
v.1.p.328