Ludus Septem Sapientum
Ausonius, Decimus Magnus
Ausonius, Decimus Magnus. Ausonius, Volume 1. Evelyn-White, Hugh G. (Hugh Gerard), editor. London, Cambridge, MA: William Heinemann, Ltd.; Harvard University Press, 1919.
- ' en ἐγγύα, πάρα δ' ἄτα, graece dicimus:
- Latinum est, sponde, noxa set praesto tibi.
- per mille possem currere exempla, ut probem
- praedes vadesque paenitudinis reos.
- sed nolo quemquam nominatim dicere:
- sibi quisque vestrum dicat et secum putet,
- spondere quantis damno fuerit et malo.
- gratum hoc officium maneat ambobus tamen.
- Pars plaudite ergo, pars offensi explodite.
- BIAS Prieneus quod 1 dixi oἱ πλεῖστοι κακοι,
- Latine dictum suspicor: plures mali.
- dixisse nollem; veritas odium parit.2
- malos sed imperitos dixi et barbaros,
- qui ius et aequum et sacros mores neglegunt.
- nam populus iste, quo theatrum cingitur,
- totus bonorum est. hostium tellus habet,
- dixisse quos me creditis, plures malos,
- sed nemo quisquam tam malus iudex fuat,
- quin iam bonorum partibus se copulet,
- sive ille vere bonus est, seu dici studet.
v.1.p.326